صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quod fi rem diligentius perpendamus, æquum fane est aliquid poetis concedi; quibus fi quis pergat irasci, quod, ex omnibus iis qui liberalibus scientiis operam impendunt, minima poetarum copia extiterit, etiam fi de nequiffimis fileamus, qui ita morati fuerint, ut ratio poftulat, dabit tamen hanc veniam, ut aliqua ex parte, accusationem istam, extenuandam putem. Nam cum aliæ disciplinæ in literis interioribus et reconditis ita versentur, ut a communi hominum consuetudine quasi exulent; aliæ ad vitæ tum publicæ, tum privatæ regendæ rationem tam proxime pertineant, ut præter eam nulla sit illis subjecta materies ; sola poesis nihil a se naturæ alienum putans, omnia, quæ vel describi, vel mente concipi poffint, complectens, voluntates hominum quo velit impellens, et unde velit deducens, in tanta et tam multiplici rerum, personarum, imaginum varietate exercitata est, ut fæpe difficillimum sit naturæ non obsequi, quæ, cum in vitium fit propensissima, ita magis in tam lubricis locis labi folet, et errare. Hoc autem non ita dico, ut poetæ, aut naturæ excusatione utantur, aut consuetudinis ; fed ut eos moneam, qui omnia in invidiam, et pejorem partem rapiunt, ne de his rebus fastidiofius inquirant quam par est.

Non femper poetis crimini dandum est, fæpe etiam laudi, fi a severitate philofophiæ discedatur ; cavendum est interea non modo ut a verborum tur

pitudine,

pitudine, et rerum obscænitate abstineant, sed etiam ab omni illa levitate, quæ nec homine digna est literato, nec ipsis literis, nec honesta animi remiffione.

Hæc pauca prius dicenda quam propofitum noftrum aperirem, ut, quæ poesi maxime objecta sunt, quoad potui diluerem, arbitrabar.

Quanquam igitur poetis omnia plerumque incommode evenerint, ipsam tamen poeticam apud omnes gentes in fummo semper honore fuiffe accepimus : Nulli vero magis ea capiuntur quam nostri : Nam cum omnes fere artes ad vitæ culturam pertinentes quæ hic exercentur transmarinæ sint, et adventitiæ, et multa non tam inveniffe, quam ab aliis accepta meliora feciffe dicamur, musas tamen habemus quafi indigenas, et vere Anglicanas. Nec enim ingenium, nec judicium, nec acumen, nec elegantiam, nec cætera hujufmodi quæ in naturis hominum perspiciendis, et in motibus animi cum fedandis, tum excitandis versantur, quæ omnia in poetis requiruntur, in noftris desiderari puto. Tantum enim in hac arte progressi sunt, ut in unoquoque genere, qui magno ingenio extiterunt, satis et Græcorum, et Romanorum gloriæ responderint. Comparationem quidem inter veteres scriptores et recentiores, nec inutilem, nec injucundam nonnulli instituerunt, ad

quos,

quos, eos, qui disceptationibus hujusmodi delectantur, remitto.

Quod fi rem propius intueremur, in nullo genere apparet nostros plus eminuisse quam in Dramate. Et quidem, quod in altiffimis ingeniis non raro fit, in eodem, in quo excellunt, sæpe hallucinantes deprehendamus. De Dramate igitur, tum antiquo tum Anglicano differenti attentas mihi et faciles aures vos præbituros spero, fi prius rationes quasdam, cur in eo præsertim tractando elaborare visum sit, attulero, ipfamque tractandi viam breviter fignificavero.

Ad hoc autem genus operam meam potiffimum conferendam effe idcirco existimabam, primum, quod, cum in Dramaticis scriptis, quæ mihi

præ cæteris arridere non inficior, magis quam in reliquis versatus fuerim, erit cur animo et alacriore et fidentiore rem ipfam aggrediar: Deinde quod hoc poetices genus, tum vobis audientibus, tum Academico disceptante, dignissimum videtur, quippe quod ad mores hominum dirigendos, et ad bene, beateque vivendum, qui ex omnibus literis eft fructus uberrimus, imprimis spectat: postremo quod noftratibus honorem deferendo magnam percepturus sum voluptatem, ipsique præcipue, quem summa cum reverentia nomino, SHAKESPERIO, qui cum a plerisque omnis eruditionis expers, at

que

que ignarus habitus fuerit, tamen ejus ingenium non dubito quin dignum statuatis quod Academica testimonio ornetur, et muniatur.

De ratione vero, qua in fequentibus prælectionibus usurus fum, quæ præfanda censui, quam paucissimis accipite. Ea igitur quæ mihi rem Dramaticam tractanti occurrent, potius ad dissertationum criticarum seriem, quam ad systematis formam quandam redigi oportere arbitror, non folum ob eam causam quod nollem in aliorum vestigia incurrere, fed etiam, (pace illorum dixerim) quia plerifque poeticæ deditis totum fere hoc displicet, philofophari. Una poesi competit regula generalis, eademque naturæ, cujus poesis est exemplar, ut, NE QUID MONSTROSUM: Ad hanc fi caute et religiose attendatur, parvi refert ad definitiones, ad verba technica, et minutias criticas descendere, quæ nec poeticæ peritis usui poffunt esse, nec iis, qui nullum habent cum musis commercium, delectationi. Drama equidem legibus arctissimis astringi probe novi: Sed quasdam ex his relaxari poffe, imo forsan debere, non solum commodi, et quasi licentiæ poeticæ, sed etiam ipfius naturæ tuendæ causa, mox mihi, cum ad eas considerandas veniam, erit contendendum. Neque enim nefas est dicere fummum in poesi etiam jus fummam effe injuriam, et nonnunquam res cum

natura

naturæ tum rationi magis dissentaneas, quam quæ

vetantur, inftituere.

Non fum interea nescius, quam invidiosum nonnullis videatur, leges jam olim inveteratas impugnare, et ab ipso Aristotele, cujus ad disciplinam fatis dociles se minores Critici præbuerunt, diffentire: Sed præcipientis est, non dubitare, quid de quaque re sentiat, libere pronunciare: Nempe ab omnibus, qui de rebus ad humanam doctrinam pertinentibus scribunt, illud Horatianum ufurpandum judico,

Nullius addi&tus jurare in verba magistri.

Non enim præcepta quævis ex usu, sed ex ratione æstimanda sunt. Aristotelis certe auctoritas plurimum apud Nos Oxonienses, et jure, valet; at non ita, ut in omnibus ei temere obtemperetur. Et profecto, quid est cur in poetica tractanda eo solo duce nobis opus fit, quem in reliquis fcientiis nequaquam erroris expertem comperimus ? Quod fi quisquam me aut audaciæ aut arrogantiæ insimulet, tanquam meo potius ftantem judicio, quod sentio

quam fit exiguum, quam aliorum, eorumque in re critica præclariffimorum, sciat oportet me non id agere ut mihi plus æquo tribuam, vel ut novæ disciplinæ parens faluter, sed ut ea apud Shakesperium noftrum, quæ vulgo vitia dicuntur,

defendam,

« السابقةمتابعة »