صور الصفحة
PDF

VIII. Piscium Maderensium Species quædam novae, vel minus rite cognitae, breviter descriptae. Auctore R. T. LowE, A. M. Iconibus illustravit M. YoUNG.

[Read November 10, 1834.]

VEL prudentissime cunctanti fugit inexorabile tempus; et qui rem dubiam, nimio suadente metu erroris, semper in crastinam horam differt, superbiæ forsan suæ potiusquam scientiæ commodo consulit. Piscium nempe Maderensium species quasdam insigniores, pro novis habitas, prorsus stabilire, aliis comparatis speciebus affinibus in Museis Britannicis tam servatis quam editis in libris, ipse de die in diem frustra cunctatus speravi. Quum autem rei certioris me fefellit spes, icones perpulchras saltem, cura vel exquisitissima pictas, pro erroris culpa in re qualibet momenti levioris indulgentiam impetraturas credens, animum recepi. Si enim opiniones et nomina falsa, veteresque pro novis species ponuntur, icones bonæ nunquam non utiles ; minus tantum quam ex votis auctoris evadunt. Eum si culpa rodit, scientia vix ulla, leviore certe, afficitur injuria: immo ipsius periculo potius augeatur!

[merged small][ocr errors][merged small]

1. S. fusco-nigricans, luteo maculatus, maculis evanescentibus: pinna

caudali, dorsalisque analisque parte molli, postice rotundatis, nigris, can

dido fimbriatis: spinis pinnæ dorsalis analisque distincte filamentosis: operculo spinis tribus latis, distinctis: praeoperculo deorsum subsinuato, denticulato: osse intermaxillari esquamoso.

[ocr errors][ocr errors]

TAB. I. f. 1. e juniore hujusce magnitudinis picta. f. 2. squama ejusdem, lente vitrea aucta.

S. marginatus mob. in Proceed. Zool. Soc. 1833. I. p. 142. “Mero,” Lusitanice.

Rarior. Ad 2 pedum longitudinem crescit, habitu et colore Tincam vulgarem Cuv. quodammodo referens.

Nomen mutare aegre et quasi coactus decrevi, ob Serranum marginalem Cuv. et Val. (Holocentrum marginatum Lacep.)

Sp. 2. Serranus fuscus, Nob.

2. S. fusco-nigricans, maculis griseis, obscuris, confluentibus subvariegatus s. marmoratus: pinna caudali truncata, supra sublobata, s. Subemarginata; dorsalique postice angulata, analique postice truncata, nigris: spinis pinnae dorsalis analisque simplicibus s. exappendiculatis: operculo spinis tribus; duobus inferioribus angustis; superiore obsoleta, rudimentali, squammiformi: praeoperculo deorsum subsinuato, obsolete denticulato: osse intermaxillari deorsum squamoso.

D. 11 +15 v. 16; A. 3+11 ; P. 16; W. 1 +5; C. . M. B. 7 ; Wert*. 24.

“Badejo” v. “Badeja,” Lusitanice.

Priori, quamvis distinctissima, simillima.

GEN. PRI.ACANTHUS, Cuv.
Sp. P. fulgens, Nob.

P. cauda integra, truncata: pinna dorsali et anali postice rotundatis; ventralibus abdomini adnatis.

[ocr errors]

TAB. II. An Pr. macropththalmus, Cuv, et Val. iii. 97 2 Potuisve Pr. boops Eorund. iii. 103? Serranus rufus, Bowd. Exc. in Mad. p. 122, note? sed nomine lusitanico falso, ad Squalum quemdam pertinente.

Rarior. Variat corpore toto splendide rubro, dorso fuscescente; pallidove, rubro maculato.

Species haud forsan nova. Quum vero nihil in re tam incerta affirmare ausim, genus quoad specierum distinctiones veras adeo confusum, icone bona illustrare, Ichthyologicis haud ingratum fore speravi.

GEN. BERYX, Cuv.
Sp. B. splendens, Nob.

B. ruber, squamis muriculatis scaber: pinnis ventralibus radiis mollibus duodecim: membrana branchiostega novem-radiata.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

B. splendens nob. in Proceed. Zool. Soc. 1833. I. p. 142.

Ab uno ad duos pedes longus evadit. Oculi maximi, aeneo-fulgentes. Squamae asperae, s. superficie dimidii posterioris sub lente retrorsum muriculato vel spinuloso, margine denticulato. Piscis in Madera, vernali praesertim tempore vulgatissimus: ob oculorum magnitudinem, et colorem pulcherrimum conspicuus.

Fam. Bramidae, Nob.

Caput declive; rostro brevissimo, truncato. Pinnae verticales (basi saltem) squamosae; dorsalis unica; spinis tenuibus, paucis. Vomer, ossa palati, et intermaxillares plerumque dentibus scobinati, rarius nudi.

Obs. Huc referenda genera Brama Bl., Polymiaria nob., et Leirus nob. ; quamvis hoc, dentibus formaque pinnarum verticalium aberrans, characterem haud paullulum turbat. An charactere simpliciore facto, genera Pimelepterus, Dipterodon, Pempheris, et Tovotes Cuv. huc quoque referenda; familia Chaetodontidarum Cuv. jam vastissima simul reducta, magisque definita facta ?

GEN. POLYMIXIA, Nob.

Corpus elliptico-oblongum, compressum ; squamis asperrimis, sat magnis. Caput parvum, declive, nuchaque squamosum, epunctatum. Rostrum brevissimum, obtusum, nudum : maxilla inferiore squamosa, cirrisque geminis longis symphysi subtus affixis. Ossa intermaxillaria, omnia palati, dentaria, linguaque dentibus minutis creberrimis scabra. Operculum inerme, rotundatum, squamosum. Praeoperculum squamosum: limbo inferiore anguloque nudo, striato, margine eroso-denticulato. Interoperculum nudum, minutissime denticulatum. Pinna dorsalis analisque nudae, antice elevatae, spinis debilibus, inconspicuis, brevibus, paucis ; basi in sulco sita, squamisque marginalibus sulci elevatis utrinque celata. Pinnae ventrales septem-radiatae; radio primo simplici, ut molli, articulato. Cauda furcata. Membrana branchiostega quadri-radiata.

Sp. Polymixia nobilis, Nob.

[ocr errors]

4 + v III' Vert*. 29. TAB. IV. f. 1. Magnitudinis ad normam reductae. f. 2. Squama, lente vitrea aucta. Hab. rarior in alto, prope Maderam. Gulosorum Maderensium delicia, XVarnuato-pixwy crux. Characteribus

plurimis gravioribus Percidarum familiam omnino referens; sed habitu et affinitate generi Bramae Bl. procul dubio revera quoque proximum; inter utramque haerens: Chaetodontidis autem veris, quibuscum Brama Bl. a cl. et defl. Cuviero relegatur, conjungi prorsus abhorret. Ideoque, ni fallor, Bramam Bl, cum generibus quibusdam forsan affinibus ab aliis jam stabilitis, familiam constituere novam Chaetodontidas et Percidas utrinque osculantem, genera duo Maderensia Polymiaria et Leirus, illa Percidis, haec Chaetodontidis a Brama quasi centro utrinque tendens, necnon sibi invicem ac Bramae affinia, satis superque edocent.

Praeter affinitatem Bramae supra indicatam, proxima inter Percidarum genera affinitas est Polymiariae : hinc Beryci Cuv.; ob squamas asperas, ob pinnarum ventralium numerum radiorum anomalum, ob spinas pinnae dorsalis analisque tenues et paucas, ob formam illarum triangularem, antice elevatam, situmque: hinc Mullis; ob cirros geminos ad symphysin maxillae inferioris, numerumque radiorum membranae branchiostegae. Rectius forsan dices, Polymiriam Beryci affinem, Mullo analogam esse. Analogiam hanc spectat nomen piscis vernaculum Lusitanico-maderense, “Salmoneta do alto;” i. e. Mullus Surmuletus L. alticolens. Nomen Polymiria a troAvs, multus, et aišia, mistura, multiplicem generis relationem refert. Charactere scilicet a plurimis generibus commixto, sive conficto, gaudet.

[graphic]

GEN. LEIRUS, Nob.

Corpus ellipticum, compressum; squamis deciduis, lavibus, parvis. Caput parvum, declive, nuchaque nudum, punctato-gelatinosum. Rostrum brevissimum, nudum, truncatum.

Os parvum : maxilla superior obtusissima, inferiore brevior, truncata. Dentes minuti, simplices, in utraque maxilla uniseriati: palatini nulli. Opercula inermia, squamosa, marginibus serratis. Pinna dorsalis analisque squamosae, postice latiores. Cauda subfurcata. Membrana branchiostega septemradiata.

Obs. Genus inter Bramidas et Chaetodontidas revera osculans. Quamvis Bramae Bl. habitu et affinitate proximum, dentibusa berrat, Chaetodontidis veris propior: dum squamis laevibus &c., necnon dentibus, a Percidis longius quam

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Leirus Bennettii Nob. in Proceedings of the Zool. Soc. 1833. I. p. 143. TAB. V. f. 1. Piscis, magnit'. ad normam reductae. f. 2. Squama, lente vitrea aucta.

Rarior. Pisces admodum deliciosus, nulli nisi praecedenti sapore cedens. Nomen ferat in honorem amici E. T. Bennett, Ichthyologi summi, qui affinitatem cum Brama Bl, primus indicavit.

« السابقةمتابعة »