صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

in omisso versu X, 19, 26, in dimidiato IX, 9, 4, in mutilatis IV, 26, 153; VI, 1, 77. 84; VIII, 3, 347; X, 17, 31; XI, 24, 326), in corruptelis apertis (ut omittam quarumcumque in locum uno alterove in libro interpolatio non minus aperta successit) I, 2, 24 quos mentis omnes una corona manet (mentes A, meritis corr. F2); IV, 12, 5 haec tamen insignes animas spes non vacua pascit (spes optima Browerus, scribendum non vaga); V, 7, 10 et crepitans Boreas picta comata flagellat (tot picta Browerus; reposui pineta); VI, 2, 78 est tibi Daviticae mansuetudo vitae (cf. adn.); VII, 6, 3 ornat eundo polum, terris quoque lampade micat (Ven. correxit lampada mittit); 12, 61 cur igitur metu trahitur data vita susurro (cf. adn.); IX, 16, 18 mitis in alloquio, placidus gratus atque modestus (gradus B1R, pius Browerus, reposui gravis); X, 1, 43 hoc libri praebent: quod autem de duabus viis, id est spatiosa et angusta, dicitur, ut quis per quam elegerit gradiatur quid est (quidem MDG)? per spatiosam laxatis frenis liber redis cum mus (l. r. c. nos A, l. r. c. DB, l. r. con L) famulando peccatis; in angusta vero e. q. s. statim elucet scripsisse Fortunatum libere discurrimus, id quod verbis male diremptis obscuratum est. XI, 5, 4 ut mihi nec spletam distribuisses opem (nec expletam A, n. spleta BL, spetam G, spretam F, inexpletam Browerus, emendavi nec solitam).

Casu mira omnium codicum praeter unum archetypum iactura nescio an magis mirifico servata est ecloga ex libro, quem nulla cum archetypo illo adfinitas coniungit, facta. continet quinquaginta septem carmina, quorum viginti quinque in undecim librorum corpore, triginta unum nunc praeter nusquam inveniuntur, unum (de ave Phoenice) iniuria inter Fortunati poemata delatum est. diversam esse hanc collectionem a reliquorum codicum archetypo et integriore quidem exemplari ortam satis comprobatur ultimo libri XI carmine, quod fine suo in omnibus carere memoravi: in post v. 12 (cui vulgo subiectum est illud explicit in quantum habuit auctor) 6 versus secuntur iustus carminis exitus; ipsum autem excipitur viginti duobus carminibus item ad Radegundem et Agnen directis, quibus olim post XI, 26 suum locum fuisse apparet. atque omnino dubitari non potest quin carmina codici propria olim ad corpus operum Fortunati pertinuerint. sic inter VII, 18 (ad Flavum) et 20 (ad Sigimundum) intercedit app. 4 (ad Sigimundum). sic cum IV, 5. 6 (epitaphia Ruriciorum et Exoci) cohaeret app. 8 (epit. Nectarii). app. 5-7 (ad Childebertum, Brunichildem, Agiulfum) ad libri X argumenta accedunt. ordinem traditum servant praeterea VII, 11. 13; VIII, 5. 8. 9; XI, 20-26, quibus tamen ante 26 intercedit I, 7 argumenti diversi. in aliis quoque ordo in codicibus traditus non observatur (VIII, 4. 1; IV, 11. II, 10. IV, 5. 6 similiter atque XI, 20-25; I, 7; XI, 26). sed, quamquam in tradito corpore sunt quae ordinem non ubique pristinum servatum esse indicare videantur 27), alium cum conspirantem olim regnasse non recte suspiceris; obstat praecipue carmen de Phoenice temere Venantianis insertum 25).

26) mutila est in fine expositio orationis dominicae X, 1. frustula subscriptionis vel potius epistulae carmen IX, 7 olim secutae perire nec ipse archetypi auctor passus est neque AMD (cf. adn.).

27) cf. lib. V, ubi c. 6 post 2, c. 7 post III, 10 locum suum habere videtur, ut 3—5 et 8—19 carmina ad Gregorium missa sese excipiant.

25) ef. distichon inter IV, 5, 8 et 9 intercedens.

[ocr errors]

Quod si verum est solidum fuisse carminum exemplar cui eclogae codicis debeantur, eius auctoritatem reliquis cunctis potiorem esse sequitur et potiorem ipso reliquorum archetypo, si aetatem tulisset, futuram fuisse. comprobatur hoc codicis lectione ut certius nequeat. primum de carminum titulis verbo agam. quos ab ipso auctore, non ab librario aliquo aut dispositore originem habere multis locis apparet. sic I, 5 Gregorii, X, 2 Salutaris, 12b-d Romulfi Gallieni Florentini nomina tantum in titulis nuncupantur, IX, 10 qui Ragnemodus in titulo, in carmine nomine hypocoristico Rucco appellatur; sie I, 14 de calice, II, 10 de urbe Parisiaca, III, 25 de codice, 26 sq. et V, 19 de sacerdotum dignitate, X, 11 de munere legatorum regis tantum per titulos certiores fimus; VII, 2 titulo vel prima persona restituenda erat: cum me rogaret ad cenam. iam paucorum carminum quae cum titulis servavit haec plenioribus et pristinis instructa praebet: IV, 11 epit. Victoriani abbatis de monasterio Asanae] ep. domni V. primi a. d. m. A. in spania Σ; VII, 11 ad Iovinum rectorem provinciae] ad 1. inlustrem ac patricium et rectorem provinciae ; 13 ad Felicem socerum eius] ad Felicem socium quod coniectura iam Luchius adsecutus erat. cf. tit. II, 10; IV, 5. Eadem codicis praestantia in communi reliquorum librorum corruptione emendanda. potiora perstringam. I, 7, 1 in illorum archetypo mutilus legebatur versus discite mortales nihil esse quod obstet, quem mutilum servarunt AC M G V, reliqui post mortales inseruerunt terris quod absonum est: dativum ad obstet qui flagitatur praebet : fidei nihil esse quod obstet. IV, 5, 1 rabido quamvis ministeris hiatu (rapido rell.). VII, 11, 8 vota [negata] gemam (geram rell.). VIII, 1, 1 Aonias avido qui lambitis ore Camenas | Castaliusque quibus sumitur aure liquor (arte liquor rell.); 8 quos paradisiaco germine Christus alit (adit rell.); 41 Eustochium (Eustochiam rell.). VIII, 4, 32 atque tibi caelis regna beata pares (a. t. felix rell.). 5, 9 animam ieiunia pascunt | solo quam dominus servat amore suus (pascis | salve rell.); 9, 6 nam sine te nimium nube premente gravor' (nocte pr. rell.). XI, 23, 4 et manducabam somnia plura videns (omnia rell.). 24, 3 codices, ut supra indicatum est, mancum versum praebent: nec parva spernas : nam mea vota requiras, munere (munus) in angusto cernitur amplus amor. pro nam conieceram tantum; nunc verum exhibet: nam si mea vota requiras. alia praeferenda sunt intellecta libri praestantia (cf. VII, 9, 14; XI, 22, 3 al.), de aliis infra dicendum erit. Si codicem, cuius eclogas praebet, nancisci contingeret, non multum curaturi essemus reliquorum discrepantias. nunc diligenter inquirendum est quibus illorum maior debeatur fides. atque omnium primum constat 29) codices quibus utimur ad quattuor exemplaria redire quorum primo a) orti sunt AC quibus proxime accedit P codex eclogarius, prope accedit M; altero 3) DG quibus accedit V; tertio y) BL; quarto 8) RF. idem quem in enumeratione tenuimus ordo est integritatis et fidei. multo minus reliquis corruptus et unus non interpolatus a fuit, non paucis locis interpolatus P, data opera pertractatus 7, mixtae lectionis omnique fide carentis d. medium quendam inter a et locum M tenet.

29) tantum de RF (nam de reliquis quaevis pagina documenta suppeditat) locos non ita frequentes sed ad persuadendum appositos promere iuvat: II, 3, 3 quodque RF (quod rell.) 9, 5 stimulastis (stimulatis) III, 26, 18 sancto (nostro) IV, 26, 86 tenet (nitet)_VII, 7, 46 animis (armis) 48 firmus (primus) VIII, 3, 330 voluptatis (voluntatis) IX, 6, 14 quod (quo) X, 1, 21 ut om. IX, 1, 143 v. i.

VENANTIVS FORTVNATVS

с

Paucis haec probanda videntur. locum inspicias qualis est IX, 1, 143. in DGBL legitur edomites saevos, tuearis amore fideles, in RF edomites omnes, tuearis amore fideles. alterum ineptum est, alterum non satis aptum, nam saevi non recte opponuntur fidelibus. utrumque omittunt ACP (deest hoc versu M), mancum igitur ut invenerunt locum servarunt, quem reliqui varie suppleverunt. atque scribere isti debuerant: edomites hostes, tuearis amore fideles. III, 6, 15 tantum in ACP recte legitur ne lupus intret oves neu morbus inulceret agnos, in M idem sed nec pro neu, in DGBL interpolate nec morbus vulneret, in F item ne moribus vulneret et in R non intellecta exemplaris correctione nec morbus inulneret. - IV, 26, 22 et rosea facie lactea colla tulit sic legitur in ACP; corruptum rocea M et F praebent, quod corrector abire iussit in crocea: hoc receptum in DGBLR. VII, 6, 5 sic, Palatina, tuo diffundens lumina vultu nomen, quod necessarium est, omittunt praeter ACP cuncti; Browerus suppleverat forIX, 1, 29 non fuit in vacuum sic te vocitare parentes; pro vacuum codices praeter ACPM ponunt vanum; in archetypo codicis M eandem correcturam adscriptam fuisse apparet. illud fulcitur versu V, 5, 145 non fuit in vacuum quod te provexit levibus in corruptelis conspirantes ACPM videas e. g. IX, 1, 110 proeli (proelia) 3, 13 die (dies) 12, 1 memorale (memorabile).

mosa.

[ocr errors]

alumnum.

[ocr errors]

De ACM deficiente P cf. e. g. X, 1, 39 ubi bonam soli servarunt, XI, 14, 3 (quis teneros sic sculpere conpulit ungues ACM2, unguis M1, utens rell.) et in corruptelis consensum e. g. III, 6, 6; VII, 7, 21; IX, 9, 13; X, 8, 9; XI, 16, 14. sed multis locis, quorum e numero quosdam modo attulimus, apparet M descriptum esse ex codice ad deteriorum normam correcto et ab ea lectionis integritate, cuius ACP testes sunt, iam deflexo. atque ubicumque M cum reliquis facit, in AC pristina scriptura servata est. locos gravissimae rei probandae adferamus. VI, 10, 67 restituendum erat sacris Theodoro primo lare sede, Sapaudo | Felici egregio, id quod in libris omnibus obscuratum est; sed in BL legitur lare sed esse plaudo, in D lares esse plaudo (lare sede plaudo D2), in MGR lare sedes aplaudo (lares aedes aplaudo G2), in AC tantum verbis non recte diiunctis lare sedes apaudo. V, 1, 10 sic apud Browerum legitur: et quia vestrae fiduciae pignus accepi, pietati vestrae filias et famulas Agnem et Radegundem commendo. ineptam scripturam tuentur BLR; quam ab interpolatore profectam esse docent MD exhibentes vestris. scilicet iam in illorum exemplari iacturam fecerat sententia quae in AC integra comparet: vestris litteris fiduciae pignus acсері. item VIII, 3, 345 mutilus legitur in MBLRF: nec mater meruit nec virgo vocari. defectum nec D admisit nec G, quorum ille posuit meruit modo haec nec, hic meruit iam nec modo. vide quantum differat ab interpolationum debilitate vera scriptura in AC servata nec mater fructu meruit nec virgo vocari. proxime accedit VIII, 11, 15 redditus ergo isti, pater alme, saluto saluti, ubi ergo praeter AC omnes omittunt, in uno G varia lectio adscripta est redditus exsistens. III, 4, 7 nihil est si nostri amici partes considerare velitis. soli AC recte animi; ibid. 12 idem soli collegistis pro colligatis; 6, 47 clericus ecce choris resonat, plebs inde choraulis (clerus rell.); X, 7, 44 vos tegat huius amor pro opis. in epistula lectionis valde intricatae V, 6 integra quaedam AC praestant quae coniectura restituere sane difficile erat. in initio negotii indulgenti nulla mordente cura reliqui, AC legunt indulti. §8 haec sensu cassa co

dicum consensus tueri videbatur: hac protenus operis difficultate repulsus aut magis difficultate inclusus tam metri necessitate quam litterarum epitome quid facerem? quo proditorem nova calculatione angustus mihi numerus angustias dilatavit. omnia plana reddunt AC substituentes difficulter inclusus et quid facerem, quo prodirem? nova e. q. s. cf. § 16 singulive pro singuli vel. VIII, 7, 4 Browerus edidit surgit perfectis lae

tior herba comis. hoc nullo in libro invenit, sed in G, cui accedunt BLRF: surgit perfecta. hoc coniectura natum est ex surgit perfecta suis ut legitur in MD. illud vero corruptum ex scriptura in AC servata surgit aperta suis laetior herba comis.

tuus.

Sed discrimen statuendum est inter A et C. nimirum qui codicem A scripsit non plane abstinuit interpolandis versibus quos corruptos esse praesertim metri defectu sentiret. sic II, 16, 43 incepit servare magis quam ferre racemos cum incipit sollemni vocalis inmutatione scriptum inveniret, ipse posuit incipit hinc servare. IV, 1, 9 emicuit populis geminum memorabile donum ante oculos habuisse videtur memorale (atque in P legitur memoliale); scripsit autem memoraleque. VI, 1, 4 non trahit ingenium, sed tuus urguet amor rectissime Browerus correxit; sed in codicibus legitur iterum. quod ut emendaret A eodem remedio usus est quo II, 16, 43: scripsit non trahit hinc iterum. X, 15, 7 illa vetus numero maior, tu maxima caelo: quod poterant plures, unicus hoc tuus est sic codices interpolati, quibus v. 7 accedit M; sed cum maxima loco C et v. 8 hoc tuus omisso est CM praebeat, A haec excogitavit: tu maxima illo | hocque emendandum erat: tu maxima solo: | unicus ecce tuus. XI, 8, 3 profecit mihimet potius cibus ille sororum libri praeter DGL dederunt proficit, A interpolavit proficial. accidit etiam ut A cum reliquorum corruptela consentiat ubi C cum P solo verum servavit sic IV, 25, 21 actibus his instans, aeterna in luce relata CP exhibent, reliqui terrena; 26, 54 crescere quo numerus debuit, ecce cadit CP, reliqui esse; VI, 1, 138 duo pectora servans CP, serviant A, servat et servet rell. 30). accidit denique ut deficiente P contra A cum reliquis unus C veram scripturam aut indicet aut integram prae se ferat. VII, 17, 3 sed quod ab ore loqui nequeo quod pectore non amplius comparet in AM1V nec amplius praesto erat illi qui suo marte supplevit pectore gesto, id quod codices praeter modo indicatos occupavit omnes. tantum in C legitur: pectore laudo, quod nihil significare videbatur ei qui omisit. at emendandum fuerat quod pectore claudo. V, 6, 11 necessaria emendatio erat quinquifida viscatura tendebar. dices aut vescata aut viscata (vescanti R), unus C retinuit viscatur. IX, 2, 19 integrum versum C praebet sic quoque Sem et Iafeth, iustissima denique proles, cum reliqui denique omittant: id quod et sententiarum conexu flagitatur (namque proles non est appositio ad Sem et lafeth, ef. adn.) et codicum Bernensis et Parisini 7, interpolatorum quidem sed optimae originis, consensu firmatur. — V, 1, 7 post Stoicam Peripateticamque censuram facile quidem erat elicere ex codicum corruptelis potesthoicam et polest hoc iam. sed certe non ex coniectura C posuit post sthoicam. ibid. unde procul dubio caelestium clientela factus es Cleantharum codices legunt in fine clientarum, nisi quod M clentarum, R cleentarum; sed unus C cleantarum. cf. praeterea III, 2, 3 tam placidus es inventus V, 2, 72 ut tibi proficiat hae bona si qua gerant alia.

Co

30) CP communem habent miram nominum mutationem in primo sexti libri carmine factam. cuius certe peculiaris est ratio si quidem ad regem interpolationis tempore regnantem pertinet.

Atqui ut A ita P quoque hic illic interpolandi libidini indulsit. VI, 10, 57 legi etiam missos alieno nomine versus pro alieno scripsit verso iam; VIII, 1, 8 sanctus pro Christus; XI, 12, 3 cunctis iam pro cunctorum porrigis escas (agnoscis quandam cum A in ratione interpolandi adfinitatem). eodem redire videtur quod IV, 27, 5 recte restitutum est terrae terra redit, cum in BLR haeret, in reliquis mutile legatur edit. contra in Cubi talia extare videntur, non consilio evenerunt sed socordia. cf. VIII, 3, 204. 244 (cf. 246). 340. 366. IX, 3, 11.

Ergo recensendorum carminum fundamentum est codicum ACP et M consensus. omnium vero quibus utimur optimus est C.

net.

[ocr errors]

Haec recte disputata esse certa ratione confirmat . paucis scilicet locis, quibus illum arbitrum advocare licet, codicum quos optimos esse intelleximus lectioni accedit. VIII, 1, 17 perfundens cunctas vice solis nomine terras cum ACM testatur, in reliquis interpolata obtinet scriptura lumine. ibid. 64 iudicioque dei glorificanda manent AC, glorificata rell., glorificante, cf. 4, 28 virginis integritas glorificanda maXI, 25, 20 legebatur flatibus horrendis laxa fremebat hiems; hoc in MDGBL, sed in R horriferis, in F horrisonis, in A comparet horrificis, id quod consensu suo extra dubitationem ponit . ibid. v. 13 quo gravis incumbens Aquilo subverterat amnem A cum, reliqui corrupte legunt aliquo (hoc carmen usque ad v. 25 deest in C). De ceteris libris pauca adnotabimus. atque codicem M intelleximus quidem non parvo intervallo ab optimorum integritate remotum esse, sed varia lectione e codicibus exemplari adscripta et corruptione gliscente, non interpolatoris operá. qualem in DG certe agnoscimus. eorum scilicet archetypo vir doctus variam lectionem adscripsit partim aliis libris partim ipsius ingenio natam et saepe laude dignam. quam subinde uterque recepit, ut e. g. IX, 16, 9 te tutorem alii nutritoremque fatentur DG emendate praebent, sed certe ex te tutoremque coniectura restitutum (sic AC); nam MBLRF coniecturam et ipsi praebent eadem scriptura nixam sed perversam tutoremque. X, 6, 9 sanctus item domini almum dum benediceret altar in AM legitur, sed altare in CBLR, quod cum metro obesse interpolator aegre ferret, substituit aram ut legitur in DG. saepe alter pristinam, alter novellam scripturam recepit, illius tenacior D, novarum rerum cupidior G, qui etiam propriis indulsisse videtur coniecturis. frequenter autem in G varia scriptura vulgari in margine adiecta est, aut prima manu aut secunda aequali. ex eodem archetypo originem ducit V, quo tantum ad discutiendam librorum D et G fidem ita usi sumus, ut aut ipsius aut, ubi notitia eius deficeret, editionis Venetae lectionem adferremus ubicumque D et G inter se discreparent. cf. V, 14, 7 ubi adfuit ex coniectura suppletum in DG2 cum BLR comparet, lacunam cum ACM servant GV1. IV, 1, 15 cum optimis D versum mutilum exhibet si ab externis properavit sedibus hospes, suppletum si quis ab G cum Ven.: proba coniectura (nec mala est quam priore loco tetigimus) et admodum dissimilis audaciae in BLRF hunc versum commentae: si externus propriis properavit sedibus exul. cf. II, 11, 13; 14, 7. 17 etc. Omnino DG in obscurioribus locis haud raro cum optimis contra interpolatos facit. cuius rei unum adhuc exemplum adponere iuvat VI, 8, 47. corrupte in ACMDG legitur: addidit et comes o mihi pocula gratus amicus, quod ita emendare sibi visi sunt BLR, ut omitterent o. verum facile intellegitur comitem non a poeta hoc versu nuncupatum,

« السابقةمتابعة »