Ilico privatas aperiri rex jubet arcas,
Quas impregnarat grandis acervus opum.
Rex igitur variis hominem tunc rebus honustum Gazarum magno pondere farcit eum.
120 Gazis addit equos, nec equis redimicula desunt, Addit et armentum lanigerumque pecus.
Singula, quid memorem, bona, quanta viro dederit rex, Dicere sufficiat multa dedisse viro,
Qui, varia rerum variarum merce refertus, Disponit proprios dives adire lares; Ergo valefaciens regi gratesque repetens Omnibus evectis ad sua vertit iter. Ecce revertenti conjunx occurrit eique Oscula continuans dulcia dixit ave. 130 „Dissere, dixit, iter, si quod profeceris ipse, Aut quod contulerit hæc mora longa tibi. Dic, age, quid sis mercedis adeptus." at ille Gloria demonstrat, quæ bona nactus erat. „Arrisit en, ait, mihi jam fortuna secunda, Contulit et regis hæc mihi larga manus. Ecce, vide bona, quanta meto de semine vili, Hæc bona, quanta dedit rapula magna mihi. O mulier, grandis tibi copiam suppetit omnis,
Amodo nequaquam pauper eris vel inops. 140 Prosperitas aderit ingensque opulentia nobis Paupertatis enim non patiemur honus. Nunc igitur nostros dissolvent gaudia luctus, Gaudia succedunt, nam labor omnis abest." Tunc accersiri jubet affines et amicos,
Omnibus eventus pandat ut ipse suos. Ecce propinquorum grandis collecta gregata, Hiisque ministratur copia multa dapum. Cumque videret eos jocundos et temulentos Successus proprios dicere cepit ita:
150 Auscultate, precor, noti mea verba notate Fortunam vobis insinuabo meam.
Nostis enim cuncti, me quanta domarit egestas, Sed salvatus ab hac sum bonitate dei. Accidit, ut rara mihi rapula cresceret orto, Hæc eadem crevit grandis et absque mora.
Hanc ego donavi pro magno munere regi, Pro qua divitias has dedit ille mihi."
Hæc dicente viro simul affuit inter amicos Miles, quem fratrem diximus esse viri. 160 Hic quoque pestifero cepit tabescere zelo, Cum vidit fratris crescere lucra sui. Germanique sui subitum miratus honorem Ejus respectu se putat esse nichil.
Hoc equidem proprie sibi vendicat invidus omnis, 165 Ut putat alterius lucra nocere sibi. Invide dic, quare fratris torqueriş honore, Letari potius expedit inde tibi.
Hujus fortuna non est tibi causa ruine Lucraque fraterna non tibi dampna struent. 170 Hiis super invidie morbo breviter memoratis Ipsius historie nunc repetamus iter. Convivis igitur dapibus vinoque refertis Et satur et letus in sua quisque redit. Tunc hominis frater etiam sua septa revisit Invidie secum dira venena ferens. Sic aurum siciens, multo licet obrutus auro, Tantalus hiis mediis querit aquas in aquis. Tunc ut opes opibus venetur et augeat ecce Rete novum texens calliditate ait:
180 „Si meus hic frater, quem tanta premebat egestas, Tantas pro vili merce recepit opes, Muneribus regem placabo satis præciosis, Quæ rex restituet centuplicata mihi.“ Protinus argento proprio se privat et auro, Scilicet ut regem muneret ipse suum. Gemmarum tollit præciosa monilia, quarum Fasce laborabant scrinia clausa diu. Complicat et vestes operoso scemate textos, De quibus ornari regia membra decet. 190 Omnibus hiis adjungit equos faleris coopertos, Quorum cingebant fulva metalla jubas. Talibus et paribus miles speciebus honustus Pergit et evehitur regis ad usque fores. Cumque salutasset, quo decuit ordine regem, Singula demonstrans munera miles ait:
»Accipe mi domine tibi, quæ miles tuus offert, Quæ ne despicias, rex reverende, precor. Parva quidem sunt hæc minimeque decentia regem, Cum dives fuero tunc potiora dabo."
200 Cominus his visis „grates, rex inquit, habeto. Certe placent, fateor, munera data mihi. Cardine sub celi non creditur esse superstes, Qui dederit regi tot præciosa suo."
Rex quoque, quid tanto posset conferre datori, Reginam fertur consuluisse suam.
Ast ea regalis pollens ratione sophye
Hæc responsa viro reddidit ipsa suo: „Inclite rex, opibus nimiis est ille refertus Et dono penitus nescit egere tuo.
210 Argentumque tuum penitus fastidit et aurum, Si gemmas dederis grandinis instar erunt. Si vestes dederis, si bellica dona quiritum Omnia despiciet nil reputabit ea.
Ne tamen omnia regia munera despiciat vir Restat, ut enormis rapula detur ei.
Hanc non despiciet, qui cetera despicit, immo Supplebit rari muneris illa vicem."
Dixerat hæc mulier, cui rex respondit et infert: „Utile consilium propositumque tuum.“
220 Nec mora, profertur ea rapula rege jubente, col. b. Ipsaque fit munus imperiale viro.
En ego, rex inquit, te munero munere raro, Quod mihi nec cuiquam rarius esse potest. Hanc etenim nuper quidam dederat mihi pauper, 225 Cui bona multa dedit dapsilis ista manus.“ Accepit ille miser non acceptabile munus Nempe, quod accepit, rapula vilis erat. Sic decet offerens ut supplantetur avarus, Quem farcire nequit grandis acervus opum. 230 Mundus enim totus homini si detur avaro Se tamen infelix credit habere nichil. Sic homo præfatus, inopem quem copia fecit, Privatur propriis, dum peregrina sitit. Dum lucra venatur stultus sua perdit et ecce, Qui dederat magna, vile recepit holus.
Sic homo delirus propria deluditur arte, Dum vult ditari perdit et id quod habet. An non delirat homo mittens in mare fontem? Fonti tollit aquas, ut mare ditet aquis.
240 Haud secus hic miles, ut regem munere ditet, Sic meruit propriis se spoliare bonis.
Jamque domum remcat et amaram convocat iram Et gratis regi tanta dedisse dolet.
Infrendens igitur tanto sic murmurat ore: 245 Ecce mei fratris hoc fero dampno dolo. Hic exultatur, ego proh pudor! deprimor, ergo Non impune feret per caput istud, ait.“ Convocat ergo suos, quos noverat esse fideles, Plusque leoni furens dicere cepit ita:
250 „Nostis enim, quanta fuerit mihi gloria pridem, Tam mihi quam vobis hæc generalis erat. Nunc lecatoris cujusdam calliditate
In præceps eadem gloria tota ruit,
Quam sublimabar est omnis adempta facultas. Heu paupertatis nunc grave porto jugum, Heu cecidi miser, tamen est vestrum meminisse, In casu penitus vos cecidisse meo. Nunc si sunt ulla pietatis viscera vobis,
Et si quis vobis est pietatis honor,
260 Semper vos vindicta meum jaculetur in hostem, Et quod commeruit retribuatis ei."
Qui tuus est, ajunt, et nostris est inimicus.
Et quodcumque jubes hoc faciemus ei.“
Hæc cum dixissent animatur voce suorum, f.80". col. a. 265 Et quasi mentis inops talia rursus ait: Haud procul est vallis nemerosis consita lignis, Quæ nullis unquam frugibus apta fuit. Hanc precor assumptis intrate viriliter armis, Sed causam penitus nemo sciat nisi vos. 270 Donec ego veniam nolite recedere quoque, Ocius assumpto vos sequar hoste meo.“ Frater adit fratrem fellitus felle carentem Et verbis false dulcibus usus ait:
Nos sumus una caro, nec nos natura bipartit, Nos olim mater edidit una viro. Forsan inest anima personis una duabus, Quas individuus jungit et unit amor.
280 Est mihi secretum, quod nolo prodere cuiquam, Et tamen id fratrem nolo latere meum.
Est prope condensa vallis nec ab urbe remota, Frondibus arboreis obsita, fruge carens.
Hæc est tam multa thesauri mole referta, Ut tibi proficiat sufficiatque mihi. Hunc ego fraterno tecum partibor amore, Immo deum testor, pars tua major erit. Nunc age, rumpe moras, absit dilatio, surge, Pergamus nostram nemine teste viam." 290 Hiis homo blandiciis irretitus simulatis
Fratris enim verbis nescit inesse dolos. Annuit ergo suo fratri simul ac monitori
Surgit, abitque, carens suspicione mali. It frater cum fratre suo, loca nota subintrat, In quibus armati delituere viri.
Exiliunt hii more canum, justumque nefande Tractantes et mortificare parant.
Ut proprii rapuere canes Acteona quondam, Civibus haud aliter præda fit ille suis.
300 Jam vincire student hominem conamine toto, Contendunt prædam jam jugulare suam; Sed fortuna suum juvat et tutatur alumpnum. Sepit et horrendum criminis hujus iter. Accidit in terram quemdam properare scolarem, Qui per eam vallem solus iturus erat.
Venit equo residens sua cantica voce resultans More viatorum sic breviabat iter.
Cum levat hic vocem simul echo reciproce vocem Reddit et auditur longius iste sonus.
310 Ast ubi vox eadem lictorum perculit aures De sola fit eis proditione timor.
Et quia non licuit opus hoc implere scelestum In solam pavidi spem posuere fugam.
Ne tamen hic fugiat in saccum mittitur atque Vivus in arborea fronde ligatur homo.
« السابقةمتابعة » |