صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

"Ah! vagit, "affer Titini potum mihi,” "Puellula velut morbida.

Hactenus, Academici, merita laude noftrates donavimus, quos quidem cum antiquis, velim, conferatis. Quæ fequentur erunt, aliqua ex parte, in vituperationem eorum dicenda.

"Mark him, and write his Speeches in their Books, "Alas! it cry'd-" give me fome Drink, Titinius "As a fick Girl.

JULIUS CÆSAR.

PRÆLECTIO DUODECIM A.

C

ONTRA ea, Academici, quæ de imaginibus aliquando tradidimus præcepta, judicii aut inopia aut ignavia in dramate fæpiffime peccatur: quod quidem tum præcipue cernitur, (uti antea monuimus) cum vel imagines et defcriptiones locum obtinent parum fibi convenientem, vel cum putidæ fint et accerfitæ, aut non congruentes, aut denfæ nimis et redundantes, aut debita carentes gravitate. Neque ii igitur folum in vitia hujufmodi incidunt qui mediocri funt ingenio, verum etiam illi quoque nonnunquam quibus contigit excellentiffimum. Eodem enim redit, five decori poetici ignoratione ab imperitis, five negligentia ab iis qui furore quodam animi abripi folent, in hifce rebus erretur. Itaque nihil aliud effe caufæ puto cur nonnulli nomen famamque tam magnam adepti fuerint ut cum iis conferantur quibus divitis venæ laude, et ingenii vigore longe inferiores extiterunt, nifi limatum quafi et exquifitum judicium, quo effecerunt, ne, quorum veneres minus affecuti fuerint, eorum iis vitia exprobrarentur, Sic inter veteres Virgilium cum Homero, inter noftros John fonum ac Fletcherum cum Shakefperio novimus VOL. III. T comparari;

[ocr errors]

comparari; etfi neutiquam eadem ratione Homerum Virgilio, qua Shakefperium noftris antefero.

Quod ad imagines autem attinet, eas imprimis in vitiofis, atque omni prorfus modo vitandis habendas effe conftat, quarum aut minime naturalis et quafi infita animis noftris, aut humilis eft, ut ita dicam, et ridicula notio. Haudquaquam enim ea erunt vel animis commovendis, vel eliciendæ voluptati idonea, quæ vel rifum movent, vel intelligentiam, mentis quippe aciem, perstringunt. Atque hic nequeo quin mirer Drydenum, qui cum natura fuerat omnigenæ fere poeticæ pari, id agere vifus eft, ut populo placerent quas fecit fabulæ, atque pofteris non tam adipiscendæ famæ, quam depellendæ famis ftudiofus diceretur. Vitium autem ille ridiculi fæpius in fe admittit, et præfertim cum Leio utitur focio, quem ampullis, iisque plerumque abfurdioribus, nemo nefoit abundare. Indicat utriufque ingenii proclivitatem Oedipi fatis nota fabula; in qua confcribenda quis æquo animo ferat eos Senecam potius quam Sophoclem, judicio perverfo prorfus et præpoftero, exemplar fibimet imitandum fumpfiffe? Illud autem a me non temere effe dictum, teftem cito peftis Thebana defcriptionem, argutam nimis et ludicram, ideoque penitus tragoedia indignam. Quid? quod neque eadem culpa omnino vacare videtur Oedipi defcriptio oculos effodientis; neque ipfa etiam Tirefia

vatis folennis cantio, et necromantia. Eorum autem quæ cenfura notavimus innumera în evolvendis hifce poetis occurrunt exempla: a quibus certe tum maxime Drydenum abftinuiffe reperietis, cum Shakefperianis hæfit veftigiis; quod fecit in tragœdia, quæ, Omnia amoris gratia, infcribitur. Quid quod neque injuria eidem imagines non congruentes objiciantur: apud quem nimirum inducuntur non raro Chriftiani Ethnicorum, Mahomedani Chriftianorum more alloquentes. Teftor præcipue Sebaftianum Portugalliæ regem, in quam fabulam hac ex parte acriter fatis animadvertit criticus quidam noftras, chartulis diurnis olim in lucem emiffis, ad quem vos remitto.

Quod fi forfan aut temporum confuetudini, aut naturæ incuriæ, aut mentis proclivitati, aut ipfi denique hominis paupertati æquum fit nonnihil concedi, fuperfunt tamen alia quædam in isto poeta non tam improbanda, quam deteftanda; eas quippe imagines intelligo in quibus non modo in decorum poeticum, fed etiam in bonos mores, et in ipfam religionem peccantem inveniatis. Obscœnitas certe multorum poetarum communis eft; Drydeni vero impietas fingularis, et pene fua: cujus fane haud fcio an femel Shakesperius infimulandus fit, quanquam ex cæteris quorum mentionem feci quædam vitia nonnunquam fcriptis ejus intermifcentur. Imprimis igitur illi vitio dat Addisonus nimiam figu

[blocks in formation]

rarum redundantiam, tranflationes nimis frequentes, atque locutionem fæpiffime longius petitam; cui quidem eatenus affentior, ut fatear apud eum locos aliquando occurrere ænigmaticos (uti loquitur Ariftoteles) qui non facile, et primo quafi afpectu, in intelligentiam cadunt, neque funt ejusmodi qui semper et omnibus placent; quod quidem unum effe ftatuit Longinus ex fignis veræ fublimitatis. Sed cum illud de poeta Addifonus tanquam fæpe infigniter vitiofo affirmet, adducar pene ut credam eum imaginationis Shakefperiana ubertatem et copiam vituperare, pro fuæ fame atque jejunitate. Abfit verbo invidia; nam et illum et reliquos omnes dramaticos Anglicanos præ Shakefperio jejunos fine ulla dubitatione appello. Etenim profecto, ut vere dicam, non tam reprehendendus videtur poeta, cum pleniffimo fuerat ingenio, atque ad omnigenas imagines verfatili, quod vitiis hujufmodi non femper religiofe abftinuerit, quam laudandus, quod non iis magis abundaverit. Qui porro poetæ nervofum scribendi genus et locupletiffimam locutionem, uti vitium objiciunt, vix hercle video quid, fi iis auctoribus fides habeatur, ei famæ fupereffe ftatuamus. Huc enim tota fere inventionis ejus laus referenda eft; erat ei ex hiftoria aut vera, aut ficta fingularum fabularum fubftrata materies; immo et in fabulis maxime imaginofis, in quibus induxit lemures, umbras, veneficas, id ei maxime in gloriam cedit (uti fupra monuimus) quod eos apta et confentanea

« السابقةمتابعة »