صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Animum pi&tura pascit inani.

At quanto melius hac ex parte munere fuo ShakeSterius fungitur, apud quem omnia fere invenire eft quafi pro re nata descripta ? Exemplo fit, altero, Clivi Doverienhs nuper citata descriptio, de quo tempestiva prorsus oratione narrat Edgarius patri et oculis capto, et de eodem femet præcipitaturo : altero autem Romeonis primæ lucis indicia pulchre depingentis oratio, de qua nimirum fponfa, præ amore causas morandi nectens, dubitabat.

Itaque videtis, Academici, quam temere prorsus hujusmodi descriptiones in illis quos dudum citavi locis, quam rite a nostro in hisce exemplis, propter fingulare quoddam artificiuin adhibeantur.Quod fi in eo laborent oportet poetæ, ut omnia, quoad fieri pofsit, in dramate niteant, neque tamen a re dramatica recedere videantur, utrumque semper effici perspicuum est per debitum figurarum usum, per periphrases scilicet, metaphoras, atque allegorias ; quibus effecit certe Shakesperius non solum ut iis locis quos minus admittere poeticum ornatum putaretis, imagines atque breviores descriptiones tanquam furtim infereret, verum etiam ut partibus dramatis vel maxime moratis, et fententiosis, quibus exulant penitus apud cæteros fere omnes poetas imagines, splendor fuus atque

elegantia felicissime constaret.

Hactenus,

Denique, Academici, de imaginibus ex quibus orationes ac descriptiones conficiuntur præcipue eo confilio deceptavimus, ut consectentur qui animum ad hoc ftudium adjungunt pulchras et idoneas, a vitiofis arceantur. Etenim illæ imprimis necessariæ funt ad bene venusteque scribendum : nam fi fabula, Aristotele docente, sit, veluti anima tragodiæ ; cui non repugnabo; illæ certe perdignæ funt,. ut, id quod est majus, ipsius poetices anima habeantur.

PRÆLECTIO DECIMA TERTIA.

[ocr errors]

UANDO QUIDEM ea forfan omnia,

Academici, copiofe fatis investigavimus, quæ de imaginibus erant præcipienda, ex quibus quicquid fere fit cum in dramate, tum in omnigena poesi aut vis vividæ, aut venuftatis et elegantiæ constare vidimus, alia tandem quædam persequamur, quæ quidem prius attingenda fuissent, nisi id instituti nostri ratio poftulasse videretur, ut rerum dignitati, magis quam ordini confuleremus. Et profecto pro eo respectu quem ad dignitatem rerum præcipue habendum fuiffe existimavimus, totam illam disciplinam, quam de fabula, de ejusdem economia, de protasi, puta, epitasi, et catastrophe, et fi quid aliud fit hujusmodi, critici instituerunt, penitus pene de industria prætermiffimus ; necnon quoniam primum super hisce rebus apud eos fuse et luculente traduntur præcepta ; deinde quod ipsas ad folertiam potius quandam, et et (fi verbo venia detur) machinalem fcientiam, quam ad vim animi et vigorem, ingeniumque vere poeticum arbitror relegandas. Etsi vero hisce omnibus, aliisque locis fatis plerumque criticos instare adeo non negamus, ut præcepta præceptis accuVOL. III.

U

mulare

mulare noluerimus, unum tamen, eumque magni in dramate momenti, animadversionibus quibufdam, monitisque, tum ex ipfa ratione, tum recentiorum potiffimum poetarum usu et consuetudine ductis, aliqua ex parte locupletandum censemus; eum nimirum, qui personas dramatis respicit, intelligimus.

Quod ad personas igitur, earum imprimis dignofcatur velim fabula, non tam numero, quam ingeniorum diversitate ; immo, et cum res feret, repugnantia. Istam autem dupliciter fieri et diverfitatem et repugnantiam notandum est; cum scilicet boni mores malis, vel cum boni bonis, itemque mali malis opponuntur. Etenim hic loci, ætatis, ordinis, fortunæ, vitæ rationis diversitates, ut res minoris ponderis, quanquam nullo modo contemnendas, prætereo.

Itaque omnes cum virtutes tum vitia, pro supremo, ut ita dicam, et dominante in animo affectu, species suas quodammodo atque proprietates admittunt; neque homines aut fortes sunt, aut prudentes, aut avidi, aut maligni eodem modo et ratione. Alia est in genere fortitudo, inquit Bofsuvius, alia Achillea. Sic in Iliade, (quod quidem antea honoris causa notavimus) omnes fere fortes sunt, fed omnes pro dominante affectu, et suo modo. Nec aliter, fi uniuscujusque animi motus

ratio habeatur, in dramate se res habet. Apud Euripidem in Phanissis Polynices et Eteocles vehementer affectant tyrannidem ; sed animo tam plane diverso, ut alter nisi jus suum vindicaturus regnum haudquaquam petiturus putaretur; alter, si ei fraude et perjurio imperium non contigisset, alienos fines invasurus videretur. Tantum quippe interest inter magnanimum virum, et ambitiosum.

Constat equidem illam morum discrepantiam non semper debita diligentia per istam fabulam conservari; imo rarius apud veteres dramaticos hanc ingeniorum vel diversitatem, vel oppositionem ita occurrere, ut notatione et laude digna fit; quod certe partim deberi credo tragediarum simplicibus argumentis, partim personarum paucitati.

Proinde hac ex parte istius non tam præcepti quidem quam moniti illustrandigratia, (neque enim hujusmodi vel discrepantiam vel repugnantiam in natura dramatis effe pofitam contendimus) infigniora quædam ex recentioribus exempla, qui felicius hoc veluti artificium adhibuerunt, æquum erit adeamus. Inter primas igitur veneres (ut ad notiffimas fabulas remittamini) eam morum dislimilitudinem reponendam arbitror, qua in Venetiis conservatis, Pierius et Jafferius in idem facinus inter se cum aliis conjurati, a se invicem distinguuntur: hic animum gerit non omnino improbum

quidem,

U 2

« السابقةمتابعة »