صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

TERRA SANCTA. ARMENIA. CYPRUS.

1. 1153 febr. 26 Acchon. Balduinus III Hierosolymitanus rex confirmat con

ventiones Girardi de Valentia et Latinorum in casali Huberti de Paci ab eo positorum.

In nomine sancte et individue trinitatis, patris et filii et spiritus sancti. Amen. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Balduwinus per graciam dei in sancta civitate? Ierusalem Latinorum rex quartus dona sive conventiones, quas Girardus de Valentia Latinis in casali Huberti de Paci ab eodem locatis iussu meo habuit, laudo et concedo. Que dona sive conventiones hee sunt: predictus namque Girardus memorati casalis incolis, quos ? ibidem posuit, domos dedit, ipsis etiam et eorum heredibus quiete, libere et sine omni calumpnia vel impedimento habendas et iure perpetuo possidendas. Terram insuper, quam prephatis Latinis laborandam assignavit, hoc tenore habebunt, ut sex partes fructus terre sibi retineant, mihi septimam reservantes. Et de furno, qui Latinis ibidem constitutus est, quintum decimum panem manentes tantum in casali mihi reddent; si quis autem aliunde pro coquendo pane suo ad pretaxatum furnum venerit, decimum panem mihi reddet. Et quotquot in balneo eiusdem se laverint, dimidium denarium singuli dabunt, non amplius. Et quisquis in hoc, de quo agitur, casali annonam emerit, de una quaque bisantiata pro mensuratione denarium dabit. Ibidem etiam quislibet panem, vinum, carnes et omnia, que mandi possunt, sine omni exactione ut Ackon vendere poterit. Et molendinum de Ferge in pretaxato casali Latini habitatione commorantes tres dies et totidem noctes in singulis ebdomadibus sine omni impedimento habebunt salvo tamen iure regio. Et laboratores de vineis et iardinis, que vel nunc sunt vel in posterum inter terminos, quos Giraldus de Valentia mihi retinuit, fient, tres sibi partes habebunt, quartam mihi reddentes, et olivas, ubicunque sint in huius casalis territorio sive inter duo flumina vel extra, prout memoratus Giraldus cuique partem suam assignavit, de communi colligi facient, duas inde partes mihi reddentes et sibi terciam retinentes. Et si quis domum vel terram in casali predicto vel in

eiusdem pertinentia emerit, hoc tenore, quo venditor prius habuerit, illam sine dubio possidebit. Et de domo, quam quis emerit, de singulis bisantiis carruplam solam regio iuri dabit, non amplius. Has itaque conventiones, quas, ut predictum est, Giraldus de Valentia Latinis in casali Huberti de Paci noviter locatis habuit, illis concedo et universis insuper, quotquot in sepe dictum casale in posterum gracia habitandi venerint. Et ut huius concessionis mee pagina rata et incorrupta permaneat, testibus eam subscriptis corroborari et sigilli mei suppressione muniri precepi. Factum est autem hoc anno ab incarnatione domini mo co lo iiio indictione prima. Huius quidem rei testes sunt Humfredinus de Torono constabularius, Symon Tyberiadensis, Guido (le Scandalione, Clarembaldus vicecomes Acchonensis, Petrus Aurifex vicecomes Tyrensis. Data Acchon per manum Radulti cancellarii iniikal. martii '.

1, 89 v. post vacuas septem paginas in ultima [we partis. 1. supplevi. 2. quas B. 3. Ladulfi B. 4. martis B.

2. 1160 ianuar. 28 Sydonie. Balduinus III Ilierosolymitanus rer donat Io

hanni de Caypha custodiam et drogomanagium castri Mhalia et procurationem pro ipso et pro equitatura.

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Balduinus per graciam dei in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex quartus dono Iohanni de Caypha, filio Gambre, et heredibus suis in perpetuum custodiam et drogomanachgium omnium pertinenciarum cuiusdam castelli mei, quod' Mhalia nuncupatur, tam earum videlicet, que nunc habitantur, quam earum, que per dei graciam in futurum habitabuntur. Nomina vero earum, que nunc habitantur, pertinenciarum sunt hec: Capharsenie, Benna, Carcara, Ialin, Balaton, Torsia, Aithire, Tabaria, lazon; et illarum similiter pertinenciarum, que nondum habitantur, drogomanachgium et custodiam, si que sunt et quotquot sunt, eidem Iohanni et suis heredibus perhenniter habenda dono et concedo, tali siquidem pacto, quod, si harum, que predicte sunt, pertinenciarum per donationem, vendicionem, commutationem sive quemlibet alium modum de manu ac de proprietate mea aliquam emisero, concambium eque valitudinis ei dabo. Dono preterea memorato Iohanni et heredibus suis in perpetuum habere concedo procurationem, sibi videlicet et equitature sue, quamdiu mecum in expeditione et in exercitu fuerit. Ut igitur huius donationis et concessionis mee pagina rata et stabilis permaneat, testibus eam subscriptis corroborari et sigilli mei suppressione muniri precepi. Predictorum omnium scribaniam cum omni iure suo eidem dono. Factum est autem hoc anno ab incarnatione domini moco lxo indictione viii?. lluius quidem rei testes sunt Odo de Sancto Amando, vicecomes et castellanus Ierosolimitanus; Poncius de Caypha, Rabellus de Monte Regali, Marsilius miles, Bernardus Bamqueth, Giraldus de Cunillis, lohannes filius domine Osaune, Bonetus filius Garini Parvi, Rainaldus socius Andree,

Bernardus de Anegnia, Michael scriba. Datum Sydonie per manum Stephani, domini Radulfi Bethleemite episcopi regisque cancellarii in hoc officio vice fungentis, vo kal. februarii.

1, 6 n. 2. 1. in margine alia manu B „castrum regis“. 2. sic correxi pro iii B.

3. 1161 iulii 31 Nazareth Balduinus III Hierosolymitanus rex cambium facit cum Philippo Neapolitano de Monte Regali aliisque feudis.

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Balduinus per gratiam dei in sancta civitate' Hirusalem Latinorum rex quartus concessione domine Theodore, illustris Hirosolimorum regine, uxoris siquidem mee, necnon et assensu Amalrici fratris mei, comitis videlicet Ascalonitani, et domini Raimundi Tripolitani comitis atque eciam concessu domine Milisendis, sororis eiusdem comitis, future Constantinopolitane sedis imperatricis, et consilio insuper domine Hodierne, inclite matris ipsius, Tripolitane scilicet comitisse atque matertere mee, omniumque mihi attinencium assensu dono Philippo Neapolitano et eiusdem heredibus in perpetuum Montem Regalem cum omnibus pertinenciis suis et cum omni terra et honore ipsius et Crach castellum similiter cum omnibus attinenciis suis et Ahamanth simili modo cum omnibus appendiciis suis et castellum eciam Vallis Moysis cum tota terra Balduini, Hulrici, vicecomitis Neapolitani, filii, ea scilicet integritate, qua ipse iam dictus Hulricus trans fluvium Iordanem eam in vita sua tenuit et filius ipsius Balduinus post ipsum. Dono insuper eidem Philippo et ipsius heredibus servicium Iohannis Gomanni, quod videlicet pro terra illa, quam ultra Iordanem ipse Iohannes possidet, michi facere debebat, ita duntaxat, quod prefatus lohannes pro terra, quam ultra Iordanem tenet, michi, predicto regi, faciat hominium et domino Philippo servicium. Hec igitur omnia, que superius memorata sunt, Montem Regalem scilicet et Crach et Ahamant cum omnibus eorundem pertinenciis, ubicunque in longum sive in latum protenduntur, a Zerca usque ad Mare Rubrum et eo eciam amplius, si quid alicubi seu in aliqua parte de pertinenciis Montis Regalis fuisse deprehendi in futurum poterit vel in presenti fore cognoscitur, ea quidem integritate, qua Paganus pincerna regius in vita sua hec omnia, que pretaxata sunt, tenuit et habuit, et castellum eciam Vallis Moysis et cum tota terra Balduini, quam trans Iordanem habebat, quam ego rex prefatus per concambium a Balduino optinui, necnon et cum omnibus villanis Surianis sive Sarracenis, ubicunque sint cis Iordanem vel citra", exceptis tamen illis villanis, quos Balduinus, Hulrici vicecomitis filius, in terra sua ad ignem et ad focum hospitatos, locatos et manentes in die illa, qua inter me Balduinum memoratum regem et dominum Philippum Neapolitanum concambium istud mutuum factum fuit, habebat, sibi in perpetuum retinuit, et cum Iohannis Gomanni iam dicti servicio et cum reliquis aliis omnibus, si qua sunt, que dicenda restant, domino Philippo iam tociens

« السابقةمتابعة »