Frendens efflavit graviter extremum halitum ? Dracontem, auriferam obtutu obfervantem arborem? Probe noviftis, Academici, ifta quidem a Cicerone, philofophi, ejufque feveriffimi fpeciem præ fe ferente, nullo modo in honorem citari; imo potius Prometheo, Herculique exprobrari, tanquam fe muliebriter nimis lamentis ac ejulationibus dantibus.— Sed aliud profecto est, philosophari; aliud, dolere; aliud erat ipfi in Tufculano difputare; aliud in exilium pelli. Quid, quod neque imagines prorfus pathetica in antiquis illis reliquiis omnino defiderantur; testor ifta Ennii in Crefphonte: Neque terram injicere, neque cruenta Conveftire mihi corpora licuit, Neque mifera lavere lachrymæ falfum fanguinem. Atque illa ejufdem in Thyefte: Ipfe fummis faxis fixus afperis evifceratus, Latere pendens, faxa fpargens tabo, fanie et fanguine atro. Neque fepulchrum quo fe recipiat, habeat portum corporis, Ubi remiffa humana vita corpus requiefcat a malis. Atque ea etiam Pacuvii in Niptris : Cedo tamen pedem, lymphis flavis flavum ut pulverem Manibus ifdem, quibus Ulyffi fæpe permulfi, abluam ; Laffitudinemque minuam manuum mollitudine. Et illa infuper ejufdem in Andromeda : Mifera obvallata faxo, fenio, pædore, alguque, et fame. Aliæ porro vividæ fatis graphicæque imagines ac descriptiones notatu dignæ occurrunt, quæ neque ad fublime, neque ad patheticum genus relegandæ funt. Hujufmodi funt illa hexametra Livii Andronici in Inone: Et Et jam purpureo furas include cothurno; Atque illa Ennii in Iphigenia otiofam quafi ægritudinem pulchre exhibentia: Otio qui nefcit uti, plus negotii habet Nam cui quod agat inftitutum eft; nullo negotio Otiofo in otio, animus nefcit quid velit. Hoc idem eft, neque domi nunc nos, nec militiæ fumus. Imus huc, hinc illuc : cum illuc ventum eft, ire illinc lubet. Incerte errat animus. præter-propter vitam vivitur. Et illa Navii in Lycurgo: Vos, qui regalis corporis cuftodias Agitis, ite actutum in frundiferos lucos; ubi Ducite eo cum argutis linguis mutas quadrupedes : Ac ifta in Dulorefte Pacuvii: Hiccine bic eft, quæ famæ gratia ante omneis nobilitat viros? Amplius; rubicundo colore, et fpectu protervo, ferox, Caperata fronte? Et fequentia ejufdem in Teucro: Flexanima tanquam lymphata, et Bacchi facris Commota, in tumulis Teucrum commemorans meum, Alcyonis ritu litus pervolgans feror. Atque luculenta ifta testudinis in Antiopa descriptio, cujus ob aliam caufam meminit Cicero in libro de Divinatione: Quadrupes tardigrada, agreftis, humilis, afpera, Capite brevi, cervice anguina, afpectu truci, Evifcerata, inanima, cum animali fono. Et illa etiam quæ Tarquinius Superbus narrat de fomnio fuo in Bruto Attii, citata a Cicerone in eodem libro: Cum jam quieti corpus nocturno impetu Deinde ejus germanum cornibus connitier Ac mirificum facinus; dextrorfum orbem flammeum Quibus libet, curiofitatis veftræ ergo, conjectorum interpretationem fuper eodem fomnio, ex Cicerone item defumptam, adjungere: Rex, quæ in vita ufurpant homines, cogitant, curant, vident, Quæque agunt vigilantes, agitantque; ea fi cui in fomno accidunt, Minus mirum eft: fed in re tanta haud temere vifa offerunt: Proin vide, ne, quem tu effe bebetem deputes æque ac pecus, Is fapientia munitum pectus egregium gerat, Teque regno expellat. Nam id, quod de Sole oftentum eft tibi, Populo commutationem rerum portendit fore Perpropinquam. hæc bene verruncent populo. Nam quod ad dexteram Cepit curfum ab lava fignum præpotens, polcherrime Auguratum eft; rem Romanam publicam fummam fore. Atque |