صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

I..

1283. 25. Jänner. In obsidione castri Neuburg. Otto, Herzog von Baiern, erlaubt dem Kloster St. Nikola alljährliche Mauthfreiheit zu Burghausen und Schärding für zwei Pfund Salz weiten und sechs Pfund kleinen Bandes.

Nos Otto dei gracia Palatinus Comes Reni, Dux Bawarie presentibus profitemur, quod, cum ecclesia sancti Nycolai de Patauia sub diuersis capitaneis nostris in Schærding et maxime hijs diebus, quibus obsidio Castri in Neunburga durauit, tam in suis hominibus quam possessionibus atque bonis grauia dampna pertulerit et pressuras, Nos in recompensam eorundem grauaminum et dampnorum et precipue pro salutari remedio quondam karissimorum patris et matris nostre ac aliorum progenitorum nostrorum diue recordacionis, quorum saltem in hoc pietatis casu confidimus operari, eiusdem ecclesie preposito et Conuentui de karissimorum fratrum nostrorum Lodwici et Stephani expresso beneplacito atque uoto hanc fecimus graciam specialem, quod duo talenta maioris ligaminis et sex minoris deducere ualeant singulis annis perpetuo tam in Burchusa quam in Schærdinga sine exaccione cuiuslibet thelonei siue mute. Ipsi eciam Prepositus et conuentus pro se et successoribus nobis ad recognicionem gracie prenotate fideliter promiserunt, quod prescriptorum parentum et progenitorum nostrorum anniuersarium quolibet anno semel cum debitis sollempnitatibus celebrabunt. In cuius rei perpetuam memoriam presens instrumentum eisdem dedimus maioris sigilli nostri robore communitam. Datum et actum In obsidione Castri Neunburch jn conuersione beati Pauli Mo.CCo.LXXXo.IIJ.

Aus einem Pergam. Codex des vierzehnten Jahrhunderts in der k. baier. Staatsbibliothek.

Urkundenbuch des Landes ob d. Enns. IV. Bd.

379603

1

1283. 25. Jänner.

II.

Heinrich von Lonstorf gibt das Eigenthum an dem Hofe

zu „Posshoue“ dem Kloster Wilhering auf.

Ne propter hominum labilem memoriam et temproris (sic) maliciam pie gesta ducantur in irritum et pereant, expedit ea litterali studio et testibus fidelibus roborari. Nouerint igitur vniuersi presentem literam inspecturi, quod ego Hainricus dictus de Lonstorf cum consensu bono et voluntate perfecta Alhaidis vxoris mee et heredum meorum ob remidium anime mee et piam fratris mei Meinhardi defuncti recordationem dedi et contuli liberaliter donatione perpetua et irreuocabili ecclesie sancte Marie virginis in Wilhering et fratribus ibidem deo strenue seruientibus ius proprietatis attinens michi ex hereditate predecessorum meorum in curia, que dicitur Posshoue, quam Hainricus ciuis in Lintz cognomine lupus a me possedit hactenus et possidet titulo feodali. In cuius rei claram euidentiam et indelebilem memoriam presens eisdem fratribus scriptum tradidi cum sigilli mei robore fideliter conmunitum testibus subnotatis, quorum nomina sunt hec: frater Otto celerarius, frater Waltherus, Hainricus de Wuldenstorf, Viricus mutarius, Hainricus frater eius, Hainricus filius Vlrici mutarii, Alramus de Alharting, Albero Malchingarius, Fridericus seruus eius, Hainricus Chogler, Chalochus frater eius, Marquardus Wenagal, Hainricus Horbrunner, Alramus Lintzarius, Leupoldus Pitzzer et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini Mo.CC.LXXXIII. in conuersione sancti Pauli.

Diese Tradition bestätiget Leutold von Chunring.

Ego Leutoldus de Chunring Pincerna ducis Austrie presenti scripto publice confiteor et protestor, quod Hainricus et 0 (tto) dictí de Lonstorf fratres ob honorem gloriose virginis Marie precipue et per consequens peticionis mee causa ius proprietatis, quod in curia, que dicitur Poschhof, quam ab ipsis . . . . Lupus ciuis de Lintza iure feodali possederat, actenus habebant et habere videbantur, venerabili abbati Wol. et conuentui ecclesie beate virginis in Wilhering ordinis Cisterciensis, diocesis Patauiensis deuote et liberaliter contulerunt quiete et pacifice supradictam curiam proprietatis

....

4

titulo absque calumpnia et insultu inpeticionum malorum hominum perpetuo liberaliter possidendam. In huius rei clarum et efficax testimonium presentem iam dictis fratribus et ecclesie in Wilhering contuli literam ad omnia iuditia ex parte mei, si necesse fuerit, demonstranda (sic) sigilli mei cum testibus munimine fideliter conmunitam.

Aus einem Copialbuche im Stiftsarchive zu Wilhering.

1283. 29. Jänner. Augsburg.

-

III.

Rudolf, römischer König, gebietet den Österreichern, seinen Söhnen Albrecht und Rudolf als ihren neuen Herzogen gehorsam zu sein.

Rudolfus dei gracia Romanorum Rex semper augustus Vniuersis comitibus, nobilibus, ministerialibus, militibus, clientibus et vasallis Austrie fidelibus suis dilectis graciam suam et omne bonum. Cum nos accedente consensu libero principum venerabilium et illustrium in electione Romanorum Regum et jmperatorum voces habencium vacantes nobis et jmperio terras seu ducatus Austrie et Styrie cum suis dominiis, honoribus, juribus et vniuersis vtilitatibus quondam jngenuis Leupoldo et Friderico ducibus ipsorum principatuum debitis et conswetis jllustribus Alberto et Rudolfo filiis nostris karissimis et heredibus eorundem contulerimus a nobis et sacro imperio Romano perpetuo possidendas et inuestiuerimus sceptro regio de eisdem, vt declarant plenius priuilegia, super ipsa collacione tradita et confecta, Vniuersitatis vestre fidelitati committimus firmiter et mandamus, quatinus eisdem Alberto et Rudolfo filiis et principibus nostris veris dominis vestris et ducibus plena fide nec non subiectionis omnimode debito et reuerencia intendatis non obstantibus quibuscumque iuramentis nobis et imperio sacro per vos prestitis, que presentibus relaxamus et litteris hinc inde datis seu priuilegiis omnibus concessarum vobis per nos quarumlibet libertatum. Datum Auguste IIIJ. kalendas Februarij, jndictione decima Anno domini MO.CC.LXXX. secundo, regni vero nostri anno decimo.

Orig. auf Perg. mit einem angehängten Wachssiegel. K. k. geh. Hausarchiv. Siehe Böhmer, Regesta Imperii von 1246 -1313, Nr. 724. - Abgedruckt bei Hergott, Mon. Augustissimae Dom. Austr. I. 216.

1283. 2. Februar.

IV.

Heinrich von Polheim verpfändet dem Ulrich von Weidenholz seine Mühle und den Zehent zu Waiting.

Nouerint vniuersi presentem litteram inspecturi, quod ego Hainricus de polnhaim cum bona voluntate fratris mei domini wichardi obligaui vlrico de weidenholtz molendinum meum et decimam jn waiting pro vj. talentis veterum denariorum, que bona redimere debeo a proxima die purificacionis sancte Marie per duos annos, quod si fecero, libere rehabebo predicta; sin autem secundum arbitrium duorum virorum tantum mihi superaddet, quod obligata bona iusto feodo sua erunt. Super quo sibi tribuo fratris mei sigillum. Actum anno domini Mo.CC.LXXXIIJ. jn purificacione sancte Marie. Orig. auf Perg, mit einem Wachssiegel. K. k. geh. Hausarchiv.

[ocr errors]

V.

1283. 7. Februar. Passau.
Quittung des Aliron de Ricardis über fünf Pfund
Regensburger- und sechs Pfund Salzburger – Münze, welche Propst Chunrat von
Ranshofen als den dritten Theil seiner Gebür für die Unterstützung des heiligen
Landes ausbezalt hat.

Universis presentes litteras inspecturis Alven de Riccardis Canonicus S. Marie de Venetiis, collector a sede apostolica constitutus super decimis terre S. subsidio deputatis et his, que ad decimas pertinent supra dictas, nec non super obventionibus et legatis aliisque utcunque provenientibus ipsi subsidio terre S. in Salzburgensi provincia et Pragensi, Olomucensi, Ehistettensi civitatibus et dicte provincie Maguntine salutem in Domino sempiternam. Noveritis, quod in nostra presentia constitutus religiosus vir Dominus Conradus prepositus Ranshovensis solvit nobis pro tertia parte totius decime, quam romane Ecclesie ratione dicte decime tenebatur, libras quinque Ratisbonensium et VI. libras Salzburgensium denariorum, quos recepisse nomine dicte romane Ecclesie confitemur. Et iuravit dictus prepositus ad sancta Dei Evangelia corporaliter tacta de proventibus et redditibus suis et Ecclesie sue pro dicta tertia parte se plene et fideliter decimasse ac pro residuo dicte decime non solute eodem modo in posterum decimare eosdem redditus et

« السابقةمتابعة »