S
Et cupit, & digna est, quid enim formofius illâ, Pandit ut omniferos luxuriofa finus, Atque Arabum fpirat messes, & ab ore venusto Mitia cum Paphiis fundit amoma rofis! Ecce coronatur facro fons ardua luco,
Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos,
Floribus & vifa eft poffe placere fuis. Floribus effufos ut erat redimita capillos Tænario placuit diva Sicana Deo. Afpice Phoebe, tibi faciles hortantur amores, Mellitafque movent flamina verna preces. Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ, Blanditiafque tibi ferre videntur aves.
Nec fine dote tuos temeraria quærit amores Terra, nec optatos pofcit egena toros, Alma falutiferum medicos tibi gramen in ufus Præbet, & hinc titulos adjuvat ipfa tuos. Quod fi te pretium, fi te fulgentia tangunt
Munera, (muneribus fæpe coemptus Amor) Illa tibi, oftentat quafcunque fub æquore vasto, Et fuperinjectis montibus abdit opes.
Ah quoties cùm tu clivoso feffus Olympo In vefpertinas præcipitaris aquas,
Cur te, inquit, curfu languentem Phoebe diurno Hefperiis recipit Cærula mater aquis? Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tarteffide lymphâ, Dia quid immundo perluis ora falo?
Frigora Phoebe meâ melius captabis in umbrâ, Huc ades, ardentes imbue rore comas. Mollior egelidâ veniet tibi fomnus in herbâ, Huc ades, & gremio lumina pone meo. Quaque jaces circùm mulcebit lenè susurrans Aura per humentes corpora fusa rosas. Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata, Nec Phaetonteo fumidus axis equo; Cùm tu Phoebe tuo fapientiùs uteris igni,
Huc ades, & gremio lumina pone meo. Sic Tellus lafciva fuos fufpirat amores;
Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido, Languentefque fovet folis ab igne faces. Infonuere novis lethalia cornua nervis,
Trifte micant ferro tela corufca novo.
Jámque vel invictam tentat superâsse Dianam, Quæque fedet facro Vesta pudica foco. Ipfa fenefcentem reparat Venus annua formam, Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes, Littus io Hymen, & cava faxa fonant. Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ, Puniceum redolet veftis odora crocum. Egrediturque frequens ad amœni gaudia veris Virgineos auro cincta puella finus.
Votum eft cuique fuum, votum eft tamen omnibus Ut fibi quem cupiat, det Cytherea virum. [unum. Nunc quoque feptenâ modulatur arundine pastor, Et fua quæ jungat carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat fua fydera çantu,
Delphinafque leves ad vada fumma vocat. Jupiter ipfe alto cum conjuge ludit Olympo, Convocat & famulos ad fua fefta Deos. Nunc etiam Satyri, cùm fera crepuscula furgunt, Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanufque fuâ Cyparifli fronde revinctus, Semicaperque Deus, femideufque caper.
E e
Quæque fub arboribus Dryades latuere vetuftis, Per juga, per folos expatiantur agros. Per fata luxuriat fruticetaque Manalius Pan, Vix Cybele mater, vix fibi tuta Ceres, Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus, Confulit in trepidos dum fibi Nympha pedes, Jamque latet, latitanfque cupit malè tecta videri, Et fugit, & fugiens pervelit ipfa capi. Dii quoque non dubitant coelo præponere fylvas, Et fua quifque fibi numina lucus habet. Et fua quifque diu fibi numina lucus habeto, Nec vos arboreâ dii precor ite domo. Te referant miferis te Jupiter aurea terris
Sæcla, quid ad nimbos afpera tela redis? Tu faltem lentè rapidos age Phoebe jugales
Qua potes, & fenfim tempora veris eant. Brumaque productas tardè ferat hifpida noctes, Ingruat & noftro ferior umbra polo.
Qui cùm Idibus Decemb. fcripfiffet, & fua carmina excufari poftulafset, fi folitominus essent bona, quòd inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud fatis felicem operam Mufis dare fe poffe affirmabat, hoc habuit refponfum.
Μ'
Itto tibi sanam non pleno ventre falutem, Quâ tu diftento fortè carere potes. At tua quid noftram prolectat Musa camœnam, Nec finat optatas poffe fequi tenebras? Carmine fcire velis quàm te redamémq; colámque, Crede mihi vix hoc carmine fcire queas. Nam neque nofter amor modulis includitur arctis, Nec venit ad claudos integer ipfe pedes. Quàm bene folennes epulas, hilaremq; Decembrim Feftaque coelifugam quæ coluere Deum, Deliciafque refers, hyberni gaudia ruris,
Haustaque per lepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibufque poefin? Carmen amat Bacchum, Carmina Bacchus amat. Ee 2 Nec
« السابقةمتابعة » |