صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]
[ocr errors]

clariffimum ejus illuxit ingenium, qui in unoquoque genere poeticæ ftudio operam dederunt, illo et duce et magiftro ufi funt; quin et dramaticis scriptoribus apud Græcos fæpiffime fuerunt exemplis fcripta Homerica: atque hoc plane fonant verba illa doctiffimi Barnefii "et Homerus qui"dem," inquit, "nobis ftatuendus eft omnis poefis fons, author, et inventor; non quod ante eum non extiterunt clara ob hanc nomina for“fan_aliquammulta, fed quod illorum omnium, quotquot ii fuerint, claritudinem hic unus di"viniori fua luce perftrinxit, et fuperavit, et quod "arte magis et ingenio, dictionis charactere et 'fplendore, mentis acumine et indolis majestate, copia denique et univerfalitate, rerum magnitudine, et numerorum vi, longe cæteris omnibus, et ante ipfius tempora, et poft natis præ“luxit: nam et illius Ilias eft epicorum omnium poematum princeps, et exemplar, et illius Odyffea tragediæ partim, partim comædiæ au"fam dedit."

[ocr errors]
[ocr errors]

c

tr

[ocr errors]

Eodem pertinet illud Evanthii in commentario fuo Terentiano, " quanquam retro volventibus reperiatur Thefpis tragædiæ primus inventor, et "comædiæ veteris pater Eupolis, cum Cratino, Aristophaneque effe dicatur; Homerus tamen qui fere omnis poeticæ largiffimus fons eft, " etiam his carminibus exempla præbuit, et ve"lut

[ocr errors]

C. 3.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

"lut quadam fuorum operum lege præfcripfit; qui Iliadem inftar tragœdiæ, Odysseam-ad imaginem comædiæ feciffe monftratur." Liceat etiam de hac re ipfum Ariftotelem adhibere testem : σε ὁ γαρ Μαργείτης ἀναλογον ἔχεί ὥσπερ Ιλιὰς καὶ Οδύσσεια πρὸς τὰς τραγωδίας, « ὕτω καὶ ἔτος πρός τὰς κωμωδίας. Difcrepant paulum et Barnefius et Evanthius ab Ariftotele, at ifta major eft hominum difcrepantia quam rei. Quicquid igitur de hifce rebus erit nobis in fequentibus ftatuendum, id non eo confilio dicemus, ut aliquid de Homeri laudibus detrahamus, quem fi dramaticis poetis præfertim recentioribus cedere aliqua ex parte debere contendatur, nemo tamen erit tam fautor posterorum, quin fateatur eum temporis folum opportunitate, non aut materiæ præftantia, aut ingenii magnitudine fuperatum. Illud enim in deliberationem noftram cadit, utrum epicum poema an dramaticum majoris debeat effe apud omnes pretii, five fructum fpe&temus, five oblectationem. Nam artes fingulæ pro utilitatis ratione æftimandæ funt, ideoque neque de ingenii viribus, neque judicii acumine, nec de fabularum conftructione, nec de actionis dignitate, nec de fimilibus, hic loci difputatio inftituitur, (quæ quidem in epicis plerumque mirabiliora folent effe quam in dramaticis) at imprimis quæri oportere cenfeo, utri magis documentis, atque rebus omnibus abundent, quibus homi

nes

nes maxime ad virtutem informantur, quæque ad ufum fpectant cum uniufcujufque, tum universorum. Atque hoc quidem mihi videor vere effe dicturus, earum rerum gloriam, quæ in immortalem Homeri honorem et poffunt proferri, et debent, ad ipfum hominem potius et ad artem quam exercebat, quam ad publicam utilitatem redundare. Cum enim tam pene immenfo fuerit ingenio, et tam gravi, apud omnes qui eum fecuti funt, auctoritate, ut iis religio effet tanti ducis veftigia non premere, evenit, ut cum reliqua omnis poefis, præcipueque dramatica, fenfim et pedetentim aucta fuerit atque amplificata, et ad recentiorem atque quotidianam confuetudinem accommodata, epicum genus, ipfa etiam ab origine maturum, tanquam quiddam antiquum fere et obfoletum, non tam ex ufu, quam ex fplendore atque majeftate penderetur. Aufi equidem nonnulli funt paulum de exemplo Homerico difcedere; ut apud veteres Lucanus, necnon Statius, et Silius Italicus; liquet autem eorum opera neque plus ad vitam communem regendam attinere, neque, nifi quod oratione numerofa fcripta fint, tam epicam narrationem, quam hiftoricam redolere. Quinetiam alios omnes præter Virgilium (patrem certe æquis fere paffibus fequentem, et Romanorum facile principem) tum antiquos tum recentiores, eofque et externos et noftrates, poetas, cætera quidem egregios, hic prætereo (nam quacunque de arte C 4 quæritur,

quæritur, de perfecta quæri folet) utpote qui in scriptis ratione utuntur quafi privata ac fua, longeque ab optimorum epicorum more abfunt, eaque de caufa neque ii funt, qui in poetas primi ordinis erunt reponendi, neque digni in quorum ulteriorem mentionem hafce res tractantem oporteat incidere.

Miltonum tamen noftrum hic excipio, atque fecerno libenter, Homero natura magis et ingenio fimilem, quam imitatione: Illum autem non modo non epicum fatis fpirantem et fœliciffime audentem, fed aliud quoddam majus molientem, propriis viribus fæpiffime innitentem, novam quafi fpeciem T8 εо proferentem, neque femper ad aliorum normam fcribentem, ipfi denique theologia non raro auxilia fubminiftrantem, cum Homero, Virgilioque potius quam dramaticis comparandum judico. De eo porro prout res poftulabit alibi locuturus fum..

A parte igitur epicorum ftant Homerus, Virgiufque, poetarum par nobiliffimum ; a parte dramaticorum plurimi cum veteres tum recentiores, in quibus nimius effem enumerandis. Ut autem hæc dirimatur controverfia, ipfa docendi ars qua epici utuntur penitus infpiciatur neceffe eft, quam quidem fi concedamus, et præclaram effe et fublimem, a fenfu certe populari nimis abhorrere affirmamus, atque a vulgi captu, qui ea folum quæ in promptu funt, tenet, effe femotiffimam. Quod

quidem attinet ad illud præcipuum argumentum, quod potiffimum poetæ epici in animos volunt imprimere, quodque totius quafi fundamentum fabulæ ponunt, in omnium intelligentiam facillime cadit, tum ducum, principumque, quorum maxime interest id mente complecti, tum aliorum, qui pro conditionis ratione, omnia poffint ad res fuas aptare. Quis, exempli gratia, ignorat et fœderatorum regum difcordiam rebus publicis effe detrimento, et amicorum pariter diffidium privatis plurimum obeffe; itemque regem regno abeffe, domoque patremfamilias, utrifque effe incommodo? At hæc poffint etiam materiam dramati fuppeditare, quod fæpe non ita diffimili eft argumento. Non igitur de generali poematum confilio jam loquor, fed de arte illa interiore, in qua præcipue ingenium cernitur, quodque in rebus confpicitur tum ad antiquam theologiam, tum phyficam, tum ad moralem philofophiam pertinentibus, quæ quidem omnia plerumque reconditiora funt, quam ut majori parti hominum aut ufui poffint effe, aut oblectamento. Atque illam quidem obfcuritatem, fi interpretes adeamus, conftat oriri ab ipsa scribendi ratione quæ alia fuit apud veteres, alia apud recentiores. Hi genere utuntur fimplici et proprio; illi figurato magis et allegorico; " eorum mos erat," (ut acutiffimi Bofuvii verbis utar)

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

vulgus myfteria fua celare, neque per allegorias quid volebant fignificare. In eo homines eruditi " feparatim laborabant, ut occultos eorum fenfus

[ocr errors][merged small]
« السابقةمتابعة »