صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Sed profecto officio suo recentiores, quod ad mores attinet, deesse et fateor et doleo; quorum interdum imperitiæ, fæpius nequitiæ apponendum censeo, quod cum iis plus forsan facultatis ad hanc rem quam veteribus contigit, minus tamen studii adhibuerint et diligentiæ. Quid quod nostris tota nonnunquam fabulæ male moratæ constructio crimini detur. Proinde video nonnullos, eosque qui summi critici haberi volunt, imo quod ad pleraque sunt, vitia apud noftrates de industria consectari, et exempla, fi quæ hac ex parte occurrant insigniora, opprobrii causa citare. Nullum autem iis magis obvium est quam illud Pierii in Venetias conservatis; in quod propterea totum hoc genus invehitur. Verba nuperi scriptoris super hac re funt ifta. “ Persona, quæ a Pierio sustinetur, fi

eorum qui audiunt judicio prorsus permittatur,

ex iis est quæ maxime omnium indignæ sunt « quæ in publicum prodeant, fi omnes respiciamus

quotquot unquam in scenam poetæ induxerunt. Fieri vix potest quin quorundam animis hujus “ fabulæ spectatorum theatro abeuntium tum “ falfæ tum male moratæ notiones infigantur.

Quod fi tragedia ista ad normam veterum fuif“ set conscripta, fi talis Pierius prodiiffet qualis “.hodie exhibetur, partesque Jaffeiri fuissent ali

quantum novatæ, nullas, quod ad mores pertinet “ formandos, utiliores novi personas, modo in eas " a choro rite animadverteretur.” Hactenus

nostras

X 2

noftras. Atqui profecto haud æqui esse judicis arbitror exemplar merito poetæ iftius vitio vertendum, in omnium vituperationem seligere; in quod tum demum ei fas fuisset declamitasse, fi qui fabulæ hujusce hoc ipfo quo arguitur nomine defensionem susceperint.

Sed nec veteres ipfos omnino culpæ hac ex parte expertes inveniamus, fi operæ

effet

pretium istiusinodi invidiam regerere. At ne illud temere prorsus dixisse me putetis, ipsius Sophoclis fabulam testabor, (cui certe in plerisque mira accuratio jure solet laudi dari) apud quem Agamemnon in Ajace partes sustinet nec homine quidem, nec rege dignas. Etenim certatur imprimis inter eum et Teucrum, et deinde Ulysem, de mortui Ajacis fepultura : (quam quidem ipfam contentionem in loco isto vitiofam alibi notavimus) illam vetari voluit Agamemnon pro odio etiamnum implacabili, et ferocia animi plus quam Achillea. Ulyfi refpondet sententiis a bene moratis quam maxime abhorrentibus ; quales sunt istæ,

« Ου γας

gavole και προσεμεναι σε χρη;
« Τόν τοι τύραννον ευσεβείν ου' ραδιον.
« Τί σοιε ποιήσεις και εχθρον ώδ' αιδή νέκυν και

Cujusmodi alias quoque hic prætermitto. Atqui in hunc animadvertit ne verbo quidem chorus, nisi

illud pro animadverfione habendum fit, quod brevissime, et vix brevissime quidem, idque poít exitum Agamemnonis in laudem Ulyssea fapientiæ pronunciat. Interea Agamemnon discedit, parum quidem voti compos, (quod certe neque prædicto isti Pierio contigit) fed et permanens in sententia sua, et iræ tenacissimus. Non faciam quidem ut Agamemnonem cum Pierio in omnibus conferam ; illud tamen jure notandum judico, ideo magis antiquos, si quid in hoc loco peccaverint, vituperandos effe, quia illud fibi femper parari perfugium chori fautores putant, (quod folent oftentare) per chorum scilicet poffe poetas fi quid forte ex ore cujusvis ex personis dramaticis contra bonos mores, aut per incuriam, aut per animi impetum exciderit, ei quam plane atque aperte occurrere. - -Atque ab eam ipsam porro causam quoniam omnia ad hunc finem religiose spectare debent, illud quoque choro vitio folet verti, fi in fermonem a proposito alienum aliquando inciderit. Sic Agathonis poetæ choris Ariftoteles 'Eneßóropa fua (quæ vocat) exprobrat, ipfiusque Euripidis sermonem fæpe a re alienum. Omitto Scaligerum apud quem chorus veterum, censura generali nimis, et iniqua,

“ otiosus rerum curator” nuncupatur.

Sed ut miffam hanc faciam de ratione disciplinæ dramaticæ contentionem, aliamcerte inter antiquos et recentiores differentiam, illamque antehac

alia

X 3

alia de causa notatam, breviter obfervandam puto, quæ fi utriusque dramatis utilitas in

genere respiciatur (ut de oblectatione hic loci fileamus) hodiernorum laudi erat apponenda : eam intelligo dramatum argumentorum varietatem, quam parum reperire est apud antiquos. Græca profecto quotqout fere sunt exemplaria, imo et quæ extant Romana, vix sunt dissimili argumento. In illis omnia pene ad regios casus spectant ; quocirca poetis circumscriptus quodammodo fuit fententiarum locus. Id enim negotii Græci poetæ fibi dari crediderunt ut suis eousque placerent; qui cum fuerant popularis amantissimi dominii, maxime regum infortuniis, expulfione, et clade delectabantur:

Pugnas, et exactos tyrannos,
Denfum humeris bibit aure vulgus.

Isto igitur fcripfere dramatici confilio, ut exemplis hujusmodi a rebus novis moliendis optimates deterrerentur, atque ut popularis imperii, fi qui fortaffe regnum appeterent, vindices nunquam et propugnatores desiderarentur.

Drama autem recentiorum majorem rerum varietatem nemo nescit complecti, et ad plures casus, ac fortunas accommodari: quod, propter istam tanquam multiformem materiæ rationem, quantum ad bene vivenduin proficiat, supervacaneum eft dicere.

Hactenus

Hactenus, Academici, de generali et quasi manifesto poetarum consilio, in iis quæ ad mores pertinent, locuti sumus; est etiam cum id quod volunt latenter magis efficitur, neque in vulgarem hominum captum cadit. Huc referendum est quod in dramate scriptum est fæpe more figurato, allegorico et fatyrico ; quibus nominibus veteres dramatici pro solita sua simplicitate rarius videntur laudem venari. Eft autem hoc summi artificii, et potiffimum poetici. Sed cum longum esset istiusmodi exempla enumerare, quæ pafsim apud nostros et potissimum Shakesperium occurrunt, unum tantum libet excerpere, idque e comedia ductum, tum quod ad rem nostram appofitiffimum fit; tum quoniam illud ipsum, eodem fere quo ipse animo, selegit criticus quidem noftras: editorem intelligo epistolæ Horatii ad Auguftum, quam nuper commentario ac notis fuse et ingeniose illustravit; cujus certe quo minus premam vestigia, nulla mihi est religio. Loquitur de intraductione (uti appellatur ) fabulæ quæ Femina Rixofa Domatio inscribitur, in qua inducit poeta circumforaneum quendam opificem mendicum admodum et egentem, quem potu prorsus obrutum servi nobilis cujusdam ad domum domini portant, atque jussu ejusdem (ut Ciceronis de Damocle narratio huc transferatur, qui, ficut animadvertit nofter, simili usus est fortuna,) “ conlocant “ in aureo lecto; strato pulcherrimo, textili stragulo

magnificis

[ocr errors]

X 4

« السابقةمتابعة »