صور الصفحة
PDF

Hab. in collibus maritimis Maderae rariss: Portús S" frequentior.

Radix tenuis, subtenax, tortuosa, parum ramosa, annua. Caules humifusi, ramis ramulisque flabelliformibus s. concinne et creberrime distichis, horizontalibus, undique terrae arctissime per totam longitudinem adpressis; cespitem diametro 3–6-pollicari densam, pallide viridiflavescentem, hirsutam formantibus.

Rosace Æ. 45. Poterium megacarpon, nob.

P. herbaceum : caulibus angulosis, deorsum hirsutis: rhachi foliorum foliolisque subtus hirtiusculis : foliolis inciso-dentatis; inferioribus subrotundis; superioribus ovalibus oblongisve: capitulorum solitariorum floribus omnibus hermaphroditis; inferioribus subabortientibus: filamentis abbreviatis: fructibus maximis, rugosis.

Hab. in collibus apricis graminosis saxosisque praesertim maritimis regionis inferioris Maderae.

Habitus P. Sanguisorbae L.: sed humilior, subpedalis, totaque insipida, inodora. Capitula longe pedunculata. Filamenta brevia, albida, s. pallide flavescentia, nec purpurascentia. Stigmata brevia, parva, laete coccinea. Sepala plerumque 4, lata, ovalia, magna, glabra, persistentia. Fructus quam in P. Sanguisorba L. duplo triplove major; pericarpio fungoso, laminoso-scrobiculato.

LEGUMINos.A. 46. Vicia conspicua, nob.

P. tenuis, gracilis; caulibus foliisque cirrosis tenellis, glabriusculis: foliolis subdenis (8–12), angustis, oblongis, mucronatis; foliorum inferiorum spathulatis vel obcordatis; summorum linearibus: stipulis inconspicuis, angustis, semisagittatis, paucidentatis; laciniis acuminatis, subtus ustulato-notatis: floribus subsessilibus, conspicuis, calyce 3—4-plo longioribus; inferioribus solitariis, summis 3—4-nis, plerisque (intermediis) binis: laciniis calycinis duobus superioribus longioribus, angusto-acuminatis tubo subaequalibus: leguminibus subcylindricis, vix compressis, rectis, angustis, puberulis, 9–12-spermis: seminibus parvis, sub-globosis, vix compressiusculis, fuscis, atro marmoratis, glabris.

Hab. ubique vulgatiss. inter vineta, segetes, graminosaque montana Maderae.

Constantly distinct, and easily distinguished by its large and handsome flowers, delicate smooth foliage, fine narrow leaflets, and graceful habit, from P. sativa L., which preserves all its characters and much coarser habit in Madera. Neither is it to be confounded with P. angustifolia “Roth. and Willd.” (P. sativa B. Sm. in F. Fl.); nor again with V. Bobartii Forst. (V. angustifolia Sm. in E. Fl. non Roth. et Willd.) It differs from the former in the much narrower leaflets of the upper, and inversely heart-shaped ones of the lower leaves: but more strikingly, in the much larger and conspicuous bright rich purple (approaching to crimson) flowers. In both these points it comes much nearer V. Bobartii; but still the flowers are larger; and those only which open first, at the beginning of the season, are solitary: later, they are two or three, and even sometimes quite the uppermost are four together: the leaflets are more numerous and smoother; and the whole plant is larger, with the stems from one or two to three feet long. 47. Wicia capreolata, nob.

V. subpubescens, ramis gracilibus, elongatis, filiformibus: foliis cirrosis; foliolis 5–11; lineari-olongis, remotis: stipulis parvis, linearioblongis, angustis, semi-sagittatis, simplicibusve, acuminatis vel apice bifidis, coloratis, marcescentibus: pedunculis submultifloris; floriferis folio aequantibus; fructiferis duplo longioribus: calyce puberulo #; dentibus duobus superioribus inter se arcuato-incurvis; tribus inferioribus longioribus, acuminatis: floribus secundis, subdenis: leguminibus oblongis, subfalcatis, glaberimis, obsolete reticulatis, 4–5-spermis: seminibus 3–4, subtetrahedris, oblongis, subcompressis, glabris, nigrescentibus; funiculo magno hiloque longo.

Hab. in rupibus umbrosis convallium Madera. Florentem primus detexit. cl. Car. Lemann, M. D.

Flores eorum V. Cracca L. fere magnitudine, ochroleuci. Videtur P. ochroleucae Ten. affinis. An V. parviflora Cav., Brouss?

48. Biserrula Pelecinus L.
a. pubescens.—B. Pelecinus L. D. C. Prodr. ii. 307,

(3, glabra, nob.

Hab. ambae varietates in apricis maritimis incultis Maderae et Portàs S*, una nascentes: sed 3. nostra, quamvis prima fronte valde distincta, nullo modo nisi glabritie differt; an vero species?

49. Lotus pisifolius, nob.

L. herbaceus, glaucus, glaber: caule flexuoso ramisque divaricatis, crassis, fistulosis, firmis, erectis vel subdeclinatis: foliolis obovatis stipulisque subcordatis maximis: capitulis multifloris, longe pedunculatis: calycibus campanulatis; laciniis ciliato-pilosis, aestivatione stellatis: leguminibus...... seminibus......

Hab. in humidis graminosis Montis excelsi Pico Grande dicti: semel tantum lecta. *

An varietas luxurians monstrosa L. majoris Sm. e solo pinguiore orta? Sed habitu, colore, magnitudine toto coelo differt. Foliola stipilacque 1–2-pollicariae; juniora ad margines pilis raris sparsa. Pedunculi 4–6-pollicares. Capituli 12–15-flores, basi folio ternato bracteati. Alabastra floresque ut in L. majore Sm. Tota planta eximie glauca 2—3-pedalis, ramis flabellatim expansis, suberecta.

50. Lotus macranthus, nob.

L. subcinereo-glaucescens, sericeo-pubescens: radice annua aut bienni; caule basi lignoso, frutescente: ramis diffuso-prostratis, patulisve: stipulis subsessilibus, transverse ovalibus; foliolisque rotundato-obovatis minimis: floribus solitariis, versicoloribus, breviter pedicellatis: leguminibus lomentaceis, cylindricis, longissimis, rectis, glaberrimis, polyspermis: seminibus 30–40 minutis, orbicularibus, compressis, laevibus, glabris, fuscis.

Hab. in apricis maritimis Maderae et Portús So rarior.

Habitus L. glauci Ait; sed minus incana. Pubescentia totius plantae brevissima, inconspicua, arctissime adpressa. Flores maximi, pollicares, cernui, pallide citrino-virescentes, mox fusco-purpurei; carinae

apice semper atro-purpureo. Legumina rectissima, subbipollicaria. Species notabilior, distinctissima.

51. Lotus divaricatus, Sol. MSS.

L. annuus, pilosus, subcespitosus: caulibus prostratis, intricatis, numerosis, elongatis, flexuosis, ramosis, pallidis: foliolis obovato-cuneatis stipulisque ovatis subcordatis acutis: capitulis trifloris: leguminibus turgidis, crassis, brevibus.

L. divaricatus, Sol. MSS. et Herb. Banks.

Hab. incultis graminosisque montanis Maderae sat frequens.

A. Loto diffuso, Sol., in Madera aeque vulgari, capitulis normaliter tri- nec bi-floris, floribus aurantiacis, nec citrinis neque flavis, leguminibusque multo brevioribus, pinguibus, crassis, statim dignoscitur.

52. Medicago pulchella, nob.

M. subsericeo-pubescens, cinerascens: caulibus patulis prostratisve gracilibus: foliolis obcordatis vel obovatis, basi cuneatis, integris, sursum subdentatis, apiceQue argute. tridentato: stipulis integriusculis, ovatolanceolatis, inferioribus acuminatis: pedunculis sub-bifloris, abbreviatis: leguminibus cochleatis, villosulis, parvis, inermibus, globosis; cyclis 3–4, angustissimis; margine simplici, angusto, lineari, utrinque costis prominentibus, oblique deflexo-arcuatis, grosse dentato: seminibus compressis, reniformibus, flavis.

Hab. in collibus apricis saxosisque maritimis Maderae et Portús S" rarior.

53. Ononis micrantha, nob.

O. herbacea, annua, prostrata procumbensve foliosa, glandulosopubescens: foliis (praeter summa) trifoliolatis; foliolis ovalibus, argute serratis: stipulis amplis, foliaceis, oblongo-ovatis, mucronatis, subserrulatis integrisve: floribus (purpureis) inconspicuis, sparsis, axillaribus, subsessilibus, solitariis, folio brevioribus: calycibus amplis, foliaceis, post anthesin dilatatis; laciniis aequis, acuminatis, integris, corollam subaequantibus, unicostatis: legumine erecto, turgido, ovali, brevi sc. laciniis calycinis breviore, dispermo: seminibus rufo nigroque marmoratis, compresso-rotundatis, minutissime granulato-scabris s. verruculatis. “O. arthropodia Br. Fl. Lus. 2.94,” Herb. Banks. quoad exemplar unicum

Gibraltaricum, a cl. Broussonet lectum aut communicatum !—haud

Broteri in Fl. Lus. l. c.

An. O. parviflora, Brot. Fl. Lus. 2. p. 96?
Vol. VI. PART III. 4 A

Hab. in collibus apricis maritimis Maderae et Portus S*.

Ab. O. villosissima Desf, Fl. Att. 2. p. 147. T. 192. vix nisi floribus sessilibus, sparsis, nec confertis, nec racemosis, stipulis calycibusque magnis, hirsutieque parciore differt.

54. Ononis dentata Sol. (Prim. p. 34. No. 59. t. 4.) a a. tridentata: laciniis calycinis 4 superioribus apice plerumque tridentatis.

O. dentata Sol. MSS. nob. l. c. Hab. in Portu S" et Insulis Desertis. 6. simplea laciniis calycinis simplicibus, conformibus, acuminatis. Hab. in Promontorio Maderae Ponta Saô Lourenço dicto, Dr C. Lemann; et in Insulis Desertis cum a mixta, Dr Lippold. Quoad cetera, plantae omnino conveniunt: quoad imo calycis lacinias, status intermedii, sc. lacinia uni-bi-dentata facile adsunt.

HYPERICINEAE. 55. Hypericum nubigenum, nob. in Bot. Misc. 2d Series, I. p. 43. H. glabrum : caulibus simplicibus, erectis, strictis, ancipitibus, basi suffrutescentibus: foliis epunctatis, erectis, lineari-oblongis, obtusissimis vel retusis, amplexicaulibus, margine revolutis: panicula terminali, corymbosa: sepalis ovatis, aequalibus, dentato-glandulosis petalisque nigropunctatis: floribus trigynis; antheris epunctatis s. eglandulosis. H. angustifolium, Primit. p. 35. No. 61; haud Lam. Hab. in Maderae editionibus. H. angustifolium Lam. jam adest: ideoque nomen mutetur.

MALVACEAE. 56. Sidae maderensis, nob Prim. p. 35. No. 62. Sidae canariensis W. mera varietas statusve videtur: qualis Sidae carpinifoliae L. est verosimiliter Sidae carpinioides, D. C. CARYophyLLEAE.

57. Cerastium vagans, nob. C. viscoso-pubescens, perennis: caulibus diffusis, deorsum suffrutescentibus, apice ascendentibus, paniculisque pedicellisque calycibusque

« السابقةمتابعة »