صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

defendam, quæque magna mihi semper opinio fuit eum sæpe de industria consectari. Itaque et mihi ipfi nequeo non gratulari, et vobis, auditores, gratias quam maximas habere, quod veftro favore huic opinioni, quam animo recursare fateor, aliquid et temporis, et studii licebit honeftiffime impertire.

Sed cum diu quædam contentio fuit, utrum Epicum præstantius fit poeticæ genus, an Dramaticum, huic liti componendæ eo lubentius operam dabo, quod, in omni disquisitione instituenda primum est efficere, ut audientibus, et de excellentia, et de utilitate rei explicandæ persuasiffi

mum fit.

Hasce igitur dissertationes, novis aliqua ex parte innixas principiis, ideoque non tam in tyronum usum conscribendas, quam peritiffimorum, quam gravissimorum, quam Academicorum judicio permittendas, variis animadversionibus criticis, in quibus nostros tum inter fe, tum cum antiquis conferendi frequens erit locus, abundaturas, pro folita vestra benignitate, uti spero, æqui bonique facietis : Ad benignitatem enim vestram, tanquam in arcem, demum confugio; Atque hoc quidem mihi polliceor, illam, quæ ambitioni noftræ non defuit, nunquam defuturam neceffitati : Hac denique fpe animatus, id certe spectabo, ut de pul

chritudine,

chritudine, de usu, de dignitate Dramatis liquidiffime constet; ut antiquæ quædam leges, natura, ut videtur, non repugnante, imo potius poftulante, remittantur: ut imaginationis fæcunditati, atque ingenü ubertati minus parce consulatur : ut demum ista poetarum vitia et notentur, et damnentur, quæ bonis omnibus offensioni sunt, et poeticæ fplendorem turpissimis maculis afpergunt; -ad quas omnes res animum adjuncturus, auctoritate fortasse, et judicio aliquando deficiar, studio nunquam et voluntate.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PRÆLECTIO

SECUND A.

[ocr errors]

NSTITUENTI mihi, Academici, ficut erat

propositum, epicum poesin cum dramatica conferre, id præcipue erit cavendum, ne in eorum errorem incidam qui in disceptationibus hujusmodi contentionis cupidiores esse videntur quam veritatis. Cum enim omnes poeticæ partes ab eadem parente oriundæ esse dicantur (five ea amor fuerit, ut Voffio placet, five religio, ut Dacierio videtur, five studium quoddam imitationis et barmonia, ut vult Aristoteles, cui assentitur Trappius ille qui primus ex hoc loco doctissime de poesi præcepit,) potiffimumque cum ex tota poetica prole hæ duæ species de quibus nunc agitur maximam habeant inter se fimilitudinem,

Qualem decet ese fororum,

justum omnino fore arbitrabar ut hoc quicquid fit vel comparationis, vel controversiæ, salvo proximitatis jure, fusciperetur.

Sed cum in omni familia honos suus debeatur primogenitis, hoc forfan nomine dramaticum genus fingulari veneratione erit proseqendum. Nam ut

ab

ab hoc verborum lusu ad nudum fermonem res transferatur, fi artes cujuslibet excellentiam antiquitate metiamur, dramatis originem, ut videtur, inveniemus esse ab ipfo rerum primordio repetendam. A quodam

ex noftratibus bene de literatis merito observari video poeticam oratione foluta, scilicet scripta esse antiquiorem, atque veterum gentium annales, leges, faftorumque commentarios, memoriæ causa numeris scriptos fuisse ; quod fi ad hanc opinionem accedatur, quid vetat quo minus poesin, eamque genere dramaticam, fini et nobiliori, et vetustiori inferviffe ftatuamus: drama enim initium a diebus festis et rebus divinis duxisse accepimus, quando secundum Voffium, « homines anti

quissimi conveniebant ut Deo facrificarent, et “ animum relaxarent;" facere non possum igitur quin credam originem ejus ipfi religioni, nempe mundo esse æqualem. Sed hæc utcunque se habeant, rudem quandam certe poesin, et religionis ancillam, longe ante natum Thespen, qui primus inveniffe tragædiam dicitur, aut istam etiam fabulam de Hirco promulgatam, extra controversiam est extitiffe.

Quid ? fi facræ historiæ peritos audire velimus, sunt qui librum Jobi omnium antiquissimum esse contendunt; quem inter omnes constat magna ex

* Domino Gulielmo Temple,

C2

parte

parte esse dramaticum. Idem forsan erit de celeberrimo isto Mops Epinicio pronunciandum; quod exemplar prisci atque simplicis dramatis fatis

apertum, pro rei obscuritate censeo: In eo enim Deus a Mose et Israelitis, tum viris tum fæminis, alternis vicibus, et choreis, et cantilenis, et tympanis celebratur.

Verisimile est autem, nec secus memoriæ proditum est, poesin a laudibus deorum ad encomia heroum gradatim descendisse: mox veteri religione quasi senescente, res minoris momenti, atque communem hominum consuetudinem complexam, feftivitatis demum gratia, jocos, convitia, et scommata edidisse, atque inde natum esse drama tum tragicum, tum comicum, tum fatyricum. At hæc fane istiusmodi sunt quæ in medio fortasse relinquenda sunt, utpote quæ ad eorum studia qui maxime de verbis laborant recte poffint accommodari, minus vero ad veram dramatis excellentiam, et id quod quærimus pertineant.

Poeticam quidem rempublicam, ante Homerum, veluti regionem quandam et politia et legibus carentem, sed nec incultam prorsus, nec defertam libet animo contemplari; in eum primum, omniụm quafi consensu, summa rerum adminiftratio recidebat, atque illum omnes jam inde ab eo tempore tanquam regem agnoscunt. Poftquam enim

clariffimum

« السابقةمتابعة »