صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

clariffimum ejus illuxit ingenium, qui in unoquoque genere poeticæ studio operam dederunt, illo et duce et magistro ufi funt ; quin et dramaticis scriptoribus apud Græcos fæpiffime fuerunt exemplis fcripta Homerica : atque hoc plane fonant verba illa doctiffimi Barnehi “ et Homerus qui

dem," inquit, " nobis ftatuendus eft omnis poesis fons, author, et inventor ; non quod ante eum non extiterunt clara ob hanc nomina for“ fan aliquammulta, fed quod illorum omnium,

quotquot ii fuerint, claritudinem hic unus di“viniori sua luce perftrinxit, et superavit, et quod

arte magis et ingenio, dictionis charactere et splendore, mentis acumine et indolis majestate, copia denique et universalitate, rerum magnitudine, et numerorum vi, longe cæteris omni

bus, et ante ipsius tempora, et post natis præ“luxit: nam et illius Ilias est epicorum omnium

poematum princeps, et exemplar, et illius

Odysea tragædiæ partim, partim comædiæ au« fam dedit.”

Eodem pertinet illud Evanthii in commentario suo Terentiano,quanquam retro volventibus re

periatur Thespis tragædiæ primus inventor, et “ comædiæ veteris pater Eupolis, cum Cratino,

Aristophaneque esse dicatur; Homerus tamen

qui fere omnis poeticæ largiffimus fons est, " etiam his carminibus exempla præbuit, et ve

C 3

« lut

“ lut quadam fuorum operum lege præfcripsit ; “ qui Iliadem inftar tragædiæ, Odysæam -ad ima

ginem comædiæ fecisse monstratur.” Liceat etiam de hac re ipsum Aristotelem adhibere testem : «και γαρ Μαργείτης αναλογον έχει ώσπερ « Ιλιάς και οδύσσεια προς τας τραγωδίας, « έτω και έτος προς τας κωμωδίας.” Difcrepant paulum et Barnefius et Evanthius ab Ariftotele, at ista major est hominum discrepantia quam rei. Quicquid igitur de hisce rebus erit nobis in fequentibus ftatuendum, id non eo confilio dicemus, ut aliquid de Homeri laudibus detrahamus, quem fi dramaticis poetis præsertim recentioribus cedere aliqua ex parte debere contendatur, nemo tamen erit tam fautor posterorum, quin fateatur eum temporis folum opportunitate, non aut materiæ præstantia, aut ingenii magnitudine superatum. Illud enim in deliberationem noftram cadit, utrum epicum poema an dramaticum majoris debeat effe apud omnes pretii, five fructum spectemus, five oblectationem. Nam artes fingulæ pro utilitatis ratione æstimandæ sunt, ideoque neque de ingenii viribus, neque judicii acumine, nec de fabularum constructione, nec de actionis dignitate, nec de fimilibus, hic loci disputatio instituitur, (quæ quidem in epicis plerumque mirabiliora folent esse quam in dramaticis) at imprimis quæri oportere cenfeo, utri magis documentis, atque rebus omnibus abundent, quibus homi

nes

nes maxime ad virtutem informantur, quæque ad ufum spectant cum uniuscujusque, tum universorum. Atque hoc quidem mihi videor vere esse dicturus, earum rerum gloriam, quæ in immortalem Homeri honorem et possunt proferri, et debent, ad ipsum hominem potius et ad artem quam exercebat, quam ad publicam utilitatem redundare. Cum enim tam pene immenso fuerit ingenio, et tam gravi, apud omnes qui eum secuti sunt, auctoritate, ut iis religio esset tanti ducis vestigia non premere, evenit, ut cum reliqua omnis poefis, præcipueque dramatica, sensim et pedetentim aucta fuerit atque amplificata, et ad recentiorem atque quotidianam consuetudinem accommodata, epicum genus, ipfa etiam ab origine maturum, tanquam quiddam antiquum fere et obsoletum, non tam ex usu, quam ex fplendore atque majeftate penderetur. Ausi equidem nonnulli funt paulum de exemplo Homerico discedere ; ut apud veteres Lucanus, necnon Statius, et Silius Italicus; liquet autem eorum opera neque plus ad vitam communem regendam attinere, neque, nifi quod oratione numerosa scripta fint, tam epicam narrationem, quam historicam redolere. Quinetiam alios omnes præter Virgilium (patrem certe æquis fere passibus fequentem, et Romanorum facile principem) tum antiquos tum recentiores, eosque et externos et noftrates, poetas, cætera quidem egregios, hic prætereo (nam quacunque de arte

quæritur,

C4

quæritur, de perfecta quæri folet) utpote qui in fcriptis ratione utuntur quafi privata ac sua, longeque ab optimorum epicorum more absunt, eaque de causa neque ii sunt, qui in poetas primi ordinis erunt reponendi, neque digni in quorum ulteriorem mentionem hasce res tractantem oporteat incidere.

Miltonum tamen noftrum hic excipio, atque sečerno libenter, Homero natura magis et ingenio similem, quam imitatione : Illum autem non modo non epicum fatis spirantem et fælicissime audentem, sed aliud quoddam majus molientem, propriis viribus fæpissime innitentem, novam quasi speciem T8 ETOS proferentem, neque semper ad aliorum normam scribentem, ipfi denique theologiæ non raro auxilia subministpantem, cum Homero, Virgilioque potius quam dramaticis comparandum judico. De eo porro prout res postulabit alibi locuturus fum.

a parte dra

A

parte igitur epicorum ftant Homerus, Virgiusque, poetarum par nobilissimum ; inaticorum plurimi cum veteres tum recentiores, in quibus nimius essem enumerandis. Ut autem hæc dirimatur controversia, ipsa docendi ars qua epici utuntur penitus inspiciatur necesse est, quam quidem fi concedamus, et præclaram esse et sublimem, a sensu certe populari nimis abhorrere affirmamus, atque a vulgi captu, qui ea solum quæ

in promptu funt, tenet, esse femotissimam. Quod

quidem attinet ad illud præcipuum argumentụm, quod potiffimum poetæ epici in animos volunt imprimere, quodque totius quasi fundamentum fabula ponunt, in omnium intelligentiam facillime cadit, tum ducum, principumque, quorum maxime interest id mente complecti, tum aliorum, qui pro conditionis ratione, omnia pofsint ad res suas aptare. Quis, exempli gratia, ignorat et fæderatorum regum discordiam rebus publicis esse detrimento, et amicorum pariter diffidium privatis plurimum obesse ; itemque regem regno abesse, domoque patremfamilias, utrisque esse incommodo ? At hæc poffint etiam materiam dramati fuppeditare, quod sæpe non ita diffimili est argumento. Non igitur de generali poematum consilio jam loquor, sed de arte illa interiore, in qua præcipue ingenium cernitur, quodque in rebus conspicitur tum ad antiquam theologiam, tum physicam, tum ad moralem philofophiam pertinentibus, quæ quidem omnia plerumque reconditiora funt, quam ut majori parti hominum aut usui possint effe, aut oblectamento. Atque illam quidem obfcuritatem, fi interpretes adeamus, constat oriri ab ipsa scribendi ratione quæ alia fuit apud veteres, alia apud recentiores. Hi genere utuntur fimplici et proprio; illi figurato magis et allegorico; “ eorum

mos erat,” (ut acutiffimi Bolivii verbis utar) vulgus mysteria sua celare, neque per allegorias quid volebant significare. In eo homines eruditi feparatim laborabant, ut occultos eorum sensus

« السابقةمتابعة »