صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

PRÆLECTIO NON A.

D

ECEM tragediæ vulgo Senecæ tribuuntur,

quanquam eas omnes non unius effe auctoris contendunt eruditi. Ostavia autem excepta, quæ fola fabula quod ad argumentum latina est, recte omnes eidem ascribi arbitror, fi aut generalem æconomiam, aut stylum penitus intueamur. Itaque propter judicii inopiam tantum diftare videmus Senecam a Græcis, qui eadem de causa a Quinetiliano non temere dicitur dulcibus vitiis abundare. Quamobrem facturus operæ pretium mihi videor, fi ex eo locos quofdam animadvertam, Quinetiliani sententiæ comprobandæ gratia, eosque imprimis in quibus Græcos poetas fibimet habuit auctores, faltem debuit habuisse. Apud Sophoclem igitur pestis descriptio, qua vexabantur Thebani, novem versibus continetur; quorum ultimus eam fere vim habet, quæ in longioribus narrationibus sæpius desideratur,

Δ’ άδης σένα μόις και γόοις πλατίζεται.

Adeamus nunc Senecam qui Oedipum, et chorum induxit per totum fere actum primum fabulæ de

ejusdem

ejusdem pestilentiæ fævitia non tam miserabiliter, aut magnifice, quam lepide et copiose conquerentem. Cujusmodi sunt ista,

Omnis ætas pariter et sexus ruit,
Juvenesque senibus jungit, et gnatis patres
Funesta peftis : una fax thalamos cremat :
Fletuque acerbo funera et que tu carent.
Quin ipsa tanti pervicax clades mali
Siccavit oculos ; quodque in extremis folet,
Periere lachrimæ : portat hunc æger parens
Supremum ad ignem : mater hunc amens gerit,
Properatque ut alium repetat in eundem rogum-
Diripitur ignis, nullus est miseris pudor.
Deeft terra tumulis ; jam rogos sylva negant.

Oedip. Ver.

53, &c.

Et sequentia chori,

Ver. 127

Longus ad manes properatur ordo
Agminis mæsti, seriesque tristis
Hæret ; et turbæ tumulos petenti
Non fatis septem patuere porta.-
Quique capaci turbida cymba
Flumina fervat durus senio
Navita crudo, vix asiduo
Brachia conto lassata refert,
Fellus turbam većtare novam.--

Ver. 166.

Præterea

Præterea apud Græcum poetam descriptio confilii et modi Oedipi excæcationis plena est naturalibus imaginibus, ideoque ad eliciendum terrorem aptiffimis. Romanus autem eidem descriptioni, pro more suo, perperam et affatim argutias frequentes admiscuit. Illa fane tragicum maxima ex parte spirant,

Regiam infeftus petens
Invisa propero tecta penetravit gradu ;
Qualis per arva Libycus insanit leo,
Fulvam minaci fronte concutiens jubam ;
Vultus furore torvus, atque oculi truces,
Gemitus, et altum murmur, et gelidus fluit
Sudor per artus : fpumat, et volvit minas,
Ac mersus alte magnus exundat dolor.
Secum ipfe savus grande nescio quid parat,
Suisque fatis fimile. -

Ver. 917,

&c.

Quam inepta vero quæ paulo post sequuntur ?

Gemuit; et dirum freinens
Manus in ora torst; at contra truces
Oculi fteterunt, et suam intenti manum
Ultro insequuntur ; vulneri occurrunt fuo.-
Savitque frustra, plufque quam fat eft furit;
Tantum eft periculum lucis: attollit caput,
Cavisque lufiraus orbibus cæli plagas,
Nočtem experitur : quicquid effofis male

Dependet

Dependet oculis, rumpit.

- Jam jusa feci : debitas pænas tuli : Inventa thalamis digna nox tandem meis.

Ver. 961, &c.

Quinetiam eandem non bene junctarum imaginum redundantiam invenire est in Hercule Oetæo; qua fabula si Sophoclis vestigiis, a quo non pauca fumpsit, magis hæfiffet, illa Portál fublimitatis, cujus eum arguit Heinhus, ei haudquaquam objiceretur. Excerpta quædam ex Sophocle dudum protuli, de Hercule tunica veneno tincta induto : ad Senecam igitur paulum attendite eandem rem fuo modo tractantem:

At ille vultus ignea torquens face,
Unum inter omnes quærit, et sequitur Lichan.
Complexus aras ille tremebunda manu,
Mortem metu consumpsit, et parum sui
Pænæ reliquit.
In astra missus fertur, et nubes vago
Spargit cruore.

Truncus in pontum cadit,
In faxa cervix : funus ambobus jacet.
Exuere ami&tus quærit. Hoc folum Herculem
Non posse vidi.

Fluetisona quærit littora, et pontum occupat :
Famularis illum retinet errantem manus :
O fortem acerbam! fuimus Alcida pares.

Her. Oet. Ver. 808.

Quid quod neque Euripidem meliore successu videtur nofter imitari ; quod quidem primum testetur locus ille in Hippolyto, quem ab Euripide accepit, de morte Hippolyti ; apud Græcum fane horribilis fatis grandisque tauri marini, a Neptuno immiffi, imago exhibetur :

"Ένθέν τις ηχώ χθόνιο, ως φωνή Διές, Βαρύν βρομον μεθήκε, φρικώδη κλύειν.

τερον ειδομεν Κύμ έρανώ Γηρίζον, ώς' αφηρέθη Σχείρων» ακτας όμμα τιμον εισoράν.

Sed cum hisce majus quiddam molitur Seneca, in folitum ingeniofæ nimis redundantiæ vitium imprudens incidit:

Consurgit ingens pontus in vaflum aggerem,
Tumidumque monstro pelagus in terram ruit.-

Nescio quid onerato finu
Gravis unda portat. Quæ novum tellus caput
Oftendit astris ? Cyclas exoritur nova.-
Inhorruit concusus undarum globus,
Solvitque seje, et littori invexit malum
Majus timore : pontus in terras ruit,
Sunmque monstrum sequitur.-

Ver. 1015

Porro notavimus jamjudum, Academici, descriptionem, apud Euripidem, Polixenæ ad tumulum Achilleum immolandæ, et simplicissimam esse, et

vividiffimam,

« السابقةمتابعة »