صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

merorum diffolutionem. Eo igitur rem arbitror deduci, ut poetis ita fit naturæ confulendum, non ut rex, puta, tali in scenis fermone utatur quali in aula ; fed ut nihil non proferat dignum tragedia ; dignum rege ; non ut oratio tragica fit mere naturalis, (neque enim a natura frigidissima differret) sed ut non fit contra naturam,

At hic videat oportet poeta ne illud in eum quodammodo cedat,

Incidit in Scyllam qui vult vitare Charybdim.

Nam profecto tum maxime cavendum et providendum est, idque vividiffimo potiffimum ingenio, ne in aliquid indignum dramate et ineptum incidat, cum granditatem,

viamque affetat Olympo.

Leius cum temperatiori utitur scribendi

genere, (quod fecit in Theodofio) dignitatem tragicam fatis fervat, fæpius ampullatur idem, et

Vergit ad imum.

Non fum interea, Academici, ipfius Shakesperiż tam fautor ut negem ei quoque aliquid hujusmodi poffe

aliquando

aliquando fine injuria objectari. Atque illud idcirco animadverti, quoniam et in poetica, et in vita, egregium quodque quod ad pleraque

Decipit exemplar vitiis imitabile.

(

Noluerim autem optimus fcriptor auctor esset sequentibus vitiofæ scriptionis. Quod ne fiat selegatur locus iste notiffimus in prima parte Henrici Quarti, quo furibundus Ducis Northumbriæ filius quicquid fere in buccam venerit effutire videtur de " honore ex luna pallida avellendo de semet in

oceanum mergendo, eundemque inde submer“ lum concinnis evellendo." Quem locum ideo felegi primum, quod eum a nonnullis ita faltem video probari, ut reliquis pene omnibus cum antiquis tum recentioribus ampullis anteponatur : deinde, quod eum, pro nimis iniquo erga nostratem ut videtur, studio, vir quidam, qui magnum nomen in criticis habet, non dubitat defendere. Quod ad eos vero attinet, qui verbis istis ampullatis, qua ampullatis, quod dici folet, delectantur, secum reputent velim quam parum prorsus refert (fi ita loqui licet) ex pessimis utrum fit optimum. — Sed audiamus criticum his aut talibus verbis certamen suscipientem. Etfi, inquit, in hoc loco et sub“limis fit et audax locutio, (utinam autem vox ista, "sublimis, omissa fuisset) sensa tamen magni animi "et heroici continet : eadem faltem mentis sensa

“ apud

apud Euripidem protulit Eteocles, atque iisdem “ verbis expreffa.” Verba autem Eteoclis funt ista,

Εγώ γαρ έδεν, μάτερ, αποκρύψας, έρω: «« Αφρων αναλύοιμηλία προς ανατολάς, , « Και γής ένερθεν, δυνατός ων δράσαι τάδε, «« Την θεών μεγίςην ώς' έχειν Τυραννιδα.

At hic locum citavit vir clariffimus ut confirmaret sententiam suam, quem ejufdem refutandæ gratia excerperem. Fac enim eadem effe mentis fenfa in hisce locis, dictio (pace ejus dixerim) haudquaquam est utrinque istiusmodi; quis autem ignorat per dictionem senfa animi fæpe quodammodo inverti? Nonne apud Euripidem summus animi Eteoclisardor grandibus quidem et nervosis verbis exprimitur, sed simplicibus simul et nativis ? Nonne apud nostrum avocatur mens a sublimi imagine ad, nescio quam, capitis honoris aqua stillantis notionem, quæ aut ridicula est, aut nulla. Atqui tædet rei perfpicuæ immorari; et profecto qui omnia temere ad alterius judicii defensionem torquent, id folum efficere videntur, ut de suo dubitetur. Quid? quod

per se satis

« Non tali auxilio, aut defenforibus iftis

« Noster eget

qui si defendi potuiffet, ipse se melius defendiffet

. Etenim fibimet poeta effrænati ardoris tanquam

conscius

confcius fignificat infra per animadversionem Comitis Vigornienfis qui in eadem scena verfatur, hoc modo illum bacchare iratum valde, et sui impotentem. Sed infinitum esset omnia apud poetas noftros putidius fcripta, et plus minus hujusmodi nugas canoras redolentia percurrere; a quibus tum folum abftinebunt omnino fcribentes cum omnia naturæ trutina probantur. - At hic breviter notandum duco humiliores nonnunquam imagines, sub ista tamen conditione ut non fint ridiculæ, tragediam admittere, utpote, loco poftulante, sæpe ad fastidium, arrogantiam, contemptum, et fi quid aliud fit hujusmodi exprimendum præcipue idoneas. Ut omittam multa huc pertinentia, apud noftrum exempla testari libet tantum fupra dicti Ducis Northumbriæ filii descriptionem, dudum latine verfam, belli hominis a rege miffi, qui posceret homines a fe prælio captos, imaginibus de quibus nunc agitur pulcherrime refertam.

Præterea quod ad imagines, quæ, vitiis utcunque supra memoratis careant, locum tamen nonnunquam minus sibi convenientem fortiuntur ; eas fortasse sentietis frequentius apud dramaticos, quam cæteros poetas occurrere. Et in promptu est causa ; etenim imagines intelligo, quæ cum rerum defcriptionibus constent nullo modo proxime ad dramaticum negotium pertinentibus, inscite adhibitæ, illud non modo non promovent, verum etiam im

pediunt:

[ocr errors]

pediunt ; quales funt auroræ, vesperæ, aut media noctis descriptiones; locorum porro, fylvarum, fluminum, omnium denique quæ aut cum re dramatica, aut cum affectibus, in quibus commovendis drama potiffimum versatur, nullum omnino habent commercium. Iftas certe, quas nihil vetat, imo jubet ratio narrationibus cum epicis, tum cæteris admisceri, tanquam nitidas quasdam maculas saniores semper censuerunt critici

, nisi ubi aut poftulat locus, aut faltem ferat, a dramate esse delendas. Hisce imaginibus et descriptionibus non penitus veteres Græcos vacare, iisque prorsus abundare inter Romanos Senecam, antea oftendimus.

Iftarum autem unum aut alterum ex noftris exemplum, cautionis

ergo,
in medio

ponemus. Itaque Castalio, in Orba, five nuptiis infauftis, quem paulo ante induxerat poeta amoris impatientiffimum, assidua pedissequi solicitatione tandem liberatus, nulloque obstante, quo minus novam nuptam

viseret, in noctis descriptionem, eamque prolixiorem, excurrit. Idem, pessime, uti putabat, ab eadem tractatus poftero die, animo veluti tranquilifsimo, tempus matutinum cum multa rerum enumeratione describit. Huc etiam redigi poteft Varanis in Theodosio noctis descriptio ; in qua, ut in istis fupra, dictis, uterque poeta, ut ita dicam, et suum et audientium

« Animum

« السابقةمتابعة »