صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

læserunt poetæ

inuri. Atqui sævitiam iftam, ac falsam criminationem qua

bonorum existimationem, improbaffe tanquam a vera comedia alienam verisimile est Ariftotelem, fi modo, quæ de hisce rebus ftatuit, ad nos pervenissent. Quod ad ea autem attinet crimina, quæ et vera fuerunt, atque atrociora, illorum conftat comicos neutiquam abstinuisie infectatione. Sic Horatius,

« Si quis erat dignus defcribi, quod malus, aut fur,

Quod machus foret, aut ficarius, aut alioqui
Famosus, multa cnm libertate notabant.

Quin et illud feciffe videntur omnino contra judicium Aristotelis, etsi Dacierius, veterum nimis fautor vult apud eos etiam gravissima vitia femper quatenus ridicula vapulasse.

Quanquam autem ea quæ atrociora funt, ad tragica oportet remittantur argumenta, eaque quæ ad irrifionem bonorum exhibentur a scenis tollantur, constat tamen definitionem iftam Aristotelicam ad novam etiam comediam (cujus normam, Heinfo auctore, animo concepisse philosophus putatur) quadantenus spectare. Novæ erat nimirum comædiæ imitari in genere actiones vitæ communis et quotidianæ : atqui inter cæteras actiones vere ridiculas comprehendi nihil necesse est animadvertere. Quid quod neque inusitata, et vere

γελοία, ,

yeaoia, quæ vocantur a scenis comicis exulare debent. Aliud est enim a veritate, aliud a consuetudine effe alienum : nec quod rarum est et infrequens, ideo monstrorum, ac dramate indignum. Nam profecto contrarie se res habet.

Itaque neutrum harum, quarum memini, sententiarum vel approbandam penitus, vel improbandam arbitror, sed ex utraque potius veram comedia naturam exprimendam ; quam quidem placet et moratam esse, et ridiculam, imo etiam certa lege et satyricam. Nec mehercule video quomodo aliter pofsit vitæ consuetudinem complecti, moresque hominum omnigenos, in quibus multa esse quis nescit tum risu digna, tum vituperatione. Hic autem velim intelligatis, Acacemici, me universæ potius comædia formam adumbrare, quam fingulis fabulis suam præscribere: in quibus ea omnia quæ maxime comedia convenire jam dictum est, non tam ad essentiam requiruntur, quam ad excellentiam defiderantur. Nam certe consummatiffimam omnium eam fabulam judicarem in qua morum indolumque cognitio ac imitatio, et cum vitiorum infectatione feliciffime effet conjuncta, et lepida ineptiarum irrifione quadam condita : cujusmodi perpauca exempla apud antiquos reperire est, apud noftrates plura.

[blocks in formation]

Quod ad fatyram vero, quid quæso ea aut dulcius, aut elegantius, aut utilius,

Sublato jure nocendi ?

Adhibenda est fane in scenis reverentia quædam adversus homines non folum nobiles, probos, graves, et sapientes, verum etiam omnes omnium ordinum, indolum, ingeniorum ; neque enim talem, ver. grat. qualis Therftes, nedum Socrates ille pene divinus, nominatim velim in fabulis illudi. Quocirca omnium certe consensu lex est accepta per quam chorus comicus cui præcipue fuit ista conviciandi licentia demandata, tandem (ut ita dicam)

Turpiter obticuit."

Relegetur igitur ista maledicentia ad aliud fcribendi

genus ; namque satyrici solum est (et quæri jure potest utrum sit vel satyrici) aut odio fuo, aut iræ, aut invidiæ consulere : Comicorum certe in scenis tam vitii reprehenfionem, quam ftultitiæ vituperationem, acrem quidem et mordacem, fed communem adhibere, atque efficere ut, quantum in illis fuerit, ita delectent omnes, ita emendent omnes, ut lædant neminem.-Hisce

ergo

conditionibus fatyricum fit liceat præcipuus quidam comici dramatis locus, cui quidem το γελοίον,

five ridiculum, veluti focium atque comparem adjungimus. Quemadmodum enim quodcunque fere in vita communi est aut turpis, aut vitiofi, aut indecori, in scenis proponi debet ad odium omnium atque aversationem, ita quicquid faciunt homines vel insolentius, vel putidius, vel rusticius, et cum quadam affectatione, merito exhiberi folet pro ridiculo et delectamento. Quanquam autem et satyricum istud, et ridiculum plerumque perspicuum est mores humanos respicere, ambo tamen nonnunquam in rebus versari poffunt quæ ad mores atque indolem nihil attinent. Sic non folum quicquid fit ineptiarum, verum etiam corporis vitia, membrorum distortiones, deformitates, aliaque ad risum ciendum aptiffima, palam interdum in fcenis comici ostendunt. Eodem pertinent etiam motus, habitus, geftus vitia, quæ cum humana sint, ideoque parce et cum judicio imitanda, nunquam tamen in locum vis vere comica, quod interdum fit, substituenda sunt.

Itaque imprimis unicuique et singulæ comædiæ, pro confilii sui complexione, proprium est esse moratam. Quamobrem inspicienda est omnino vita humana, et specificæ (uti loquuntur philofophi) personarum, morumque differentiæ penitus percipiendæ; quippe in illa investigatione comicum drama potissimum verfatur, Et profecto hic locus, quanquam dramaticorum communis eft, comicorum ta

Y 3

men

men maxime est proprius, et præcipue pro uberiori personarum copia, et varietate. Nam tragici certe vix ullam fortunam nisi maximam, faltem magnam tractant ; comici omnem fortunam ac conditionem præter maximam complectuntur.

Quin et eam funt qui volunt comædiæ æquo jure nonnunquam convenire ; quibus igitur hic in transitu occurrendum existimo. Itaque quicquid est (inquiunt) ridiculi in vita humana rite in comædiam cadit. At fortunam maximam, quippe regiam, ineptiis suis prorsus carere, nemo affirmet, quæ proinde quo minus in scenis exhibeantur, quid vetat non intelligunt. Atqui reges ipfos etiamsi a majestate fua interdum nimis recedere, et ad vulgares hominum levitates, ineptias, et vitia descendere fatis semper compertum est, id tamen, cum nunquam fit palam, atque publice, nullo modo est comici argumenti. Comædia enim postulat prima quafi ratio, uti fupra monitum est, ut sit fpeculum communis consuetudinis, extra quam actiones regias esse fitas conftat: ut illud hic omittam, regibus, qua regibus, si ita loqui licet, maximam deberi reverentiam. Atque ea ipsa porro de causa nec ii rite in scenas inducuntur, qui majoribus reipublicæ negotiis præficiuntur

Sed

« السابقةمتابعة »