صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Triumphat ille splendide Et dignus amplitudine, Soli polique patriam Unam fecit rempublicam.

Ipsum canendo supplices Regem precemur milites, Ut in suo clarissimo Nos ordinet palatio.

Er aber steigt im Siegeslauf, Der höchsten Ehren werth, hinauf, Und Erd' und Himmel im Verband Eint Er zu einem Vaterland.

Wir Deine Streiter, König, steh'n In Demuth lallend hier und fleh'n: O führ' auch uns nach dieser Zeit In Deines Himmels Herrlichkeit.

Eilftes Jahrhundert.

XVI. Petrus Damiani.

XVII. Hermann von Vehringen.

Petrus

XVI.

Damiani.

De die mortis.

Gravi me terrore pulsas 31)

Vitae dies ultima;

Moeret cor: solvuntur renes:

Laesa tremunt viscera,

Tui speciem dum sibi
Mens depinxit anxia.

Quis enim pavendum illud Explicet spectaculum?! Cum, dimenso vitae cursu, Carnis aegre nexibus Anima luctatur solvi,

Propinquans ad exitum.

Perit sensus: lingua riget:

Revolvuntur oculi:

Pectus palpitat: anhelat

Raucum guttur hominis:

Stupent membra: pallent ora:

Decor abit corporis:

« السابقةمتابعة »