صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quod fi rem diligentius perpendamus, æquum fane eft aliquid poetis concedi; quibus fi quis pergat irafci, quod, ex omnibus iis qui liberalibus fcientiis operam impendunt, minima poetarum copia extiterit, etiam fi de nequiffimis fileamus, qui ita morati fuerint, ut ratio poftulat, dabit tamen hanc veniam, ut aliqua ex parte, accufationem iftam, extenuandam putem. Nam cum aliæ difciplinæ in literis interioribus et reconditis ita verfentur, ut a communi hominum confuetudine quafi exulent; aliæ ad vitæ tum publicæ, tum privatæ regendæ rationem tam proxime pertineant, ut præter eam nulla fit illis fubjecta materies; fola poefis nihil a se naturæ alienum putans, omnia, quæ vel describi, vel mente concipi poffint, complectens, voluntates hominum quo velit impellens, et unde velit deducens, in tanta et tam multiplici rerum, perfonarum, imaginum varietate exercitata eft, ut fæpe difficillimum fit naturæ non obfequi, quæ, cum in vitium fit propenfiffima, ita magis in tam lubricis locis labi folet, et errare. Hoc autem non ita dico, ut poetæ, aut naturæ excufatione utantur, aut confuetudinis; fed ut eos moneam, qui omnia in invidiam, et pejorem partem rapiunt, ne de his rebus faftidiofius inquirant quam par eft. Non femper poetis crimini dandum eft, fæpe etiam laudi, fi a feveritate philofophiæ difcedatur; cavendum eft interea non modo ut a verborum tur

pitudine,

pitudine, et rerum obfcœnitate abftineant, fed etiam ab omni illa levitate, quæ nec homine digna eft literato, nec ipfis literis, nec honesta animi remiffione.

Hæc pauca prius dicenda quam propofitum nostrum aperirem, ut, quæ poefi maxime objecta funt, quoad potui diluerem, arbitrabar.

Quanquam igitur poetis omnia plerumque incommode evenerint, ipfam tamen poeticam apud omnes gentes in fummo femper honore fuiffe accepimus: Nulli vero magis ea capiuntur quam noftri: Nam cum omnes fere artes ad vitæ culturam pertinentes quæ hic exercentur tranfmarinæ fint, et adventitiæ, et multa non tam inveniffe, quam ab aliis accepta meliora feciffe dicamur, mufas tamen habemus quafi indigenas, et vere Anglicanas. Nec enim ingenium, nec judicium, nec acumen, nec elegantiam, nec cætera hujufmodi quæ in naturis hominum perfpiciendis, et in motibus animi cum fedandis, tum excitandis verfantur, quæ omnia in poetis requiruntur, in noftris defiderari puto. Tantum enim in hac arte progreffi funt, ut in unoquoque genere, qui magno ingenio extiterunt, fatis et Græcorum, et Romanorum gloriæ refponderint. Comparationem quidem inter veteres scriptores et recentiores, nec inutilem, nec injucundam nonnulli inftituerunt, ad

quos,

quos, eos, qui difceptationibus hujufmodi delectantur, remitto.

Quod fi rem propius intueremur, in nullo genere apparet noftros plus eminuiffe quam in Dramate. Et quidem, quod in altiffimis ingeniis non raro fit, in eodem, in quo excellunt, fæpe hallucinantes deprehendamus. De Dramate igitur, tum antiquo tum Anglicano differenti attentas mihi et faciles aures vos præbituros fpero, fi prius rationes quafdam, cur in eo præfertim tractando elaborare vifum fit, attulero, ipfamque tractandi viam breviter fignificavero.

Ad hoc autem genus operam meam potiffimum conferendam effe idcirco exiftimabam, primum, quod, cum in Dramaticis fcriptis, quæ mihi præ cæteris arridere non inficior, magis quam in reliquis verfatus fuerim, erit cur animo et alacriore et fidentiore rem ipfam aggrediar: Deinde quod hoc poetices genus, tum vobis audientibus, tum Academico difceptante, digniffimum videtur, quippe quod ad mores hominum dirigendos, et ad bene, beateque vivendum, qui ex omnibus literis est fructus uberrimus, imprimis fpectat: poftremo quod noftratibus honorem deferendo magnam percepturus fum voluptatem, ipfique præcipue, quem fumma cum reverentia nomino, SHAKESPERIO, qui cum a plerifque omnis eruditionis expers, at

que

que ignarus habitus fuerit, tamen ejus ingenium non dubito quin dignum ftatuatis quod Academico teftimonio ornetur, et muniatur.

De ratione vero, qua in fequentibus prælectionibus ufurus fum, quæ præfanda cenfui, quam pauciffimis accipite. Ea igitur quæ mihi rem Dramaticam tractanti occurrent, potius ad differtationum criticarum feriem, quam ad fyftematis formam quandam redigi oportere arbitror, non folum ob eam caufam quod nollem in aliorum veftigia incurrere, fed etiam, (pace illorum dixerim) quia plerifque poeticæ deditis totum fere hoc difplicet, philofophari. Una poefi competit regula generalis, eademque naturæ, cujus poefis eft exemplar, ut, NE QUID MONSTROSUM: Ad hanc fi caute et religiofe attendatur, parvi refert ad definitiones, ad verba technica, et minutias criticas defcendere, quæ nec poeticæ peritis ufui poffunt effe, nec iis, qui nullum habent cum mufis commercium, delectationi. Drama equidem legibus arctiffimis aftringi probe novi: Sed quafdam ex his relaxari poffe, imo forfan debere, non folum commodi, et quafi licentiæ poeticæ, fed etiam ipfius naturæ tuendæ caufa, mox mihi, cum ad eas confiderandas veniam, erit contendendum. Neque enim nefas eft dicere fummum in poefi etiam jus fummam effe injuriam, et nonnunquam res cum

naturæ

naturæ tum rationi magis diffentaneas, quam quæ vetantur, inftituere.

Non fum interea nefcius, quam invidiofum nonnullis videatur, leges jam olim inveteratas impugnare, et ab ipfo Ariftotele, cujus ad difciplinam fatis dociles fe minores Critici præbuerunt, diffentire: Sed præcipientis eft, non dubitare, quid de quaque re fentiat, libere pronunciare: Nempe ab omnibus, qui de rebus ad humanam doctrinam pertinentibus fcribunt, illud Horatianum ufurpandum judico,

Nullius additus jurare in verba magiftri.

Non enim præcepta quævis ex ufu, fed ex ratione æftimanda funt. Ariftotelis certe auctoritas plurimum apud Nos Oxonienfes, et jure, valet ; at non ita, ut in omnibus ei temere obtemperetur. Et profecto, quid eft cur in poetica tractanda eo folo duce. nobis opus fit, quem in reliquis fcientiis nequaquam erroris expertem comperimus? Quod fi quifquam me aut audaciæ aut arrogantiæ infimulet, tanquam meo potius ftantem judicio, quod fentio quam fit exiguum, quam aliorum, eorumque in re critica præclariffimorum, fciat oportet me non id agere ut mihi plus æquo tribuam, vel ut novæ disciplinæ parens faluter, fed ut ea apud Shakefperium noftrum, quæ vulgo vitia dicuntur, defendam,

« السابقةمتابعة »