magnificis operibus picto: tum abacos complures ornari juffit dominus argento auroque cæalto; hinc ad menfam eximia forma pueri delecti juffu ejus confiftunt, et nutum illius intuentes diligenter ministrant; aderant unguenta, coronæ ; incendebantur odores; menfæ conquifitiffimis epulis extruebantur. Fortunatus fibi Damocles videbatur." Atque eodem pacto apud poetam ef fectum eft ut mendicus ille fibimet tandem de ve ritate nobilitatis fuæ perfuafit. Hic vulgo hominum opinione omnia ad ludum tantum jocumque spectare videntur, quanquam aliud in poeta inerat confilium, et fatyricum, et moratum, et veræ fuum. Hic enim loci non lepide minus quam occulte in primorum populi cujuflibet luxuriam illudit, qui animum ad res folent adjicere quæ veræ felicitatis guftum non habent; atque cam epicuri fectatorum impugnat fententiam, hodie quidem non explofam, quæ fummum pofuit bonum in voluptaria quadam, et inerti vitæ tranquilitate. Præterea autem, ut ad notum magis et apertum Shakefperii in fabulis propofitum veniamus, documenta ad bonos morcs pertinentia tradendi adeo fuit ut plurimum ftudiofus, ut anfas nonnunquam ad hanc rem videatis pene, violenter, et extra primarium dramatis argumentum arripientem. Atque fatis erit illud quoque brevitatis caufa uno tantum fed notatu digniffimo, ut opinor, exemplo, pro bare. bare. Recognofcite igitur mecum, Academici, celeberrimam merito tragediam Hamletii Dania Principis. Itaque illud patet effe hujufce fabulæ primarium confilium, ut paternæ cædis ulcifcendæ ratio ab Hamletio ineatur. Sed ifti tamen confilio ipfe nonnunquam videtur adverfari, ita fcilicet fe gerens, tanquam fi cuperet fibi necem consciscere; neque illud tantum in prima fabula, cum et recentiffimum patris obitum, et matris nuptias omnino fubitaneas moleftiffime tulit; verum etiam poftquam ei cædes patris innotuit. Etenim ifte certe tenor eft pulcherrimæ orationis, quam fecum habet, in qua, veluti vitæ pertafus, mortifque appetentiffimus, eleganter perquam et fapienter ea ponderat, quæ in utramque partem occurrebant. Quod fi poetam ideo forfan excufatum velitis, quia ingenio per totam fabulam triftiori præditus Hamletius videtur, nondumque certior fuerit factus de miferabili patris exitu per hiftriones, atque illaqueatam regis confcientiam, nihil quidem pugno: neque enim hac ex parte eum excufatione egere arbitror, cui id in animo fuiffe conftat excellentiflima illa oratione, ut etiamfi paulum intempestiva, homines nevim fibi inferrent, deterrerentur. Atque istud erat fecundarium quoddam, et (ut ita dicam) obliquum poetæ confilium. Nollem autem Shakefperio hac ex parte quivis utatur auctore, qui nullo modo fe poffit ingenii pari excufatione defendere. At aliud porro impulit me, ut hujufce orationis orationis honoris potius, quam vituperationis gratia meminerim, nimirum quoniam cum ea nonnunquam video comparari, quam Cato apud Addifonum, manus fibi violentas allaturus, fecum habet de animæ immortalitate; eam profecto criticus quidam noftras ad judicandum quidem feverior, fed non contemnendus, vehementiffime infectatur, tanquam fuicidii (ut ita loquar) hortatricem. Etfi vero illud in poetam gravius dictum arbitror, qui ad fidem hiftoricam, ethnicam licet, iftam partem fabulæ conftruxit, tamen haud fcio, an exemplum hujufmodi idoneum fit, quod temporibus noftris, fanæ religioni non ita deditis, exhibeatur. Melius faltem Shakefperius animæ immortalitatem, velut argumentum inexpugnabile propofuit, non ad deponendum vitæ onus, fed æquo animo ferendum: fecundum illud Horatianum quod quidem ipfum Chriftianifmum fapit, Levius fit patientia, Ductus fum, Auditores, præfenti argumento, ut utramque orationem, quatenus moratam, penderem; Quod fi poeticos colores fpectemus, fi vim verborum, fi fententiarum nervos, totamque utriufque fabricam, tantum inter eas ferme intereffe fatebimur, quantum inter fummum ingenium, et elaboratam concinnitatem. Non potui certe quin orationis Shakesperiara fenfum fequentibus Iambis exprimerem; utinam et vim potuiffem! << Simne « Simne igitur, an non?-pendet hic animus mihi— "Utrumne præftat mente compofia virum "Inimica fæva tela fortunæ pati : "An arma tanquam capere contra turgidum "Mare, et furentes fortis adverfæ minas, Metamque morte tangere petitam mali ? " Quid mors?--Quid ergo?--fomnus eft--ultra nihil-Finibit igitur intimi fomnus levis tr "Cordis dolores, atque mærorum agmina Quæ jure cingunt semper humanum genus? "O expetendam precibus affiduis vicem! -Quod fi quietem fomnium rumpat-labo "To be, or not to be, that is the Question; Devoutly to be wifh'd; to die, to fleep; — "To fleep, perchance to dream: ay, there's the Rub; "For who would bear the Whips and Scorns of Time, 66 сс Quis namque ferret temporum duras vices? Quis legis, infamemque caufidicûm moram, c Quam morte portum petere non fidum mali! Ifta denique, Academici, de hifce rebus generaliter dicta funt, quæ quidem non funt ejufmodi ut differendi certam viam atque rationem admittant. "Th' Oppreffor's Wrong, the proud Man's Contumely, "That patient Merit of th' Unworthy takes, HAMLET. |