صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

moribus, ficut in cæteris omnibus quibus poetarum est operam dare, ne contra probabilitatem peccetur, id potissimum cavendum est.

Habetis ea denique, Academici, quæ de

personis supplementi quasi loco iis adjici posse existimo quæ fuper hoc argumento alii instituerunt; reliqua igitur omnia huc pertinentia cum ex omnibus ferme criticis quæratis oportet, tum præcipue ex Ariftotele, et Bossuvio, qui hac ex parte optime et uberrime Aristotelem interpretatur.

[ocr errors][merged small]

HORATIANUM istud, Academici,

Aut prodesse volunt, aut dele&tare poetæ ;
Aut fimul et jucunda, et idonea dicere vita :

utrumque poetices finem complecti, ne tirones quidem in his rebus fugit; quorum alteri, quomodo poffint tragici inservire, ex istis quæ jam pridem disceptavimus, fatis, uti spero, colligatis : de altero autem, qui emolumentum maxime respicit, eumque fructum qui est ex omnibus scriptis uberrimus, nisi sparsim, et fi quando locus fortaffe poftulaverit, nihil protulimus. Sed majoris profecto ponderis in dramate effe hunc finem constat, quam qui obiter tantum et perfunctorie debeat attingi ; in quo certe colendo tum ipfius poesis tum poetarum sita est honestas omnis, atque apud bonos existimatio ; ad quem insuper haud parum et judicii requiritur, et artificii, imo plus longe vulgari hominum opinione. Itaque omnia in dramate ad mores formandos spectent, atque huic fini alter ille serviat oportet; poetarum est enim idcirco delectare, ut prosint ; faltem, ut non noceant,

semper

semper providere. Quod ad mores autem informandos, alia est prorsus apud antiquos, alia apud recentiores disciplinæ ratio, pro diversa penitus dramatis constitutione. Atque ex ea quidem diverfitate controversia quædam inter criticos orta est, quorum pars major, ut videtur, a recentioribus stans poetis, chorum recte in desuetudinem abiisse censet ; (quibuscum memet sentire non inficior) nonnulli tamen antiquitatis plus æquo, me judice, studiosi, eum ex ipsa dramatis natura esse etiamnum contendunt, atque non solum ornamenti, verum etiam fructus et utilitatis causa instaurandum ; per eum enim rite maxime et apte moratas sententias, et totum illud quicquid est quod ad moderationem cupiditatum, et bonam beatamque vitam juvat affirmant in scenis proferri. Videant autem ne istud disertis potius verbis quam

veris dicant. Etenim ut huic liti breviter

operam

dem meam qualemcunque dirimendæ, iftud forfan in quæstionem vocari potest, utrum chorum, dramatis antiqui tam ipsa natura atque effentia defideraverit, quam fimplicitas tantum, imo (pace eorum dixerim qui aliter sentiunt) nonnunquam et paupertas argumentorum ? Per drama autem antiquum, iftam constitutionem ejus, et perfectionem intelligo, qua ætate Aristotelis floruit. Quemadmodum enim in prisca et rudiori tragedia, quæ, uti proditum est, ex cætu hominum conftabat qui chorus appellabatur, a quo laudes cum Bacchi, tum aliorum

deorum

fortunas per

deorum erant decantata, histrio diu vel fubfidii causa defiderabatur, qui canticum continentem subinde interpellaret, (unum autem ob hanc ipsam causam actorem Thespin induxisse accepimus) fic cum mutationem prorsus fubiiffet tragdæia, atque ita aucta erat et amplificata, ut vitam humanam, ac regum

per tres actores exhiberet, chorus tum demum veluti translato munere suo cantilenus argumento idoneis ideo præcipue fortassis orationes sermonesque histrionum, quorum exigua erat copia, interrupit, ut eorum labor hoc modo sublevaretur.--Istud certe perspicuum est in tanta rerum inopia chorum antiquum non modo utilem fuisse, verum etiam neceffarium ad ipsam varietatem, Ut igitur concedamus partes eidem delegatas dramate dignas fuisse, satisque, ut temporibus illis, naturæ ejus consentaneas, in eo tamen verti summam litis constat, utrum ea omnis quæ ad mores spectat disciplina melius pofsit tradi per externas quafi et adventitias personas chori, quam per eas quæ dramatico negotio proprie, et suis tanquam nominibus intersunt, Quod fi liceat affirmationibus affirmatione occurrere (quibus fere folis eorum quibuscum nunc agitur sententiam puto propugnari) nullus certe ftatuere dubitarem, fortius et melius in animos imprimi posse moratas eas sententias

quæ

subito velut, et pro re nata proferuntur, atque ex medio nascuntur argumento, quam meditata magis ista ac cogitata, quæ chori propria sunt, documenta.

Interea

[ocr errors]

X

Interea hæc ratio melius ifti fraudi honeftæ convenire videtur, qua, ficut jamdudum monuimus, felicissime folent dramatici ad mentes hominum penetrare.

Quin et istud disciplinæ genus ad mentem Horatianam arbitror accommodatiffimum,

Quicquid præcipies, esto brevis : ut cito dieta

Percipiant animi dociles, teneantque fideles. Omne supervacuum pleno de pectore manat.

Neque ea porro irrita facere cenfeo quæ alibi officia chori recensens poetis præcipit in isto loco,

Ille bonis faveatque, et concilietur amicis,

et sequentibus. Fac enim præceptum illud de brevitate modo citatum non tam ad partes chori (qui certe multus est plerumque in laudationibus, querelis hortationibus, et similibus) quam reliquarum dramatis personarum pertinere, id tamen hic iterum notandum est, non de chori officio, fed de ipso choro controversiam suscipi. Recte certe omnia statuta cum ab Aristotele tum ab Horatio pro veteri dramatis constitutione non nega

sed

per novatam atque recentiorem melius pofse poetas quo velint pervenire, contendimus, et utile dulci efficacius miscere. Atque id ipsum firmari quodammodocredimus ipfius Horatii auctoritate.

Sed

mus ;

« السابقةمتابعة »