صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Sed ut rem perfequar; nulli vellem ex fcenis prodeant præter ingenuos et liberales; neque omnes quidem ex iis, nifi forte ita res exigat, qui isto vocantur nomine. Nam ii profecto quibus id tantum in dramate contigit negotii, ut affenfionibus, lamentis, exclamationibus, quæftiunculis gravioris cujusdam perfonæ laborem fublevent (quod amici, intimi fcilicet loquentis confiliis, effe officium folet) quam minime, me faltem auctore, in scenis debent verfari ; quanquam nulla eft ratio eos omnino a Theatro arcere. Etenim interpellationibus hujufmodi non fine multo artificio et scientia naturæ mediæ orationes nonnunquam intercipiuntur. Illud igitur poetarum arbitrio, qui hafce res callent, jure permittendum eft.

Interea in genere dignis et idoneis perfonis dignas et idoneas partes conftat effe delegandas. Quænam igitur qualefque partes pro dignis et idoneis habendæ fint, operæ erit hic breviter quærere. Sunt quidem qui hac ex parte dignitatem semper folent orationum multitudine, et verfuum numero metiri; fed hoc profecto male judicant; enimvero dignitas ista ex rerum geftarum pondere, affectuum concitatione, eventorum gravitate æftimanda eft: quibus omnibus etfi plerumque longiores partes cœteris præluceant, attamen nunquam (uti dici folet) qua longiores. Hifce omnibus aliquando fingulas in dramate partes reperire eft plus minus infignes;

aliquando

aliquando alias hoc nomine excellere, alias ifto; cæteris defici. Sic fieri poteft ut animofiores interdum fint fecundaria et breviores partes, quam quæ primariæ aliis de caufis merito habentur. Offert fefe obvium ex innumeris exemplum. Quantum diftat a Catone patre Marcus filius in tragœdia? In hoc ipfi non fine commotione motus turbulentos, et incitatas animi jactationes intuemur; in illo fufpicimus animi magnitudinem, tranquillam et philofophicam. Partes igitur quæ a Marco fuftinentur tam in fe funt idoneæ, et dignæ dramate, quam quæ ab ipfo Catone. Etenim quod ad affectus spectat ciendos (primum eum fcilicet dramatis finem) videtis filii partes paternas facile fuperare.

Denique dignitas dramatica non eft morum, neque enim optimus femper; non naturæ, neque enim pater; non ordinis, neque enim rex aut gubernator primaria eft dramatis perfona, fed illa in qua, quæ fupra tanquam membra dignitatis pofuimus, et optime et maxime conveniunt et conjunguntur.-Illud autem poftremo de perfonæ dignitate nonnihil demere reftat animadvertendum, (quod certe prædicto illi Marco cum multis aliis poteft objici) fi partes ufque ad finem dramatis, ad actum faltem quintum non perducantur. Non enim de cujuflibet fortuna ultima spectatores ante funt certiores faciendi, quam om

nia

nia ad extremum atque univerfum exitum fpectant. Nollem tamen ista verba ita intelligi, perinde ac fi iftud fine exceptione ftatuiffem. In genere autem hujufce vel moniti vel præcepti rationem adeo patere et in promptu effe omnibus puto ut amplius de hac re non neceffe habeo dicere.

Ifta autem omnia, Academici, quæ jam in medium attulimus, manifeftum eft perfonas earumque mores refpicere, quatenus ipfarum contentionem quandam et comparationem fieri oportere oftendimus: reliquum eft ut pauca alia quæ ad eafdem per fe confideratas fpectant, atque a criticis vix fatis tractari videntur, quam breviffime poffim abfolvam. In perfonis igitur formandis apud nostrates nulla eft religio vel digitum a fide hiftorica, five fabulofa recedere; præfertim fi argumentum fumpferint aut peregrinum, et ferme ignotum, aut ab antiquitate petitum : quibus certe eatenus iftam concedi licentiam facile patior. Hac autem ex parte legem illam Horatianam

-Aut famam fequere, aut fibi convenientia finge,

obfervent poetæ, ac femper videant ut omnia ad rectam rationem et veram naturam refpondeant. Verendum eft autem tum maxime ne in hoc loco peccetur cum a poetis homines forte moribus præditi aut melioribus longe folitis, aut pejoribus inducuntur. Tutius profecto mediis

imbuti in scenam prodibunt. Sic, exempli gratia, in quæftionem vocari fortaffe poteft, utrum talis vir unquam gentium extiterit, qualis in fcenis exhibetur Tamerlanius. Sed quomodocunque hæc fe res habet, ea certe majorem vim habebunt et ad cohortandum ad virtutem, et ad absterrendum a vitio, quæ quotidianos plus redolent mores exempla, quam inufitatus ille virtutum fplendor, qui nefcio an tantum admirationem fui concitet, quantum omnem quafi vetat atque præcludit imitationem. Etenim exemplaria perfectæ et abfolutæ virtutis proponere, eademque plane atque directe prædicare, theologorum potius eft quam poetarum; qui quidem non tam per præcepta atque inftituta, quam per fraudem quandam honeftam, illud efficiunt ut homines ad virtutem trahantur. Atque in hoc totum fere fitum eft poematis cujufvis artificium. Itaque quæ et quanta mala ex indomitis animi cupiditatibus nascantur, tum demum intelligimus quando ipfæ ad vivum depictæ oculis noftris fubjiciuntur; ideoque Alexander, puta, M. Antonius, Othello, Hotfperius, quibus alios complures licet adjiciatis, munus fuum explent dramaticum cum majore audientium tum fructu, tum delectatione, quam fupra dictus ille Tamerlanius, aut alius quilibet virtutis confummatiffimæ.

Contra

Contra autem, homines ante alios fcelere longe immaniores exulant velim Theatro, nifi cum judicio introducantur. Aliam profecto apud ethicos liquet effe virtutis rationem, aliam apud poetas. Quod ad poeticam excellentiam Æneas non præftat Mezentio. Et fic de tragicis perfonis, omnium criticorum confenfu, statuendum eft. Cæterum illud præcipue hic cavendum eft, ne quifquam extet in dramate ultra folitum fceleratus fine caufa. Quis ferat Aaronem in Tito Andronico, (quam quidem fabulam Shakesperio totam inique tribui judicarem, etfi ingenii ejus fubinde veftigia indaganda fint) quis, inquam, hominem ferat et fceleribus coopertum, et in iifdem infolentiffime gloriantem non modo præter anfam fere omnem, verum etiam ipfam humanitatem? Shakesperius certe officio fuo meliore fucceffu fungi folet. Iago, in tragœdia celeberrima, nequiffime et fceleratiffime infidias Othelloni molitur, atque omnia, eo auctore, tandem peffundantur; fed illud non fecit pro mera lubidine fua, fed ex fufpicione graviffimæ injuriæ ab Othellone illatæ, quem uxorem fuam in ftuprum illexiffe valde fufpicatus eft. Sic et ille, cujus dudum memini, Macbethius facinus fane horrendum et infandum aggreditur. Sed non prius cæde fe regia cruentat, quam ambiguis veneficarum vaticiniis deceptus, atque impotens animi, effrænata dominationis cum cupiditate, tum etiam fpe proxima inflammatur. In effingendis igitur

moribus

« السابقةمتابعة »