صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

Naturam non pati fenium.

EU quàm perpetuis erroribus a&ta fatiscit Avia mens hominum,tenebrifq; immerfa proOedipodioniam volvit fub pectore noctem! [fundis

Quæ vefana fuis metiri facta deorum

Audet, & incifas leges adamante perenni
Affimilare fuis, nulloque folubile faclo
Confilium fati perituris alligat horis.
Ergóne marcefcet fulcantibus obfita rugis
Naturæ facies, & rerum publica mater
Omniparum contracta uterum fterilefcet ab ævo?
Et se faffa fenem malè certis paffibus ibit
Sidereum tremebunda caput? num tetra vetuftas
Annorumque æterna fames, fqualorque fitufque
Sidera vexabunt? an & insatiabile Tempus
Efuriet cœlum, rapietque in vifcera patrem ?
Heu, potuitne fuas imprudens Jupiter arces
Hoc contra muniffe nefas, & Temporis ifto
Exemiffe malo, gyrofque dediffe perennes?
Ergo erit ut quandoque fono dilapfa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterq; polus, fuperâq; ut Olympius aulâ
Deci-

5

Decidat, horribilifque retecta Gorgone Pallas:
Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon

Deturbata facro cecidit de limine coeli.
Tu quoque Phoebe tui cafus imitabere nati
Præcipiti curru, fubitáque ferere ruinâ
Pronus, & extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia fibila ponto.
Tunc etiam aërei divulfis fedibus Hæmi
Diffultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem
In fuperos quibus ufus erat, fraternaque bella.
At Pater omnipotens fundatis fortius astris
Confuluit rerum fummæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum juffit fervare tenorem.
Volvitur hinc lapfu mundi rota prima diurno
Raptat & ambitos fociâ vertigine cœlos.
Tardior haud folito Saturnus, & acer ut olim
Fulmineum rutilat cristatâ caffide Mavors.
Floridus æternùm Phoebus juvenile corufcat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; fed femper amicâ
Luce potens eadem currit per figna rotarum,
Gg 2

Surgit

Surgit odoratis pariter formofus ab Indis
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Manè vocans, & ferus agens in pafcua cœli,
Temporis & gemino difpertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, folitóque fragore
Lurida perculfas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos
Trux aquilo, fpiratq; hyemem, nimbofq; volutat.
Utque folet, Siculi diverberat ima Pelori

Rex maris, & raucâ circumftrepit æquora conchâ
Oceani Tubicen, nec vastà mole minorem
Ægeona ferunt dorfo Balearica cete.

Sed neque Terra tibi fæcli vigor ille vetufti Prifcus abeft, fervatque fuum Narciffus odorem, puer ille fuum tenet, & puer ille decorem Phoebe tuufque & Cypri tuus, nec ditior olim Terra datum fceleri celavit montibus aurum

Et

Confcia, vel fub aquis gemmas. Sic deniq; in ævum Ibit cunctarum feries juftiffima rerum,

Donec flamma orbem populabitur ultima cœli;

Circum

Circumplexa polos, & vasti culmina cœli ;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

De Idea Platonica, quemadmodum Ariftoteles intellexit.

Icite facrorum præfides nemorum dex,
Tuque O noveni perbeata numinis

[ocr errors]

Memoria mater, quæque in immenfo procul
Antro recumbis otiofa Eternitas,

Monumenta fervans, & ratas leges Jovis,
Cœlique faftos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura follers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unufque & univerfus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles infidet menti Jovis ;
Sed quamlibet natura fit communior,
Tamen feorsùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo ftringitur fpatio loci;
Seu fempiternus ille fyderum comes
Coeli pererrat ordines decemplicis,

[blocks in formation]

!

Citimúmve terris incolit-Lunæ globum :
Sive inter animas corpus adituras fedens
Obliviofas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remotâ fortè terrarum plagâ
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celfum caput
Atlante major portitore fyderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit
Dircæus augur vidit hunc alto finu;
Non hunc filenti nocte Pleiones nepos
Vatum fagaci præpes oftendit choro;
Non hunc facerdos novit Affyrius, licet
Longos vetufti commemoret atavos Nini,
Prifcumque Belon, inclytumque Ofiridem,
Non ille trino gloriofus nomine

Ter magnus Hermes (ut fit arcani fciens)
Talem reliquit Ifidis cultoribus.

At tu perenne ruris Academi decus

(Hæc monftra fi tu primus induxti fcholis)
Jam jam poëtas urbis exules tuæ
Revocabis, ipfe fabulator maximus,
Aut inftitutor ipfe migrabis foras.

Ad

« السابقةمتابعة »