صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ab! vagit, affer Titini potum mibi,« Puellula velut morbida.

Hactenus, Academici, merita laude noftrates donavimus, quos quidem cum antiquis, velim, conferatis. Quæ fequentur erunt, aliqua ex parte, in vituperationem eorum dicenda.

“ Mark him, and write his Speeches in their Books, “ Alas! it cry'd_“ give me some Drink, Titinius“ As a fick Girl.

Julius CÆSAR.

PRÆLECTIO DUODECIM A.

Academici, quæ

[ocr errors]

ONTRA
ea,

de imaginibus aliquando tradidimus præcepta, judicii aut inopia aut ignavia in dramate sæpissime peccatur: quod quidem tum præcipue cernitur, (üti antea monuimus) cum vel imagines et descriptiones locum obtinent parum fibi convenientem, vel cum putidæ sint et accersitæ, aut non congruentes, aut denfæ nimis et redundantes, aut debita carentes gravitate. Neque ii igitur solum in vitia hujusmodi incidunt qui mediocri sunt ingenio, verum etiam illi quoque nonnunquam quibus contigit excellentissimum. Eodem enim redit, five decori poetici ignoratione ab imperitis, five negligentia ab iis qui furore quodam animi abripi folent, in hisce rebus erretur. Itaque nihil aliud effe caufa puto cur nonnulli nomen famamque tam magnam adepti fuerint ut cum iis conferantur quibus divitis venæ laude, et ingenii vigore longe inferiores extiterunt, nisi limatum quasi et exquifitum judicium, quo effecerunt, ne, quorum veneres minus affecuti fuerint, eorum iis vitia exprobrarentur, $ic inter veteres Virgilium cum Homero, inter noftros Johna fonum ac Fletcherum cum Shakesperio novimus VOL. III.

T

comparari ;

comparari; etsi neutiquam eadem ratione Homerum Virgilio, qua Shakesperium noftris antefero.

Quod ad imagines autem attinet, eas imprimis in vitiofis, atque omni prorsus modo vitandis habendas esse constat, quarum aut minime naturalis et quafi insita animis noftris, aut humilis est, ut ita dicam, et ridicula notio. Haudquaquam enim ea erunt vel animis commovendis, vel eliciendæ voluptati idonea, quæ vel risum movent, vel intelligentiam, mentis quippe aciem, perstringunt. Atque hic nequeo quin mirer Drydenum, qui cum natura fuerat omnigenæ fere poeticæ pari, id agere visus est, ut populo placerent quas fecit fabulæ, atque posteris non tam adipiscendæ famæ, quam depellendæ famis studiosus diceretur. Vitium autem ille ridiculi fæpius in se admittit, et præsertim cum Leio utitur socio, quem ampullis, iisque plerumque absurdioribus, nemo nesait abundare. Indicat utriusque ingenii proclivitatem Oedipi fatis nota fabula ; in qua confcribenda quis æquo animo ferat eos Senecam potius quam Sophoclem, judicio perverso prorsus et præpoftero, exemplar fibimet imitandum sumpfiffe ? Illud autem a me non temere esse dictum, testem cito peftis Thebana descriptionem, argutam nimis et ludicram, ideoque penitus tragedia indignam. Quid ? quod neque eadem culpa omnino vacare videtur Oedipi defcriptio oculos effodientis; neque ipsa etiam Tiresia

vatis folennis cantio, et necromantia. Eorum autem quæ cenfura notavimus innumera in evolvendis hisce poetis occurrunt exempla: a quibus certe tum maxime Drydenum abstinuisse reperietis, cum Shakesperianis hæsit vestigiis; quod fecit in tragædia, quæ, Omnia amoris gratia, inscribitur. Quid quod neque injuria eidem imagines non congruentes objiciantur : apud quem nimirum inducuntur non raro Christiani Ethnicorum, Mahomedani Christianorum more alloquentes. Teftor præcipue Sebastianum Portugallia regem, in quam fabulam hac ex parte acriter satis animadvertit criticus quidam noftras, chartulis diurnis olim in lucem emifsis, ad quem vos remitto.

Quod fi forsan aut temporum consuetudini, aut naturæ incuriæ, aut mentis proclivitati, aut ipfi denique hominis paupertati æquum sit nonnihil concedi, supersunt tamen alia quædam in isto poeta non tam improbanda, quam detestanda; eas quippe imagines intelligo in quibus non modo in decorum poeticum, sed etiam in bonos mores, et in ipsam religionem peccantem inveniatis. Obscenitas certe multorum poetarum communis est; Drydeni vero impietas singularis, et pene fua : cujus fane haud scio an semel Shakesperius insimulandus sit, quanquam ex cæteris quorum mentionem feci quædam vitia nonnunquam scriptis ejus intermiscentur. Imprimis igitur illi vitio dat Addisonus nimiam figuT2

rarum

rarum redundantiam, translationes nimis frequentes, atque locutionem fæpiffime longius petitam; cui quidem eatenus assentior, ut fatear apud eum locos aliquando' occurrere ænigmaticos (uti loquitur Aristoteles) qui non facile, et primo quasi aspectu, in intelligentiam cadunt, neque funt ejusmodi qui semper et omnibus placent; quod quidem unum effe ftatuit Longinus ex signis veræ fublimitatis. Sed cum illud de poeta Addisonus tanquam fæpe insigniter vitiofo affirmet, adducar pene ut credam eum imaginationis Shakesperianæ ubertatem et copiam vituperare, pro suæ fame atque jejunitate. Abfit verbo invidia; nam et illum et reliquos omnes dramaticos Anglicanos præ Shakesperio jejunos fine ulla dubitatione appello. Etenim profecto, ut vere dicam, non tam reprehendendus videtur poeta, cum pleniffimo fuerat ingenio, atque ad omnigenas imagines versatili, quod vitiis hujusmodi non semper religiose abstinuerit, quam laudandus, quod non iis magis abundaverit. Qui porro poetæ nervosum fcribendi genus et locupletissimam locutionem, uti vitium objiciunt, vix hercle video quid, fi iis auctoribus fides habeatur, ei famæ superesse ftatuamus. Huc enim tota fere inventionis ejus laus referenda eft; erat ei ex historia aut vera,

aut ficta singularum fabularum substrata materies ; immo et in fabulis maxime imaginofis, in quibus induxit lemures, umbras, veneficas, id ei maxime in gloriam cedit (uti supra monuimus) quod eos apta et

consentanea

« السابقةمتابعة »