صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

merorum diffolutionem. Eo igitur rem arbitror deduci, ut poetis ita fit naturæ confulendum, non ut rex, puta, tali in scenis fermone utatur quali in aula; fed ut nihil non proferat dignum tragœdia ; dignum rege; non ut oratio tragica fit mere naturalis, (neque enim a natura frigidiffima differret) fed ut non fit contra naturam.

At hic videat oportet poeta ne illud in eum quodammodo cedat,

"Incidit in Scyllam qui vult vitare Charybdim.

Nam profecto tum maxime cavendum et providendum eft, idque vividiffimo potiffimum ingenio, ne in aliquid indignum dramate et ineptum incidat, cum granditatem,

[ocr errors][merged small]

Leius cum temperatiori utitur fcribendi genere, (quod fecit in Theodofio) dignitatem tragicam fatis fervat, fæpius ampullatur idem, et

Vergit ad imum.

Non fum interea, Academici, ipfius Shakesperii tam fautor ut negem ei quoque aliquid hujufmodi poffe aliquando

aliquando fine injuria objectari. Atque illud idcirco animadverti, quoniam et in poetica, et in vita, egregium quodque quod ad pleraque

[ocr errors][merged small]

Noluerim autem optimus fcriptor auctor effet fequentibus vitiofæ fcriptionis. Quod ne fiat felegatur locus ifte notiffimus in prima parte Henrici Quarti, quo furibundus Ducis Northumbria filius quicquid fere in buccam venerit effutire videtur de "honore ex luna pallida avellendo de femet in

[ocr errors]

oceanum mergendo, eundemque inde fubmer"fum concinnis evellendo." Quem locum ideo felegi primum, quod eum a nonnullis ita faltem video probari, ut reliquis pene omnibus cum antiquis tum recentioribus ampullis anteponatur: deinde, quod eum, pro nimis iniquo erga noftratem ut videtur, ftudio, vir quidam, qui magnum nomen in criticis habet, non dubitat defendere. Quod ad eos vero attinet, qui verbis iftis ampullatis, qua ampullatis, quod dici folet, delectantur, fecum reputent velim quam parum prorfus refert (fi ita loqui licet) ex peffimis utrum fit optimum. - Sed audiamus criticum his aut talibus verbis certamen fufcipientem. Etfi, inquit, in hoc loco et fub

"limis fit et audax locutio, (utinam autem vox ifta, "fublimis, omiffa fuiffet) fenfa tamen magni animi "et heroici continet: eadem faltem mentis fenfa

“ apud

" apud Euripidem protulit Eteocles, atque iifdem " verbis expreffa." Verba autem Eteoclis funt ifta,

“ Εγὼ γὰρ ἐδεν, μᾶτες, ἀποκρύψας, ἐρῶ:
66 31
Αφρων ἀναλθοιμ' ἡλία πρὸς ἀνατολάς,
“ Καὶ γῆς ἔνερθεν, δυνατὸς ὢν δράσαι τάδε,
“ Τὴν θεῶν μεγίςην ὡς έχειν Τυραννίδα.

At hic locum citavit vir clariffimus ut confirmaret fententiam fuam, quem ejufdem refutandæ gratia excerperem. Fac enim eadem effe mentis fenfa in hifce locis, dictio (pace ejus dixerim) haudquaquam est utrinque iftiufmodi; quis autem ignorat per dictionem fenfa animi fæpe quodammodo inverti? Nonne apud Euripidem fummus animi Eteoclis ardor grandibus quidem et nervofis verbis exprimitur, fed fimplicibus fimul et nativis? Nonne apud noftrum avocatur mens a fublimi imagine ad, nescio quam, capitis honoris aqua ftillantis notionem, quæ aut ridicula eft, aut nulla. Atqui tædet rei per fe fatis perfpicuæ immorari; et profecto qui omnia temere ad alterius judicii defenfionem torquent, id folum efficere videntur, ut de fuo dubitetur. Quid? quod

"Non tali auxilio, aut defenfioribus iftis
"Nofter eget

qui fi defendi potuiffet, ipfe fe melius defendiffet. Etenim fibimet poeta effrænati ardoris tanquam

confcius

confcius fignificat infra per animadverfionem Comitis Vigornienfis qui in eadem fcena verfatur, hoc modo illum bacchare iratum valde, et fui impotentem. Sed infinitum effet omnia apud poetas noftros putidius fcripta, et plus minus hujufmodi nugas canoras redolentia percurrere; a quibus tum

folum abftinebunt omnino fcribentes cum omnia naturæ trutina probantur.-At hic breviter notandum duco humiliores nonnunquam imagines, fub ifta tamen conditione ut non fint ridiculæ, tragœdiam admittere, utpote, loco poftulante, fæpe ad faftidium, arrogantiam, contemptum, et fi quid aliud fit hujufmodi exprimendum præcipue idoneas. Ut omittam multa huc pertinentia, apud noftrum exempla teftari libet tantum fupra dicti Ducis Northumbria filii defcriptionem, dudum latine verfam, belli hominis a rege miffi, qui pofceret homines a fe prælio captos, imaginibus de quibus nunc agitur pulcherrime refertam.

Præterea quod ad imagines, quæ, vitiis utcunque fupra memoratis careant, locum tamen nonnunquam minus fibi convenientem fortiuntur; eas fortaffe fentietis frequentius apud dramaticos, quam cæteros poetas occurrere. Et in promptu est causa; etenim imagines intelligo, quæ cum rerum descriptionibus conftent nullo modo proxime ad dramaticum negotium pertinentibus, inscite adhibitæ, illud non modo non promovent, verum etiam impediunt:

pediunt; quales funt aurora, vefperæ, aut media noctis descriptiones; locorum porro, fylvarum, fluminum, omnium denique quæ aut cum re dramatica, aut cum affectibus, in quibus commovendis drama potiffimum verfatur, nullum omnino habent commercium. Iftas certe, quas nihil vetat, imo jubet ratio narrationibus cum epicis, tum cæteris admifceri, tanquam nitidas quafdam maculas faniores femper cenfuerunt critici, nifi ubi aut poftulat locus, aut faltem ferat, a dramate effe delendas. Hisce imaginibus et descriptionibus non penitus veteres Græcos vacare, iifque prorfus abundare inter Romanos Senecam, antea oftendimus.

Iftarum autem unum aut alterum ex noftris ex

emplum, cautionis ergo, in medio ponemus. Itaque Caftalio, in Orba, five nuptiis infauftis, quem paulo ante induxerat poeta amoris impatientiffimum, affidua pedissequi solicitatione tandem liberatus, nulloque obftante, quo minus novam nuptam viferet, in noctis defcriptionem, eamque prolixiorem, excurrit. Idem, peffime, uti putabat, ab eadem tractatus poftero die, animo veluti tranquiliffimo, tempus matutinum cum multa rerum enumeratione defcribit. Huc etiam redigi poteft Varanis in Theodofio noctis defcriptio; in qua, ut in iftis fupra, dictis, uterque poeta, ut ita dicam, et fuum et audientium

" Animum

« السابقةمتابعة »