صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Sed ut rem perfequar ; nulli vellem ex scenis prodeant præter ingenuos et liberales ; neque omnes quidem ex iis, nisi forte ita res exigat, qui isto vocantur nomine. Nam ii profecto quibus id tantum in dramate contigit negotii, ut affenfionibus, lamentis, exclamationibus, quæstiunculis gravioris cujusdam personæ laborem sublevent (quod amici, intimi scilicet loquentis consiliis, effe officium folet) quam minime, me faltem auctore, in scenis debent versari ; quanquam nulla est ratio eos omnino a Theatro arcere. Etenim interpellationibus hujusmodi non fine multo artificio et scientia naturæ mediæ orationes nonnunquam intercipiuntur. Illud igitur poetarum arbitrio, qui hasce res callent, jure permittendum eft.

Interea in genere dignis et idoneis personis dignas et idoneas partes constat esse delegandas. Quænam igitur qualesque partes pro dignis et idoneis habendæ fint, operæ erit hic breviter quærere.

Sunt quidem qui hac ex parte dignitatem semper solent orationum multitudine, et versuum numero metiri; fed hoc profecto male judicant; enimvero dignitas ista ex rerum geftarum pondere, affectuum concitatione, eventorum gravitate æftimanda est: quibus omnibus etsi plerumque longiores partes cæteris præluceant, attamen nunquam (uti dici folet) qua longiores. Hisce omnibus aliquando singulas in dramate partes reperire est plus minus insignes ;

aliquando

aliquando alias hoc nomine excellere, alias isto; cæteris defici. Sic fieri potest ut animofiores interdum sint secundariæ et breviores partes, quam quæ primariæ aliis de caufis merito habentur. Offert fese obvium ex innumeris exemplum. Quantum diftat a Catone patre Marcus filius in tragedia? In hoc ipfi non fine commotione motus turbulentos, et incitatas animi jactationes intuemur ; in illo suspicimus animi magnitudinem, tranquillam et philosophicam. Partes igitur quæ a Marco sustinentur tam in se sunt idoneæ, et dignæ dramate, quam quæ ab ipso Catone. Etenim quod ad affectus spectat ciendos (primum eum scilicet dramatis finem) videtis filii partes paternas facile superare.

Denique dignitas dramatica non eft morum, neque enim optimus semper ; non naturæ, neque enim pater ; non ordinis, neque enim rex aut gubernator primaria est dramatis persona, sed illa in qua, quæ fupra tanquam membra dignitatis posuimus, et optime et maxime conveniunt et conjunguntur.— Illud autem poftremo de personæ dignitate nonnihil demere restat animadvertendum, (quod certe prædicto illi Marco cum multis aliis potest objici) si partes usque ad finem dramatis, ad actum faltem quintum non perducantur. Non enim de cujuslibet fortuna ultima spectatores ante sunt certiores faciendi, quam om

nia

tant.

nia ad extremum atque universum exitum fpec

Nollem tamen ista verba ita intelligi, perinde ac fi iftud fine exceptione ftatuissem. In genere autem hujusce vel moniti vel præcepti rationem adeo patere et in promptu efle omnibus puto ut amplius de hac re non necesse habeo dicere.

Ista autem omnia, Academici, quæ jam in medium attulimus, manifestum est personas earumque mores respicere, quatenus ipsarum contentionem quandam et comparationem fieri oportere ostendimus : reliquum est ut pauca alia quæ

ad eafdem per se consideratas spectant, atque a criticis vix fatis tractari videntur, quam breviffime poslim abfolvam. In personis igitur formandis apud noftrates nulla est religio vel digitum a fide historica, sive fabulosa recedere; præsertim fi argumentum sumpferint aut peregrinum, et ferme ignotum, aut ab antiquitate petitum : quibus certe eatenus istam concedi licentiam facile patior. Hac autem ex parte legem illam Horatianam

- Aut famam fequere, aut fibi convenientia finge,

[ocr errors]

observent poetæ, ac femper videant ut omnia ad rectam rationem et veram naturam respondeant. Verendum est autem tum maxime ne in hoc loco peccetur cum a poetis homines forte moribus præditi aut melioribus longe solitis, aut pejoribus inducuntur. Tutius profecto mediis

[ocr errors]

imbuti in scenam prodibunt. Sic, exempli gratia, in quæftionem vocari fortasse potest, utrum talis vir unquam gentium extiterit, qualis in scenis exhibetur Tamerlanius. Sed quomodocunque hæc fe res habet, ea certe majorem vim habebunt et ad cohortandum ad virtutem, et ad abfterrendum a vitio, quæ quotidianos plus redoleat mores exempla, quam inusitatus ille virtutum fplendor, qui nescio an tantum admirationem fui concitet, quantum omnem quasi vetat atque præcludit imitationem. Etenim exemplaria perfectæ et absolutæ virtutis proponere, eademque plane atque directe prædicare, theologorum potius est quam poetarum ; qui quidem non tam per præcepta atque instituta, quam per fraudem quandam honestam, illud efficiunt ut homines ad virtutem trahantur. Atque in hoc totum fere fitum est poematis cujusvis artificium. Itaque quæ et quanta mala ex indomitis animi cupiditatibus nafcantur, tum demum intelligimus quando ipfæ ad vivum depictæ oculis noftris fubjiciuntur ; ideoque Alexander, puta, M. Antonius, Othello, Hotsperius, quibus alios complures licet adjiciatis, munus fuum explent dramaticum cum majore audientium tum fructu, tuin delectatione, quam fupra dictus ille Tamerlanius, aut alius quilibet virtutis consummatissimæ.

Contra

Contra autem, homines ante alios scelere longe immaniores exulant velim Theatro, nisi cum judicio introducantur. Aliam profecto apud ethicos liquet esse virtutis rationem, aliam apud poetas. Quod ad poeticam excellentiam Æneas non præstat Mezentio. Et fic de tragicis perfonis, omnium criticorum consensu, statuendum est. Cæterum illud præcipue hic cavendum est, ne quisquam extet in dramate ultra folitum sceleratus fine causa. Quis ferat Aaronem in Tito Andronico, (quam quidem fabulam Shakesperio totam inique tribui judicarem, etfi ingenii ejus subinde vestigia indaganda sint) quis, inquam, hominem ferat et sceleribus coopertum, et in iisdem insolentiffime gloriantem non modo præter ansam fere omnem, verum etiam ipfam humanitatem ? Shakesperius certe officio fuo meliore successu fungi folet. Iago, in trageedia celeberrima, nequiffime et sceleratissime infidias Othelloni molitur, atque omnia, eo auctore, tandem pessundantur ; sed illud non fecit pro mera lubidine sua, sed ex suspicione graviffimæ injuriæ ab Othellone illatæ, quem uxorem suam in stuprum

illexisse valde suspicatus est. Sic et ille, cujus dudum memini, Macbethius facinus fane horrendum et infandum aggreditur. Sed non prius cæde se regia cruentat, quam ambiguis veneficarum vaticiniis deceptus, atque impotens animi, effrænata dominationis cum cupiditate, tum etiam spe proxima inflammatur. In effingendis igitur

moribus

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »