صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ilico privatas aperiri rex jubet arcas,

Quas impregnarat grandis acervus opum.

Rex igitur variis hominem tunc rebus honustum
Gazarum magno pondere farcit eum.

120 Gazis addit equos, nec equis redimicula desunt,
Addit et armentum lanigerumque pecus.

125

Singula, quid memorem, bona, quanta viro dederit rex,
Dicere sufficiat multa dedisse viro,

Qui, varia rerum variarum merce refertus,
Disponit proprios dives adire lares;
Ergo valefaciens regi gratesque repetens
Omnibus evectis ad sua vertit iter.
Ecce revertenti conjunx occurrit eique
Oscula continuans dulcia dixit ave.
130 „Dissere, dixit, iter, si quod profeceris ipse,
Aut quod contulerit hæc mora longa tibi.
Dic, age, quid sis mercedis adeptus." at ille
Gloria demonstrat, quæ bona nactus erat.
„Arrisit en, ait, mihi jam fortuna secunda,
Contulit et regis hæc mihi larga manus.
Ecce, vide bona, quanta meto de semine vili,
Hæc bona, quanta dedit rapula magna mihi.
O mulier, grandis tibi copiam suppetit omnis,

col. b.

135

Amodo nequaquam pauper eris vel inops.
140 Prosperitas aderit ingensque opulentia nobis
Paupertatis enim non patiemur honus.
Nunc igitur nostros dissolvent gaudia luctus,
Gaudia succedunt, nam labor omnis abest."
Tunc accersiri jubet affines et amicos,

145

Omnibus eventus pandat ut ipse suos.
Ecce propinquorum grandis collecta gregata,
Hiisque ministratur copia multa dapum.
Cumque videret eos jocundos et temulentos
Successus proprios dicere cepit ita:

150 Auscultate, precor, noti mea verba notate
Fortunam vobis insinuabo meam.

155

Nostis enim cuncti, me quanta domarit egestas,
Sed salvatus ab hac sum bonitate dei.
Accidit, ut rara mihi rapula cresceret orto,
Hæc eadem crevit grandis et absque mora.

Hanc ego donavi pro magno munere regi,
Pro qua divitias has dedit ille mihi."

Hæc dicente viro simul affuit inter amicos
Miles, quem fratrem diximus esse viri.
160 Hic quoque pestifero cepit tabescere zelo,
Cum vidit fratris crescere lucra sui.
Germanique sui subitum miratus honorem
Ejus respectu se putat esse nichil.

Hoc equidem proprie sibi vendicat invidus omnis,
165 Ut putat alterius lucra nocere sibi.
Invide dic, quare fratris torqueriş honore,
Letari potius expedit inde tibi.

Hujus fortuna non est tibi causa ruine
Lucraque fraterna non tibi dampna struent.
170 Hiis super invidie morbo breviter memoratis
Ipsius historie nunc repetamus iter.
Convivis igitur dapibus vinoque refertis
Et satur et letus in sua quisque redit.
Tunc hominis frater etiam sua septa revisit
Invidie secum dira venena ferens.
Sic aurum siciens, multo licet obrutus auro,
Tantalus hiis mediis querit aquas in aquis.
Tunc ut opes opibus venetur et augeat ecce
Rete novum texens calliditate ait:

175

f. 79. col. a.

185

180 „Si meus hic frater, quem tanta premebat egestas,
Tantas pro vili merce recepit opes,
Muneribus regem placabo satis præciosis,
Quæ rex restituet centuplicata mihi.“
Protinus argento proprio se privat et auro,
Scilicet ut regem muneret ipse suum.
Gemmarum tollit præciosa monilia, quarum
Fasce laborabant scrinia clausa diu.
Complicat et vestes operoso scemate textos,
De quibus ornari regia membra decet.
190 Omnibus hiis adjungit equos faleris coopertos,
Quorum cingebant fulva metalla jubas.
Talibus et paribus miles speciebus honustus
Pergit et evehitur regis ad usque fores.
Cumque salutasset, quo decuit ordine regem,
Singula demonstrans munera miles ait:

195

»Accipe mi domine tibi, quæ miles tuus offert,
Quæ ne despicias, rex reverende, precor.
Parva quidem sunt hæc minimeque decentia regem,
Cum dives fuero tunc potiora dabo."

200 Cominus his visis „grates, rex inquit, habeto.
Certe placent, fateor, munera data mihi.
Cardine sub celi non creditur esse superstes,
Qui dederit regi tot præciosa suo."

205

Rex quoque, quid tanto posset conferre datori,
Reginam fertur consuluisse suam.

Ast ea regalis pollens ratione sophye

Hæc responsa viro reddidit ipsa suo:
„Inclite rex, opibus nimiis est ille refertus
Et dono penitus nescit egere tuo.

210 Argentumque tuum penitus fastidit et aurum,
Si gemmas dederis grandinis instar erunt.
Si vestes dederis, si bellica dona quiritum
Omnia despiciet nil reputabit ea.

215

Ne tamen omnia regia munera despiciat vir
Restat, ut enormis rapula detur ei.

Hanc non despiciet, qui cetera despicit, immo
Supplebit rari muneris illa vicem."

Dixerat hæc mulier, cui rex respondit et infert:
„Utile consilium propositumque tuum.“

220 Nec mora, profertur ea rapula rege jubente, col. b. Ipsaque fit munus imperiale viro.

[ocr errors]

En ego, rex inquit, te munero munere raro,
Quod mihi nec cuiquam rarius esse potest.
Hanc etenim nuper quidam dederat mihi pauper,
225 Cui bona multa dedit dapsilis ista manus.“
Accepit ille miser non acceptabile munus
Nempe, quod accepit, rapula vilis erat.
Sic decet offerens ut supplantetur avarus,
Quem farcire nequit grandis acervus opum.
230 Mundus enim totus homini si detur avaro
Se tamen infelix credit habere nichil.
Sic homo præfatus, inopem quem copia fecit,
Privatur propriis, dum peregrina sitit.
Dum lucra venatur stultus sua perdit et ecce,
Qui dederat magna, vile recepit holus.

235

GERMANIA VII.

Sic homo delirus propria deluditur arte,
Dum vult ditari perdit et id quod habet.
An non delirat homo mittens in mare fontem?
Fonti tollit aquas, ut mare ditet aquis.

240 Haud secus hic miles, ut regem munere ditet,
Sic meruit propriis se spoliare bonis.

Jamque domum remcat et amaram convocat iram
Et gratis regi tanta dedisse dolet.

[ocr errors]

Infrendens igitur tanto sic murmurat ore:
245 Ecce mei fratris hoc fero dampno dolo.
Hic exultatur, ego proh pudor! deprimor, ergo
Non impune feret per caput istud, ait.“
Convocat ergo suos, quos noverat esse fideles,
Plusque leoni furens dicere cepit ita:

250 „Nostis enim, quanta fuerit mihi gloria pridem,
Tam mihi quam vobis hæc generalis erat.
Nunc lecatoris cujusdam calliditate

255

In præceps eadem gloria tota ruit,

Quam sublimabar est omnis adempta facultas.
Heu paupertatis nunc grave porto jugum,
Heu cecidi miser, tamen est vestrum meminisse,
In casu penitus vos cecidisse meo.
Nunc si sunt ulla pietatis viscera vobis,

Et si quis vobis est pietatis honor,

260 Semper vos vindicta meum jaculetur in hostem, Et quod commeruit retribuatis ei."

[ocr errors]

Qui tuus est, ajunt, et nostris est inimicus.

Et quodcumque jubes hoc faciemus ei.“

Hæc cum dixissent animatur voce suorum, f.80". col. a. 265 Et quasi mentis inops talia rursus ait: Haud procul est vallis nemerosis consita lignis, Quæ nullis unquam frugibus apta fuit. Hanc precor assumptis intrate viriliter armis, Sed causam penitus nemo sciat nisi vos. 270 Donec ego veniam nolite recedere quoque, Ocius assumpto vos sequar hoste meo.“ Frater adit fratrem fellitus felle carentem Et verbis false dulcibus usus ait:

[merged small][ocr errors][merged small]

Nos sumus una caro, nec nos natura bipartit,
Nos olim mater edidit una viro.
Forsan inest anima personis una duabus,
Quas individuus jungit et unit amor.

280 Est mihi secretum, quod nolo prodere cuiquam, Et tamen id fratrem nolo latere meum.

285

Est prope condensa vallis nec ab urbe remota,
Frondibus arboreis obsita, fruge carens.

Hæc est tam multa thesauri mole referta,
Ut tibi proficiat sufficiatque mihi.
Hunc ego fraterno tecum partibor amore,
Immo deum testor, pars tua major erit.
Nunc age, rumpe moras, absit dilatio, surge,
Pergamus nostram nemine teste viam."
290 Hiis homo blandiciis irretitus simulatis

295

Fratris enim verbis nescit inesse dolos.
Annuit ergo suo fratri simul ac monitori

Surgit, abitque, carens suspicione mali.
It frater cum fratre suo, loca nota subintrat,
In quibus armati delituere viri.

Exiliunt hii more canum, justumque nefande
Tractantes et mortificare parant.

Ut proprii rapuere canes Acteona quondam,
Civibus haud aliter præda fit ille suis.

300 Jam vincire student hominem conamine toto,
Contendunt prædam jam jugulare suam;
Sed fortuna suum juvat et tutatur alumpnum.
Sepit et horrendum criminis hujus iter.
Accidit in terram quemdam properare scolarem,
Qui per eam vallem solus iturus erat.

305

Venit equo residens sua cantica voce resultans
More viatorum sic breviabat iter.

Cum levat hic vocem simul echo reciproce vocem
Reddit et auditur longius iste sonus.

310 Ast ubi vox eadem lictorum perculit aures
De sola fit eis proditione timor.

315

Et quia non licuit opus hoc implere scelestum
In solam pavidi spem posuere fugam.

Ne tamen hic fugiat in saccum mittitur atque
Vivus in arborea fronde ligatur homo.

« السابقةمتابعة »