Bucolica, Georgica, et Aeneis: accedunt clavis metrica, notulae Anglicae, et quaestiones

الغلاف الأمامي
Hilliard, Gray, Little et Wilkins, 1829 - 491 من الصفحات
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 115 - Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790 Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras. Ter conatus ibi collo dare brachia circum, Ter frustra comprensa manus effugit imago, Par levibus ventis volucrique simillima somno.
الصفحة 153 - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas: Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
الصفحة 171 - Talibus orabat dictis, arasque tenebat, Cum sic orsa loqui vates : ' Sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiada, facilis descensus Averno ; Noctes atque dies patet atri janua Ditis ; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hie labor est.
الصفحة 212 - Alcides aderat, taurosque hac victor agebat Ingentes : vallemque boves amnemque tenebant. At furiis Caci mens effera, ne quid inausum 205 Aut intractatum scelerisve dolive fuisset, Quatuor a stabulis praestanti corpore tauros Avertit, totidem forma superante juvencas. Atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis, Cauda in speluncam tractos, versisque viarum 210 Indiciis raptos, saxo occultabat opaco.
الصفحة 255 - Turnus ovat spolio gaudetque potitus. 500 nescia mens hominum fati sortisque futurae et servare modum, rebus sublata secundis ! Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque oderit. at socii multo gemitu lacrimisque 505 impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
الصفحة 205 - Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
الصفحة 18 - Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent, et liquidi simul ignis ; ut his exordia primis omnia et ipse tener mundi concreverit orbis...
الصفحة 216 - limina victor 'Alcides subiit, haec ilium regia cepit. 'Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum ' Finge deo, rebusque veni non asper egenis.
الصفحة 102 - Hic aliud majus miseris multoque tremendum obicitur magis, atque improvida pectora turbat. 200 Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta — horresco referens — immensis orbibus angues incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt ; 205 pectora quorum inter fluctus arrecta jubaeque sanguineae superant undas ; pars cetera pontum pone legit, sinuatque immensa volumine terga. fit sonitus spumante salo ; jamque...
الصفحة 138 - Atlantis duri, coelum qui vertice fulcit ; Atlantis, cinctum assidue cui nubibus atris Piniferum caput et vento pulsatur et imbri ; Nix humeros infusa tegit ; tum flumina mento 250 Praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.

معلومات المراجع