صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

PRÆLECTIO DECIMA QUINTA.

E tragædia, Academici, hucufque dispu

tatum est: sequitur ut de comædia, altera dramatis specie, disquisitio quædam critica institu

Etenim eo certe nomine ad poeticam revocanda est, illis nequicquam reclamantibus qui eam propter fimilitudinem fermonis a poematum numero esse excerpendam cenfent.

atur.

[ocr errors]

Idcirco quidam, comædia necne poema

Eset, quæfivere : quod acer spiritus, ac vis Nec verbis, nec rebus ineft : nisi quod pede certo

Differt fermoni fermo merus.

Sed immerito quidem comediæ vel antiquæ, vel recentiori, quæ ne numero quidem plerumque ab oratione differt soluta, fimilitudo fermonis objicitur, quam

ad

ejus naturam esse necessariam quis est qui ignorat? Eft nimirum comædia ( describente apte Cicerone) “ imitatio vitæ, fpeculum consuetudinis, imago veritatis.” Qua certe descriptione obiter notarem non minus excellentiam ejus, quam rationem fcribendi propriam designari.

Et

Etsi vero alia prorfus fit comica locutio atque tragica, imo plerumque et oratoria, quæ verborum nonnunquam nitorem, impetum, lumina pariter admittit, magnam tamen laudem, et suam in multis comædia consequitur, in quibus vis animi poetica cernitur, et quæ non fine fummo cum perficiuntur ingenio, tum industria elaborantur. Atque illa cujusmodi fint, in itinere harum dissertationum patebit.

Interea præfentis erit argumenti generalem comediæ veluti formam, et interiorem naturam indagare. Quandoquidem autem multi fe in hoc campo exercuerunt, visum est mihi poft perpensas et exploratas plerorumque eorum sententias, omnes potius aliquando auctores habere, quam ullo femper uti magistro. Etenim veram comediæ formam ac constitutionem nullo modo investigandam effe censeo ex eorum opinionibus, pene dixerim et decretis, qui omnia ferme statuere folent scriptorun gratia, quibus ipsi, propter aut ingenii aut morum cognationem, maxime delectantur, fed ex illorum disceptationibus potius colligendam, qui non tam comico cuivis favent, quam comediæ ipsius naturæ dant

operam

illustrandæ. Hic autem, ut in omni fere loco par est, Aristotelem oportet consulamus ; quem principem fibi ac auctorem plerique omnes critici, ut ut a se invicem diffidentes, volunt vindicare. Is autem hoc modo comædiam de

finit. « Η δε κωμωδια έσιν, ώσπερ είπομεν, μίμησις φαυλοθέρων μεν, και μέλοι καλα σάσαν . κακιαν, αλλα τε αισχρά εςι το γελοίον μόριον.' Quæ quidem definitio sive veteri, five mediæ forsan (quæ - vocabatur) potius comediæ præcipue conveniat, est certe magna ex parte ad generalem ejus naturam accommodata.

[ocr errors]

Ista igitur definitio litem inter criticos movit, ex quibus alii, priscæ nimirum comediæ fautores, aiunt Ariftotelem haudquaquam yeterum consuetudini adversari, quorum priini fuerunt Eupolis, Cratinus, et Aristophanes, qui non folum populares homines, et improbos, verum etiam et civitatis principes, imo interdum et virtutibus infignes, folebant versibus violare, atque nominatim contumeliis et maledictis laceflere. Etfi enim

to geaõloy five ridiculum, unicum per istam defii nitionem ftatuere videatur Aristoteles comædiæ ar

gumentum, illud tamen contendunt neutiquam cum mordaci aut satyrico scribendi

genere pugnare. Scilicet joci, convicia, irrisiones, et fæpiffime sunt fatyricæ, et tam cadunt in summos viros, res maximas, ac flagitia atrocissima, quam in infimos homines, atque levifsimas ineptias. Hisce potiffimum abundare affirmant comædiam veterem, in qua pleraque erant ad risum comparata. Quin et istud Horatianum, quo nemo melius mentem Aristotelis percepit, in fubsidium sententiæ fuæ asciscunt:

Ridiculum

Ridiculum acri « Fortius et melius magnas plerumque secat res Illi, scripta quibus comedia prisca viris eft, Hoc stabant, hoc sunt imitandi.

Atque ideo porro se munitos credunt Aristotelis judicio et auctoritate, quod vir summus aut veteris, aut mediæ comcediæ scriptoribus eam maledicendi licentiam, nunquam uti vitium exprobravit : istud enim inter veterem et mediam potifsimum interfuit, quod in illa, primarii homines multa cum libertate, et perfæpe nulla causa notabantur; in hac, vitia pariter infectante, hominibus parcebatur.

At alii contra ab his ita dissentiunt ut negent genožov istud ad naturam comediæ pertinere; tanquam ipsum risum, veterum quorundam philofophorum more, pene indignum sapiente judicarent. Quapropter omnia volunt in comædia ad xeñoruov, five utile spectare; non quod leporem omnem, aut festivitatem penitus a dramate tollendam putant, fed eam quæ a veritate et confuetudine abhorrens, (quam folam inesse in antiqua comæ dia prædicant) ad risum potius juvat, quam ingenuam delectationem. “ Quicquid igitur, (inquit

Heinsius) erat Athenis hujusmodi in veteri comædia, partim leges, partim metus, partim

ipsa emendavit ratio.” -Quin et hi etiam conantur qoudammodo mentem Aristotelicam ad sententiam fuam adjungere. Etenim priorem partem definitionis dudum memoratæ prætermittentes in posteriore illa tantum morantur, qua vocat Αriftoteles το γελοίον, μόριον τ8 aixçã. At totius est, inquiunt, poetices turpitudine Omnino

Ilta autem omnia statuisse videntur plus æquo ducti tum novæ comædiæ amore, tum Terentii admiratione, qui in morata comedia omnium fortaffe eft præclariflimus.

carere.

Sed et hi, et illi errore quodam videntur teneri. Imprimis igitur in dubium vocari non potest, quin Aristoteles comædiam definiret ad exemplar optimarum fabularum quæ ætate ista extiterunt. In illis et in optimos sæpe et in fapientiffimos aut pro odio fuo, aut invidia poetæ illuferunt. Sed quandoquidem ipfa cum virtus tum sapientia nescit irrideri, effecerunt poetæ, ut ii in quos ibant animo infenso et inimico partes sustinerent non tam flagitiosas et infames, quam ineptas atque ridiculas ; quod erat, uti putabant, ingeniofæ severitatis. Sic Socratem induxit Aristophanes in corbe philofophantem. Quapropter istam folum turpitudinem quæ in ridiculo genere posita est statuit Aristoteles comediæ convenire, cụjus notam ad arbitrium poetæ manifestum est posse . vel optimo cuique Vol. III. Y

inuri.

« السابقةمتابعة »