صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

PRÆLECTIO DECIMA SEXTA.

NTERIOREM comedia formam, Aca

Idemici, in accurata quadam pofitam effe inge

niorum, morumque qui in vita communi cernuntur et privata, inveftigatione, fuperius oftendimus. Falluntur autem qui iftam materiæ humilitatem comicis objiciunt, quæ certe maxime illis cedit tum in laborem, tum in gloriam. Sic Horatius,

"Creditur ex medio quia res arceffit habere "Sudoris minimum, fed habet comedia tanto "Plus oneris, quanto venia minus.

Conftat quidem ad naturæ imitationem, et mores quoflibet exprimendos, in tragedia pariter ac in comedia, fummam accurationem defiderari. Sed in hac lubricus magis eft ifte locus; primum quod, uti dictum eft, comici debent ingenia hominum minutius, et fcrupulofius fcrutari, quam tragici, qui fatis officio fuo plerumque faciunt, fi generalem vitæ morumque tenorem exploratum habeant; deinde quoniam fi quid hac ex parte in comedia peccetur, citius illud in hominum notationem atque faftidium cadit. Ut enim omittam ipfam

apud

apud tragicos argumenti granditatem, quam omnes mente non capiunt, cum in tragedia ftudeatur affectibus potiffimum ciendis, fieri poteft, imo fæpe it, ut animus tragica actione vehementer affectus perfectam illam imitationem, et exquifitam in moribus effingendis fimilitudinem aut prætermittat, aut forfitan non requirat; quæ fi non rite in comœdia conferventur, in rebus erratur graviffimis, maximique momenti.

Iftud autem ad difficultatem comedia hoc nomine elaborandæ acceffit, quod certum quafi modum, finemque hifce rebus non fit in proclivi præfcribere. Sunt enim qui nolunt comicos ulla lege perfonas moribus ac indole præditos inducere præter ipfiffimam naturam, et veritatem. Sunt etiam per quos licet in comedia, ludibrii præfertim atque ridiculi caufa, cum vitia quædam, tum ineptiæ multimodis exaggerentur. Huc enim fpectare exiftimant Horatianum illud,

[ocr errors]

Pictoribus atque poetis

Quidlibet audendi femper fuit aqua poteftas.

Sed profecto, ut vere dicam, haud fatis interdum de ipfiffima ista natura conftat; et proinde fi concedamus illa aliquando abuti poteftate ex veteribus cum Plautum tum Aristophanem, ex noftris plerofque omnes, eofque præcipue in quibus constat

maxime vim comicam ineffe, illud eo certe excufatius feciffe arbitror, quod, hominem aut impetu quodam repentino, aut dominante aliquo affectu movente, et impellente, fæpius revera evenit ut

[ocr errors][merged small]

Nonnunquam enim ea eft cupiditas quæ nefcit circumfcribi. Hujufmodi vero vel unum infignius exemplar infolentia fua videtur iftam quafi nimietatis culpam, quam vituperant nonnulli in comadiis, quodammodo deprecari.

At poetæ tamen minus, ut opinor, hoc nomine reprehenfione digni funt, quam ipfi hiftriones ; qui quidem interdum tum præter naturam, tum ipfius poetæ confilium, negotium fibi supervacaneum infcite faceffentes, auræ fcilicet captatores popularis, motu, gestu, vultu non tam agere, quam fatagere merito arguuntur. Quid? quod illud quoque hujus vel nimietatis, vel redundantiæ gratiam quadantenus facere poetis cenfeo, quoniam (prout animadvertit criticus ille noftras olim a me citatus, quem tamen non ita fequor ut ab illo nunquam diffentiam) folent comici generalia plerumque proponere exempla, atque, claræ tanquam et dilucidæ imaginis caufa, non tam ineptos et vitiofos exhibere, quam ipfa vitia ac ineptias. Atque ideo illis ea interdum condonanda puto redundan

tibus, et, per ipfam repræsentandi rationem, luxuria quadam rerum fuperfluentibus. Illos interea in meliorem faltem partem errantes præ illis culpa prorfus liberandos judico, quibus defectus et rerum inopia exprobratur. Eo igitur rem cenfeo deduci, ut tutior fit, et ingenio mediocri aptior, vitæ notæ et quotidianæ repræfentatio; admirabilior tamen ea ac excellentior, quæ morum et ingeniorum quafi raritates, animi latebras, motufqne interiores expromit, illuftratque.

Præteterea Horatianum illd de perfonis formandis ac confervandis præceptum, imprimis comici oportet fcriptores ante oculos ponant;

Si quid inexpertum fcenæ committis, et audes
Perfonam formare novam, fervetur ad imum
Qualis ab incepto procefferit, et fibi conftet.

Etenim plerumque comadia (veteri illa mediaque excepta) novas perfonas format, et fuas; quarum quidem moribus exprimendis inferviunt actiones quædam fictæ et excogitatæ. Atque in hoc comici tragicis præftant, quorum fabulæ plerumque fide multum nituntur hiftorica; quanquam ea quoque quæ revera evenerunt tanquam materiam aut toti comico dramati, aut alicui faltem parti interdum fubjici, mutatis quippe nominibus, et rebus amplificatis, et per naturam comedia fas est, et per nonnullorum poetarum exemplaria.

Actionem autem comicam ejufmodi effe oportere per quam mores perfonarum atque ingenia facillime exhibeantur, et a fe invicem diftinguantnr, fatis inter criticos conftat, qui tamen haudquaquam de natura ejufdem atque amplitudine confentiunt. Aliis nimirum placet eam, ficut tragicam, unam prorfus effe, et fimpliciffimam, qui idcirco non definunt iftis poetas obtundere,

vos exemplaria Græca "Nocturna verfate manu, verfate diurna:

in quam quidem fententiam nofter, cujus dudum memini, manibus it pedibufque. Alii vero res extra præcipuum argumentum affumptas, confiliumque unum et alterum fecundarium primario perite intextum non tam admitti in comedia volunt, quam poftulari; quam quidem fententiam cum iftis maxime arbitror congruere, quæ de natura ipfius comedia, iis etiam qui favent priscæ fimplicitati auctoribus, nuper ftatuimus. Ea nimirum in moribus hominum inveftigandis, illuftrandis, diftinguendis verfatur. Itaque tanto certe excellentior quæque habenda eft comedia, quanto hac ex parte plenior fit et uberior. Nonne autem perfonarum differentias, et repugnantias morum pendere perfpicuum eft ex argumenti complexione, et rerum varietate? Nonne eafdem præcludi fæpe liquet per unitatem istam, et fimplicitatem actionis? Sed probationis

« السابقةمتابعة »