Naturam non pati fenium.
H
EU quàm perpetuis erroribus a&ta fatifcit Avia mens hominum,tenebrifq; immerfa proOedipodioniam volvit fub pectore noctem! [fundis Quæ vefana fuis metiri facta deorum
Audet, & incifas leges adamante perenni Affimilare fuis, nulloque folubile faclo Confilium fati perituris alligat horis.
Ergóne marcefcet fulcantibus obfita rugis Naturæ facies, & rerum publica mater Omniparum contracta uterum fterilescet ab ævo? Et se fassa senem malè certis paffibus ibit Sidereum tremebunda caput? num tetra vetuftas Annorumque æterna fames, fqualorque fitufque Sidera vexabunt? an & infatiabile Tempus Efuriet cœlum, rapietque in vifcera patrem? Heu, potuitne fuas imprudens Jupiter arces Hoc contra muniffe nefas, & Temporis ifto Exemiffe malo, gyrofque dediffe perennes? Ergo erit ut quandoque fono dilapfa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridat uterq; polus, fuperâq; ut Olympius aulâ
Decidat, horribilifque retecta Gorgone Pallas: Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon Deturbata facro cecidit de limine coeli. Tu quoque Phoebe tui cafus imitabere nati Præcipiti curru, fubitáque ferere ruinâ Pronus, & extinctâ fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia fibila ponto. Tunc etiam aërei divulfis fedibus Hæmi Diffultabit apex, imoque allifa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem In fuperos quibus ufus erat, fraternaque bella.
At Pater omnipotens fundatis fortius aftris Confuluit rerum fummæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine fummo Singula perpetuum juffit fervare tenorem. Volvitur hinc lapfu mundi rota prima diurno; Raptat & ambitos fociâ vertigine cœlos. Tardior haud folito Saturnus, & acer ut olim Fulmineum rutilat cristatâ caffide Mavors. Floridus æternùm Phoebus juvenile corufcat, Nec fovet effoetas loca per declivia terras Devexo temone Deus; fed femper amicâ Luce potens eadem currit per figna rotarum, Gg 2
Surgit odoratis pariter formofus ab Indis Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo Manè vocans, & ferus agens in pascua cœli, Temporis & gemino difpertit regna colore. Fulget, obitque vices alterno Delia cornu, Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. Nec variant elementa fidem, folitóque fragore Lurida perculfas jaculantur fulmina rupes. Nec per inane furit leviori murmure Corus, Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos Trux aquilo, fpiratq; hyemem, nimbofq; volutat. Utque folet, Siculi diverberat ima Pelori Rex maris, & raucâ circumftrepit æquora conchâ Oceani Tubicen, nec vastà mole minorem Ægeona ferunt dorfo Balearica cete. Sed neque Terra tibi fæcli vigor ille vetufti Prifcus abest, servatque fuum Narciffus odorem, Et puer ille fuum tenet, & puer ille decorem Phoebe tuufque & Cypri tuus, nec ditior olim Terra datum fceleri celavit montibus aurum
Confcia, vel fub aquis gemmas. Sic deniq; in ævum Ibit cunctarum feries juftiffima rerum,
Donec flamma orbem populabitur ultima coli;
Circumplexa polos, & vafti culmina cœli ; Ingentique rogo flagrabit machina mundi.
De Idea Platonica, quemadmodum Ariftoteles intellexit.
D
Icite facrorum præfides nemorum dex, Tuque O noveni perbeata numinis Memoria mater, quæque in immenfo procul Antro recumbis otiofa Eternitas, Monumenta fervans, & ratas leges Jovis, Cœlique faftos atque ephemeridas Deûm, Quis ille primus cujus ex imagine Natura follers finxit humanum genus, Æternus, incorruptus, æquævus polo, Unufque & univerfus, exemplar Dei? Haud ille Palladis gemellus innubæ Interna proles infidet menti Jovis ; Sed quamlibet natura fit communior, Tamen feorsùs extat ad morem unius, Et, mira, certo ftringitur fpatio loci; Seu fempiternus ille fyderum comes Cœli pererrat ordines decemplicis, Gg 3
Citimúmve terris incolit-Lunæ globum : Sive inter animas corpus adituras fedens Obliviofas torpet ad Lethes aquas: Sive in remotâ fortè terrarum plagâ Incedit ingens hominis archetypus gigas, Et diis tremendus erigit celfum caput Atlante major portitore fyderum. Non cui profundum cæcitas lumen dedit Dircæus augur vidit hunc alto finu; Non hunc filenti nocte Pleiones nepos Vatum fagaci præpes oftendit choro; Non hunc facerdos novit Affyrius, licet Longos vetufti commemoret atavos Nini, Prifcumque Belon, inclytumque Ofiridem, Non ille trino gloriofus nomine
Ter magnus Hermes (ut fit arcani fciens) Talem reliquit Ifidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus
(Hæc monftra fi tu primus induxti fcholis) Jam jam poëtas urbis exules tuæ Revocabis, ipfe fabulator maximus, Aut inftitutor ipfe migrabis foras.
« السابقةمتابعة » |