صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

celebrans magnatibus semel in anno ditandis munere consueuerat exibere, hic iudicauit indignum, utilius esse ratus egenorum supplere inopiam quam diuitum frustra consulere luxui. Haec ergo causa odii, ut scriptum est, seminarium extitit. Denique ad eius properantes germanum, cuius mens diabolicis iam erat telis afixa, his coeperunt uti latratibus. Rex noster quadam mentis obsessus insania, mauult monachicam quam regibus dignam ducere uitam, vestra denique postposita eminentia, nobisque cunctis contemptis magnatibus infimis quibusdam homullulis in suis persaepe conuiuiis utitur, vnde unanimi decreuimus consilio, te nobis eligere regem, cuius probitas atque strenuitas astris lucidius noscitur emicare.

Lectio octava. Talibus brutum pecus aurem accommodans dictis elatione foedissima pascebatur: ad quem denuo proceres, nulla inquiunt, mora si placet talibus interponatur consultibus; sed ante quam totus patris tui thesaurus ab illo stultissime consumatur, nostra coepta prouide perficiantur. Interempto ergo illo, cuius actione paternum auitumque vestrum foedatur genus, vestra sublimitas in regni sceptra succedat: quae non solum armis strenua, verum etiam omnis noscitur fore sapientiae capax. Quibus ille. quomodo inquit uti consulitis eum interficere possumus, cum ille in munitissima ut nostis degens urbe totius regni gubernacula possideat: nos uero pauciores numero existentes, tantae potestatis prorsus impares iudicemur. Tunc illi, ecce, aiunt, sanctorum imminet festivitas martyrum Cosmae scilicet ac Damiani, quibus annuum solitus es praebere obsequium. Fucato itaque utens consilio regem suppliciter adire ne pigriteris talibus deposcens eum praecatibus. Dignetur clemens famuli rex cernere sedem. Insimul et celebret annua festa libens. Initis igitur talibus iniquitatis consiliis aliquo elauenti tempore idem execrandae germanus memoriae regiam adiit vrbem astutam uapido seruans sub pectore vulpem, quem rex fraterna excipiens affectu talibus alloquitur dictis. Olim quidem tuis dulcissime frater tuae prorsus causa salutis videbar obsistere factis, sed si te amodo correctum quoquomodo videro moribus, quaecumque tuo libuerint animo deuotissimus adimplebo. Cui frater fallaciter infit (sic). Iubenilibus quondam deditus nugis correctionis tuae monita uidebar pro nichilo stolide

parvi pendere: sed quum nunc omnipotentis dei gratia lucidius contemplari, quae uera sunt, merui, pristinis me spondeo terga dare negotiis. Rex tantum sui dignetur serui postulationem audire, fratrisque sui non dedignetur tecta subire, sanctorum quippe imminent sollemnia martyrum Cosmae scilicet ac Damiani, quos annuatim solitus sum debito recolere festo. dignanter itaque rex sui quaeso adeat famuli lares, communique iocunditate tantorum celebret solemnia martyrum.

Lectio nona. Talia igitur melle illita uenena propinans nequissimus iuxta maronis poëmata frigidus anguis dolose latebat in herba; verum heu tibi belluarum ferocium crudelissime, qui ore nectarea porrigens famine amaras uestiali more in fratrem machinaris insidias; sed nec eius iure dicendus es frater, cuius benignitatem rite non imitans nec mente meditaris nequissima. Nam cum iuxta vocabuli ethymologiam frater dicatur quasi fere alter, tu nefandissime tanti uiri contrarius incedens gressibus, genuinumque propellens affectum, non eius germanus, sed malignissimus iudicandus et habendus es hostis. Dic tamen, dic cocitiae minister et orcigenum genus, quae utilitatis necessitatisue causa tantum te coëgit perpetrare flagitium? Forsitan ut regio potiens apice omnibus esses praelatus, cum utique tot uidearis esse subditus dominis, quot vitiorum pestibus es subiectus. Iuxta illud euangelicum. omnis qui facit peccatum, seruus est peccati. Sed iam ad narrationis ordinem vertatur stilus. Rex igitur mansueti simplicisque ut erat animi fratris iniqua non distulit uota, sed palatinis accersitis quibusdam ad eius oppidum destinauit properare. Cumque a sagacioribus quibusdam notae sibi ex parte insidiae fierent, ille continuo tale dedit responsum. Nisi dominus custudierit ciuitatem, in uanum uigilant qui custodiunt eam; verum quia sub ruina manentes cunctipotentem noscuntur temptare deum militari stipati manu studeamus adimplere pollicita muniaque solemnia tantis exhibeamus martyribus. Cum ergo ad fratris aedem ventum fuisset dapesque luxu regio pararentur, rex ecclesiam introgressus omnisatoris pronus adorauit diuinitatem tali utens confessione. omnipotens, inquit, domine, cuius praescientiam nulla unquam humanorum pectorum queunt latere secreta, esto quaeso propitius

peccatis meis, sciens me tuae causa ueritatis tam meo germano quam suis complicibus fore inuisum. Et quidem domine si iuxta almifici praesulis uaticinium te propitio michi passio imminet, libenter amplector martyrium tui causa mihi illatum: malo siquidem quodlibet temporale subire discrimen, quam tuis fauendo hostibus, tua scilicet praetermittendo mandata perpetuum incurrere cruciatum. His tantisper oratis foras egressus pacifice suum germanum cunctosque est proceres allocutus, denique cum his etiam qui pacem oderant erat pacificus, et iuxta apostolum, quod ex se erat cum omnibus hominibus pacem habebat.

Lectio decima. Igitur more solito celebratis in honore praephatorum martyrum dei laudibus ad conuiuim uentum est, quod nefandae germanus memoriae dolose studuerat accurare. Etenim impius, inuisus, saeuus, crudelis, iniquus omnem exterius exhibens humanitatem letifera, quae mente gestabat venena, studebat modis congruentibus propinare. Cumque obstante militum manu cerneret, sibi deesse copiam adimplendi quod nequiter machinabatur, aliquantisper distulit cogitata; superueniente autem nocte, cum se omnes teneto (mero- corrigirt) madentes sopori dedissent, regum venerabillimus omnino sobrius exstans, consueta noctis hora ccclesiam petiit vota gratiarum laudumque solemniter domino redditurus. Tantum autem securus de omnipotentis pietate ac dispositione degebat ut excepto proprio assaecula (sic) nullum omnino suorum militum aduocare curaret. Non etenim metuebat ullo modo mortem, quam (sic) ut quidam ait, nouerat contemnere uitam. Igitur cum eius germanus tanti viri gnarus aduentus impietatis cum suis complicibus uteretur nocte, mortiferasque latebras ante asyli fores dolose perfoueret (sic, perforaret?), rex aduenit almificus fratremque in templi morantem uestibulo tali dignatur amplecti colloquio. Soluimus en! grates summas dulcissime frater quod dapibus magnis proceres et nos satiasti. ad quem ille. heri inquit in mediocri conuiuio te usi sumus conuiua, sed hodie, uti reor, dignius tibi prandium apponetur. et haec dicens euaginato ense, quem latenter gestabat, haud est ueritus tantum ferire germanum. Verum ille coelitus sibi tributa valentia ut erat strenuissimus armis percutientis ictum a struga qua erat indutus euasit, subitoque

facto impetu non solum gladium ex fratricidae valenter sustulit manu, sed etiam ipsum suis potenter substrauit uestigiis dicens: En cernis omnium stolidissime, qualiter iustus iudex deus meis te subdiderit pedibus, utque possim tuum stultissimum abscindere caput; sed absit ut meas in tuo cruore inquinem manus, proque mei corporis euasione animae incurram periculum, quin immo paratus sum, quodlibet crudele pro ueritatis assertione suscipere letum, dummodo a mandatorum dei nullatenus exorbitem tramite. His interea dictis ensem, quem manu tenebat, eminus prohiciens, germanum a solo clementer erexit, opperiens utique mortem, quam illius euasione sibi nouerat inferendam.

Lectio undecima. Neque enim vir dei necem pro mandatorum Christi obseruatione illatam suscipere recusabat, sed proprium germanum talis flagitii optabat esse immunem iuxta illud quod suus olim in euangelio dixerat dominus. pater si fieri potest transeat a me calix iste, ac si apertius diceret. si fieri potest hoc passionis poculum, non a iudeis, michi carnis cognatione propinquis, sed a quibuslibet alienigenis propinetur. Igitur saepe fatus germanus post sui euasionem, diabolo se instigante, utens belluina ferocitate, conspiratores suos iam iamque pallentes ac fugientes aduocat, qui uenientes una cum eo super regem irruunt vitamque eius innumeris gladiorum extorquent ictibus. O virum omnis compotem pietatis! qui maluit saeuissimam pro christo perpeti necem, quam suam in hostis sanguine polluere dextram. Et ideo martyrii, ut credimus, diademate comptus, comitante se innumero beatorum cuneo martyrum in astrigerum meruit subire palatium. Quis etenim fidelium ambigat, quin iste beatissimus martyriali sit laurea coronatus, cum pro ueritate, quae utique christus est, passionem susceperit libentissime? Cadauer sane eius in eadem qua passus fuerat, ecclesia per aliquod tempus iacuit inhumatum, homicida praedicto ad suimet ipsius perniciem regni potiente habenis; sed clemens ac multae miserationis deus, tantis eius artus concessit pollere virtutibus, ut nullus pene de eius valeret ambigere almitate. Denique ea tempestate religiosae cuidam mulieri aeuiplenae apparens idem beatissimus martyr, articulum suae manus abscissum ab impiis innotuit in quodam iacere loco, praecepitque ut inuentum

[ocr errors]

suae redderetur compagi. Quod cum factum fuisset ita domino operante solidatus ac suo conglutinatus est loco ac si nunquam fuisset abscissus. En renitens astris pulcre quam fulget in aruis Imis ostendens quae super aethera tenet. Maximus hunc regum regem docorauit opimum Non super astra modo, sed pius inque solo.

Lectio duodecima. Cum igitur uti dictum est, eius exanime corpus innumera quodammodo uiva exiberet miracula, debita coepit a fidelibus reuerentia uenerari. (Andere Tinte, aber dieselbe Hand; die Initialen nicht mehr roth und blau, sondern einfach schwarz.) Unde factum est vt tempore Domni Adelberti almifici confessoris atque pontificis dum de praefata leuatum ecclesia in suam deportaretur ciuitatem videlicet pragam, ibique debito cum honore rehumaretur, scilicet in beatissimi martyris aula viti, cum esset in itinere vectum quadrigarum curru, maxima cleri et populorum turba cum praephato venerabili episcopo comitante, et cum cereis, psalmis et laudibus illud santissimum tamen et si exanime corpus prosequente, mirum in modum, nostrisque temporibus nimis stupendum miraculum accidit, quod non sine omnipotentis dei rerum omnium opificis nutu, qui phebo radios et lunae cornua ac terris homines, coelis quoque angelos dedit, accidisse credimus. Nam sicut nobis relatu cuiusdam fidelissimi praephati regni sclauorum indigenae compertum est, mox ut ad locum praephatae urbis prospicuum uentum est, subito gradum sistentes soloque pedibus inhaerentes equi eiusdem currus vectores vltra progredi non valuerunt; nitebantur equidem impellere illos aurigae, abenas quadrigarum regentes ictibus flagellorum et circumquaque manentes magnis clamoribus et impulsionibus manuum quibus ualebant, sed uti diximus, in quamlibet eos partem mouere nequibant. Venit interea frater eius fratricidii sanguine pollutus et homicidii reus et quasi poenitens ac lugens, lacrymisque facie circumfusus, tremebundus super occisi a se fratris corpus corruit, veniam super ammisso in fratrem scelere postulans. His itaque peractis uisum est omnibus, ut disiunctis equis a curru, adhiberentur plura iuga boum, vt saltim eorum ui et robore moueri posset, sed et in hoc frustra laboratum est. Quo uiso Episcopus

« السابقةمتابعة »