صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

explorarent, doctrinæque pars non mediocris in "iis perfpiciendis verfabatur. Nostræ vero ætatis "homines, qui in cæteris cognitionem fuam, rerumque omnium ftudiofam indagationem often"tant, totam illam fcientiam neglectui habent, quippe hodiernæ confuetudini diffentaneam." Hactenus criticus ille rei poeticæ peritiffimus.

[ocr errors]
[ocr errors]

Expediat autem, id quod modo ex eo dixi, paucis exemplis ex Homero, Virgilioque defumptis liquidius confirmari. Homerus igitur, ut reges doceret quantum e re fua effent prudentia et diffimulatio, Ulyffen (fecundum Popianam etiam animadverfionem) exhibuit complures annos apud Nympham commoratum, cujus nomen a vocabulo xaλÚTTε deducebatur: Idem ut hominum ftultitiam caftigaret curiofius confilia principum perscrutantium, narrat Ulyffeos comites in corium taurinum, in quo venti erant inclufi, inconfiderate introfpexiffe: Ut porro caveamus ne nos voluptatibus corporeis dedamus, monet eas, per fabulam Circes, ex hominibus nos convertere in belluas. Ne multis ergo morer, hoc modo nos antiqui moribus instituere dicuntur; neque minus theologiam eorum, fecundum criticos, apparet allegoreis esse involutam. Aliter nimirum de ea nobis eft exiftimandum, notionibus popularibus confentanea, aliter ad mentem Virgilianam confirmata. Cum diis a poetis affectus attribui videmus, iram, puta, vindictam, et tristitiam, in ignorantiam eorum perperam (inquiunt) folemus

folemus declamitare; qui id interea faciunt non tam infcientia quam judicio: Etenim ita de hac re Bofluvius in fequentibus loquitur. "In conventu "deorum, quo decimum Æneidos librum inchoat

Virgilius, Jupiter, Juno, Venufque, quibus "Parcas licet adjungamus, perfonæ funt hujuf" modi; ii fcilicet funt per quos divina natura repræfentatur, quadrupartita tanquam in tot attri"buta. Per Jovem, poteftas dei, per Parcas, ejuf

[ocr errors]
[ocr errors]

dem voluntas defignatur, cui ipfa poteftas fubjicitur; Deus quippe nunquam agit quod non "velit. Impellentibus igitur Parcis, Jupiter Trojanis favet, qui abfque iis animo fuiffet in "neutram partem propenfo, nec magis erga “Æneam et fuos, quam Turnum affecto. Per "Venerem divina mifericordia denotatur, eaque "benevolentia qua probos omnes Deus complecti"tur, quæque nunquam eorum, dum hic mifere agunt, oblivifcitur; fed ex iis liberat eos, et " tandem præmio remuneratur. Juno demum di"vinam juftitiam exhibet, quæ omnia etiam leviora pœna afficiens, ne optimis quidem parcit, qui "cum ipfi non omnino fint peccati expertes, per hanc vitam delictorum pœnas dant acerbiffimas, qua Deus animo ab iis averfo, pro temporaria "fua juftitia atque ira idcirco illos vexat, ut ab "omni denique crimine purgatis nihil fit in iis "relicti præter virtutem, dignam cui perfectæ et "cumulatæ, meritus fructus referatur. Illum au"tem fructum in cœlis effe repofitum, ubi juftitiæ

[ocr errors]
[ocr errors]

"in

"ifti non amplius erit locus, fatis indicat illud Jovis Junonem objurgantis,

[ocr errors]
[ocr errors]

Indigetem Æneam fcis ipfa, et fcire fateris "Deberi cœlo."

Hæc et plura in eandem fententiam dicentem clariffimum Gallum eo citavi, ut intelligeretis quam hæc omnia (etiamfi vera fint) maximam hominum partem prætereant neceffe fit, in quam viri olim doctiffimi ftudium omne contulerunt. Multa infuper idem de reliquis numinibus, cum phyficis tum moralibus dixit, quæ fere omnia allegorice, et apud Homerum et apud Virgilium dici oftendit. Eum igitur adeant, fi qui de hifce rebus certiores facti effe velint.

Ut autem illa omnia Bossuvio aliifque, ceffionis atque obfequii caufa, affentiar, quæri tamen poteft utrum fubtiliter potius quam vere dicta fuerint.

Plura quidem conftat præter mentem confiliumque fcriptorum interpretes aliquando olfacere, qui fenfus non tam exprimunt, quam extorquent. Certum faltem aliquod et fibi conftans, vel theologicæ, vel etiam philofophicæ doctrinæ systema non ita in promptu effet compingere, fi Homerum Virgiliumque aut fecum aut inter fe ftudium effet comparare. Sed fruantur per me et diligentia fua, et deliciis interpretes, quorum non tam judicium impugno, quam prudentiffimum laudo confilium.

Harum

Harum igitur rerum ftudiofa inquifitio proficit valde ad locos plurimos veterum poetarum expediendos, qui fæpiffime in reprehenfionem eorum, qui ea quæ dicuntur nativo verborum fenfu accipiunt, folent incurrere. De epico igitur poemate idem quod de aliis rebus mysterio plenis statuendum erit: fatis fcilicet non poffe pro fplendore, pro fublimitate, pro magnificentia laudari; in eo occultiffima artis poeticæ arcana contineri; atque hac ex parte tantum huic generi honoris deferendum effe quanto videmus abditas illas et abftrufas fcientias affici, quæ fæpe, propter excellentiam fuam, hominum, eorumque non admodum indoctorum, perceptionem fugiunt. Quod fi hanc gloriam dramatici epicis concedant, quam omnes corum artis aut nullius propriam confitentur, illam certe ipfi fibi affumant, quæ fcriptis iftiufmodi tribui folet, quæ publici quodammodo funt juris, ac magis in communi hominum vita verfantur. Nolite autem, Academici, hæc verba ita interpretarį perinde ac fi dixiffem nihil quicquam effe in dramate aut magni aut reconditi, nihil quod non, qui vehementius ad illud ftudium incumbit, facile confequatur. Ad ea certe omnia quod attinet, quæ ad fabulam, ad actionem, ad economiam five difpofitionem partium, pertinent, itemque ad conceptus, dictionem, imagines, cæteraque quæ cum reliqua poefi dramaticæ communia funt; ingenium fane hæc defiderant et ad excogitandum acutum,

et

et ad judicandum fagaciffimum, et ad delectandum accommodatiffimum. Etfi vero hafce res hominum folum fit eruditorum, atque ingenio præftantium fufcipere, illud tamen dramaticis tribuam et dabo, ut ea ferme omnia quæ alii in differtationibus familiaribus, et fermoni propioribus de moribus prædicant, ab iis omnibus poeticis ornamentis, et maximo numerorum fplendore veftita, atque etiam vi quadam et efficacia incredibili actionis commendata, illuftrentur. At hæc res, ut opinor, nimis clara eft quam ut ei immoremur. Cum autem epici non eodem modo animos hominum voluptate aut admiratione afficiant, quo dramatici, reftat ut de hac differentia difceptemus, atque etiam de aliis et ad actionem pertinentibus, et ad perfonas, et ad defcriptiones, reliquaque denique omnia quæ ad hasce artis nobiliffimæ fpecies pariter spectant.

Placet autem, et ipfius materiæ et veftræ patientiæ ratione habita, quæ de illis erunt dicenda proximæ differtationi destinari.

« السابقةمتابعة »