صور الصفحة
PDF

Ilico privatas aperiri rex jubet arcas,

Quas impregnarat grandis acervus opum.
Rex igitur variis hominem tunc rebus homistum
Gazarum magno pondere farcit eum.
120 Gazis addit equos, nec equis redimicula desunt,
Addit et armentum lanigerumque pecus.
Singula, quid memorem, bona, quanta viro dederit

Dicere sufiiciat multa dedisse viro,
Qni, varia rerum variarum merce refertus,
125 Disponit proprios dives adire lares;
Ergo valefaciens regi gratesque repetens

Omnibus evectis ad sua vertit iter.
Ecce revertenti conjunx occurrit eique
Oscula continuans dulcia dixit ave.
130 „Dissere, dixit, iter, si quod profeceris ipse,
Aut quod contulerit hasc mora longa tibi.
Die, age, quid sis mercedis adeptus." at ille
. b. Gloria demonstrat, qua; bona nactus erat.
„Arrisit en, ait, mihi jam fortuna secunda,
135 Contulit et regis hasc mihi larga manus.
Ecce, vide bona, quanta meto de semine vili,

HiEC bona, quanta dedit rapula magna mihi. O mulier, grandis tibi copiam suppetit omnis, Amodo nequaqnam pauper eris vel inops. 140 Prosperitas aderit ingensque opulentia nobis Paupertatis enim non patiemur honus. Nunc igitur nostros dissolvent gaudia luctus, Gaudia succedunt, nam labor omnis abest." Tunc accersiri jubet affines et amicos, 145 Omnibus eventus pandat ut ipse suos. Ecce propinquorum grandis collecta gregata,

Hiisque ministratur copia multa dapum. Cumque videret eos jocundos et temulentos Successus proprios dicere cepit ita: 150 „Auscultate, precor, noti mea verba notate Fortunam vobis insinuabo meam. Nostis enim cuneti, me quanta domarit egestas,

Sed salvatus ab hac sum bonitate dei. Accidit, ut rara mihi rapula cresceret orto, 155 Hasc eadem crevit grandis et absque mora. Hanc ego donavi pro magno munere rcgi,

Pro qua divitias has dedit ille mihi."
Ilaec dicente viro simul affuit inter amicos'
Miles, quem fratrem diximus esse viri.
160 Hic quoque pestifero cepit tabescere zelo,
Cum vidit fratris crescere lucra sui.
Germanique sui subitum miratus honorem

Ejus respectu se putat esse nichil.
Hoc equidem proprie sibi vendicat invidus omnis,
165 Ut putat alterius lucra nocere sibi.
Invide die, quare fratris torquerig honore,

Letari potius expedit inde tibi.
Hujus fortuna non est tibi causa ruine
Lucraque fraterna non tibi dampna struent.
170 Hiis super invidie morbo breviter memoratis
Ipsius historie nunc repetamus iter.
Convivis igitur dapibus vinoque refertis

Et satur et letus in sua quisque redit.
Tunc hominis frater etiam sua septa revisit
175 Invidie secum dira venena ferens.

Sic aurum siciens, multo licet obrutus auro, f. 79v. col. a. Tantalus hiis mediis querit aquas in aquis, Tunc ut opes opibus venetur et augeat ecce Rete novum texens calliditate ait: 180 „Si meus hic frater, quem tanta premebat egestas, Tantas pro vili merce reeepit opes, Muneribus regem placabo satis praeciosis,

Quse rex restituet centuplicata mihi." Protinus argento proprio se privat et auro, 185 Scilicet ut regem muneret ipse suum.

Gemmarum tollit praeciosa monilia, quarum

Fasce laborabant scrinia clausa diu.
Complicat et vestes operoso scemate textos,
De quibus ornari regia membra decet.
190 Omnibus hiis adjungit equos faleris coopertos,
Quorum cingebant fulva metalla jubas.
Talibus et paribus miles speciebus honustus

Pergit et evehitur regis ad usque fores.
Cumque salutasset, quo deeuit ordine regem,
195 Singula demonstrans munera miles ait:

„Accipe mi domine tibi, qute miles tuus offert,

Qua; ne despicias, rex reverende, precor.
Parva quidem sunt h.-ec minimeque decentia regem,
Cum dives fuero tunc potiora dabo."
200 Cominus bis visis „grates, rex inquit, habeto.
Certe placent, fateor, munera data mibi.
Cardine sub celi non creditur esse superstes,

Qui dederit regi tot praeciosa suo."
Rex quoque, quid tanto posset conferre datori,
205 Keginam fertur consuluisse suam.
Ast ea regalis pollens ratione sophye

Hase responsa viro reddidit ipsa suo:
„Inclite rex, opibus nimiis est ille refertus
Et dono penitus nescit egere tuo.
210 Argentumque tu um penitus fastidit et aurum,
Si gemmas dederis grandinis instar erunt.
Si vestes dederis, si bellica dona quiritum

Omnia despiciet nil reputabit ea.
Ne tarnen omnia regia munera despiciat vir
215 rlestat, ut enormis rapula detur ei.

Hanc non despiciet, qui cetera despicit, immo

Supplebit rari muneris illa vicem." Dixerat haec mulier, cui rex respondit et inf'ert: „Utile consilium propositumque tuum." 220 Nec mora, profertur ea rapula rege jubente, col. b. Ipsaque fit munus imperiale viro.

„En ego, rex inquit, te munero munere raro,
Quod mihi nec cuiquam rarius esse potest.
Hanc etenim nuper quidam dederat mihi pauper,
225 Cui bona multa dedit dapsilis ista manus."
Accepit ille miser non aeeeptabile munus
Nempe, quod accepit, rapula vilis erat.
Sic decet offerens ut supplantetur avarus,
Quem farcire nequit grandis acervus opum.
230 Mundus enim totus homini si detur avaro
Se tarnen infelix credit habere nichil.
Sic homo pra?fatus, inopem quem copia fecit,

Privatur propriis, dum peregrina sitit.
Dum lucra venatur stultus sua perdit et ecce,
235 Qui dederat magna, vile reeepit holus.

GERMANIA VII. 4

Sic homo dclirus propria deluditur arte,

Dum vult ditari perdit et id quod habet.
An non delirat homo mittens in mare fontem?

Fonti tollit aquas, nt mare ditet aquis.
240 Haud secus hic miles, ut regem mnnere ditet,

Sic meruit propriis se spoliare bonis.
Jamque domum remeat et amaram convocat iram

Et gratis regi tanta dedisse dolet.
Infrcndens igitur tanto sie murmurat ore:
245 „Ecce mei fratris hoc fero dampno dolo.

Hic exultatur, ego proh pudor! deprimor, ergo

Non impune feret per caput istud, ait." Convocat ergo suos, quos noverat esse fideles,

Plusque leoni furens dicere cepit ita:
250 „Nostis enim, quanta fuerit mihi gloria pridem,

Tarn mihi quam vobis hxc generalis erat.
Nunc lecatoris cujusdam calliditate

In praeeps eadem gloria tota ruit,
Quam sublimabar est omnis adempta facultas.
255 Heu paupertatis nunc grave porto jugum,

Heu cecidi miser, tarnen est vestrum nieminissc,

In casu penitus vos cecidisse meo.
Nunc si sunt ulla pietatis viscera vobis,

Et si quis vobis est pietatis honor,
260 Semper vos vindicta meum jaculetur in hosten),

Et quod commeruit retribuatis ei."
„Qui tuus est, ajuut, et nostris est inimicus

Et quodeumque jubes hoc faciemus ei." Hsec cum dixissent animatur voce suorum, f.80r.col.a. 265 Et quasi mentis inops talia rursns ait:

Haud proeul est vallis nemerosis consita lignis,

Quse nullis unquam frugibus apta fuit.
Hanc precor assumptis intratc viriliter armis,

Sed causam penitus nemo sciat nisi vos.
270 Donec ego veniam nolite recedere quoque,

Ocius assumpto vos sequar hoste meo."
Frater adit fratrem f'ellitus feile carentem

Et verbis false dulcibus usus ait:
„O germanc! mihi praeter te nemo superstes,
275 Quem mihi fraterno federe jungat amor.

Nos sumns una caro, nec nos natura bipartit,

Nos olim mater edidit una viro.
Forsan inest anima personis una duabns,

Quas individuus jungit et nnit amor. 280 Est mihi secretuin, quod nolo prodere ouiquam,

Et tarnen id fratrem nolo latere meum.
Est prope condensa vallis nec ab urbe remota,

Frondibns arboreis obsita, fruge carens. Ha;c est tarn multa tbesauri mole referta, 285 Ut tibi proficiat sufficiatque mihi.

Hunc ego fraterno tecnm partibor amore,

Immo deum testor, pars tua major erit. Nunc age, rumpe moras, absit dilatio, surge,

Pergamus nostram nomine teste viam." 290 Iliis homo blandiciis irretitus simulatis

Fratris enim verbis nescit inesse dolos.
Annuit ergo suo fratri simul ac monitori

Surgit, abitque, carens suspicione mali.
It frater cum fratre suo, loca nota subintrat,
295 In quibus armati delituere viri.

Exiliunt hü more Canum, justumque ncfande

Tractantes et mortificare parant.
Ut proprii rapucre canes Acteona quondam,

Civibus haud aliter prasda fit ille suis. 300 Jam vincire student hominem conamine toto,

Contendunt praedam jam jugulare suam; Sed fortuna suum juvat et tutatur alumpnum.

Sepit et borrendum criminis hujus iter. Accidit in terram quemdam properare scolarem, 305 Qui per eam vallem solus iturus erat.

Venit cquo rcsidens sua cantica voce resultans

More viatorum sie breviabat iter.
Cum levat hic vocem simul ecbo reeiproce vocem

Keddit et auditur longius iste sonus.
310 Ast ubi vox eadem lictorum perculit aures

De sola fit eis proditione timor.
Et quia non lieuit opus hoc implere scelestum

In solam pavidi spem posuere fugam. Ne tarnen hic fugiat in saccum mittitur atque 315 Vivus in arborea fronde ligatnr homo.

« السابقةمتابعة »