صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

defendam, quæque magna mihi femper opinio fuit eum fæpe de induftria confectari. Itaque et mihi ipfi nequeo non gratulari, et vobis, auditores, gratias quam maximas habere, quod veftro favore huic opinioni, quam animo recurfare fateor, aliquid et temporis, et ftudii licebit honeftiffime impertire.

Sed cum diu quædam contentio fuit, utrum Epicum præftantius fit poeticæ genus, an Dramaticum, huic liti componendæ eo lubentius operam dabo, quod, in omni difquifitione inftituenda primum eft efficere, ut audientibus, et de excellentia, et de utilitate rei explicandæ perfuafiffimum fit..

Hasce igitur differtationes, novis aliqua ex parte innixas principiis, ideoque non tam in tyronum ufum confcribendas, quam peritiffimorum, quam graviffimorum, quam Academicorum judicio permittendas, variis animadverfionibus criticis, in quibus noftros tum inter fe, tum cum antiquis conferendi frequens erit locus, abundaturas, pro folita veftra benignitate, uti fpero, æqui bonique facietis: Ad benignitatem enim veftram, tanquam in arcem, demum confugio; Atque hoc quidem mihi polliceor, illam, quæ ambitioni noftræ non defuit, nunquam defuturam neceffitati: Hac denique fpe animatus, id certe fpectabo, ut de pul

chritudine,

chritudine, de ufu, de dignitate Dramatis liquidiffime conftet; ut antiquæ quædam leges, natura, ut videtur, non repugnante, imo potius postulante, remittantur: ut imaginationis fœcunditati, atque ingenii ubertati minus parce confulatur: ut demum ifta poetarum vitia et notentur, et damnentur, quæ bonis omnibus offenfioni funt, et poeticæ fplendorem turpiffimis maculis afpergunt; —ad quas omnes res animum adjuncturus, auctoritate fortaffe, et judicio aliquando deficiar, studio nunquam et voluntate.

VOL. III.

C

PRE

PRELECTIO

SECUNDA.

INST

NSTITUENTI mihi, Academici, ficut erat propofitum, epicum poefin cum dramatica conferre, id præcipue erit cavendum, ne in eorum errorem incidam qui in difceptationibus hujufmodi contentionis cupidiores effe videntur quam veritatis. Cum enim omnes poeticæ partes ab eadem parente oriundæ effe dicantur (five ea amor fuerit, ut Voffio placet, five religio, ut Dacierio videtur, five ftudium quoddam imitationis et harmoniæ, ut vult Ariftoteles, cui affentitur Trappius ille qui primus ex hoc loco doctiffime de poefi præcepit,) potiffimumque cum ex tota poetica prole hæ duæ fpecies de quibus nunc agitur maximam habeant inter fe fimilitudinem,

Qualem decet effe fororum,

juftum omnino fore arbitrabar ut hoc quicquid fit vel comparationis, vel controverfiæ, falvo proximitatis jure, fufciperetur.

Sed cum in omni familia honos fuus debeatur primogenitis, hoc forfan nomine dramaticum genus fingulari veneratione erit profeqendum. Nam ut

ab

ab hoc verborum lufu ad nudum fermonem res transferatur, fi artes cujuflibet excellentiam antiquitate metiamur, dramatis originem, ut videtur, inveniemus effe ab ipfo rerum primordio repetendam. A quodam * ex noftratibus bene de literatis merito obfervari video poeticam oratione foluta, fcilicet fcripta effe antiquiorem, atque veterum gentium annales, leges, faftorumque commentarios, memoriæ caufa numeris fcriptos fuiffe; quod fi ad hanc opinionem accedatur, quid vetat quo minus poefin, eamque genere dramaticam, fini et nobiliori, et vetuftiori inferviffe ftatuamus: drama enim initium a diebus feftis et rebus divinis duxiffe accepimus, quando fecundum Voffium, "homines anti

quiffimi conveniebant ut Deo facrificarent, et « animum relaxarent;" facere non poffum igitur quin credam originem ejus ipfi religioni, nempe mundo effe æqualem. Sed hæc utcunque fe habeant, rudem quandam certe poefin, et religionis ancillam, longe ante natum Thefpen, qui primus inveniffe tragædiam dicitur, aut istam etiam fabulam de Hirco promulgatam, extra controverfiam eft extitiffe.

Quid? fi facræ hiftoriæ peritos audire velimus, funt qui librum Jobi omnium antiquiffimum effe contendunt, quem inter omnes conftat magna ex

* Domino Gulielmo Temple.

C 2

parte

parte effe dramaticum. Idem forfan erit de celeberrimo ifto Mofis Epinicio pronunciandum; quod exemplar prifci atque fimplicis dramatis fatis apertum, pro rei obfcuritate cenfeo: In eo enim Deus a Mofe et Ifraelitis, tum viris tum fæminis, alternis vicibus, et choreis, et cantilenis, et tympanis celebratur.

Verifimile eft autem, nec fecus memoriæ proditum eft, poefin a laudibus deorum ad encomia heroum gradatim defcendiffe: mox veteri religione quafi fenefcente, res minoris momenti, atque communem hominum confuetudinem complexam, feftivitatis demum gratia, jocos, convitia, et fcommata edidiffe, atque inde natum effe drama tum tragicum, tum comicum, tum fatyricum. At hæc fane iftiufmodi funt quæ in medio fortaffe relinquenda funt, utpote quæ ad eorum ftudia qui maxime de verbis laborant recte poffint accommodari, minus vero ad veram dramatis excellentiam, et id quod quærimus pertineant.

Poeticam quidem rempublicam, ante Homerum, veluti regionem quandam et politia et legibus carentem, fed nec incultam prorfus, nec desertam libet animo contemplari; in eum primum, omnium quafi confenfu, fumma rerum administratio recidebat, atque illum omnes jam inde ab eo tempore tanquam regem agnofcunt. Poftquam enim

clariflimum

« السابقةمتابعة »