صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

impietate, quibus merito homines quidam graves, probique infenfi, ipfam comediam abolendam, et delenda prorfus theatra temere cenfuerunt. Probe quidem novimus folita illa poetarum atque inveterata perfugia; eorum effe vitam humanam imitari univerfam, mores omnigenos exquirere, nihil naturæ a fe alienum putare; fed fruftra,

"Hoc prætexunt nomine culpam."

Nam (priufquam vos ad criminationes ab aliis hac ex parte contra poetas acerrime allatas remittam) breviter hic animadvertendum cenfeo, non totum illud quicquid eft naturæ (communem intelligo privatamque) ad comediam pertinere. Multa enim effe quis ignorat, quæ revera fecundum naturam fiunt, neque tamen in fcenis ullo modo tolerarentur? Illud omne huc referendum eft, quodcunque in TO TETOV, quod vocant, et decorum aperte peccat. Decetne ergo omnia theatro exulare quæ quod ad elegantiam atque urbanitatem turpiffima funt; quod ad mores non item ?

At fortaffis alio pacto comici criminis hujufce vim fubterfugere fibi videntur : qui, credo, perfonas libidine furentes eo confilio in fcenas induxerunt, ut hujufinodi exemplis qui veniunt spectatum moniti, deformitatem vitii, ac maculam effuVolunt nimirum poetæ giant. infpicere ho

tr

"mines tanquam in fpeculum in mores dramatis "perfonarum, atque ex illis fumere exemplum "fibi." Sed vereor ut illud poffint falva veritate allegare; harum enim flagitiis tam mira aut ingenii, aut festivitatis, aut politioris elegantiæ vena plerumque folet effe obtentui, ut animi non tam ad odium quam ad imitationem concitentur.-Attamen fac poffe ifta uti excufatione, hanc etiam caufam illis prorfus adimendam arbitror. Quædam enim funt non digna quæ narrentur, nedum quæ palam et coram populo exhibeantur. Animus certe humanus in vitium proclivis eft, neque res tam ex veritate æftimat quam ex fpecie, et confuetudine. Hinc qui de reprimenda libidine, et cupiditatibus coercendis præcipiunt, non folent per adjuncta vitiorum (ut dialectice loquar) percurrere, partefque et fingula tanquam membra enumerare, fed eorum turpitudinem in genere probare, et debita firmare auctoritate. Nam profecto maxima tam auribus quam oculis debetur reverentia; ideoque tollenda e libris quibufdam multa plane cenfeo virtutis quidem tuendæ causa ex profeffo confcriptis.

Emiffa eft olim in lucem commentitia quædam adolefcentulæ hiftoria, a domino, fpe, pretio, minis, terriculis, omnibufque illecebris amatoriis ad stuprum folicitatæ. Laudo quidem caftitatem puellæ illibatam prorfus, et inexpugnabilem; fed

24

lectorem

lectorem quoque haud mediocri effe præditum decet. Nam plenæ rerum et dilucidæ defcriptiones, quarum vel ipfa fere mentio libidinofa eft, fi virtutem non moveant folidam, ftabilemque, fragilem certe nihil roborant, atque imbecillam. Hujufce autem idcirco hiftoriæ memini, tum quod propter fpeciofum fortaffe titulum a multis magni æftimatur, tum quod quicquid in vituperationem ejus dictum fit, a fortiori poteft ad comicam repræfentationem applicari.

Amores igitur velim a dramate omnino ablegandos, comicofque primo et uberrimo argumento fpoliandos? Imo aliud; neque enim video quomodo fine iis ftare comedia poffit; fed in ipfis et pudicitiæ et decori refpectum haberi vult ratio, poftulant leges civiles, jubent divinæ, imo patitur nonnullorum mos ipfe vel recentiorum poetarum; antiquorum autem plerorumque; apnd quos nec amoribus quidem furtivis et meretriciis tantum immifcetur fpurcitiæ et impuritatis, quanto apud apud noftros fæpiffime abundat et honesta nuptiarum folicitatio, et

Legitimo fædere jun&tus amor.

Huc autem ea quoque ex parte pertinebunt quæ fufius antea de moribus dramaticis ftatuimus; fed locum hunc ideo non penitus prætermiflum fuiffe

oportuit,

oportuit, quoniam in comediam præcipue tanquam vitiorum fautricem, et libidinis magiftram multi folent non temere declamitare.

Hactenus, Academici, generalem comedia naturam explorare conati fumus; quod ad mimum denique, alteram illam, fecundum noftrum, dramatis fpeciem, quæ dudum dicta funt judicarem ei fatis convenire. Verum criticus huic quoque certam quandam provinciam affignat, et fuam, atque a vera comedia tribus potiffimum de caufis separat et fejungit; primum, quod mimi semper joculares effe debeant, et ad rifus eliciendos aptiffimi; deinde quod veterem magis comediam fapiunt, atque, irrifionis gratia, temporum vitia et hominum fpeciatim defignent; poftremo quod, in iis folis multa licet amplificationis caufa præter naturam exhibeantur. Atqui fententiam iftam nullis munivit exemplis : quanquam mimum apud Romanos antiquum ita a fabula diftinctum fuiffe probabile eft; apud recentiores autem eundem a vera comedia, quod ad ea quæ funt potiffimum de effentia comici dramatis, cogitatione cenfeo magis quam re feparari.

PRÆLECTIO DECIMA SEPTIMA.

IHIL magis, Academici, humanum in

N'

genium exercuit, quam quæ de ingenio tum a veteribus tum a recentioribus difceptata funt. Et profecto vox ifta, ingenium, late fonat; illud nimirum omne complectens quo animus officio fuo fungitur five per divinos pene imaginationis impetus in rebus grandioribus; five per vim acris judicii in rebus feriis et feveris; five per acumen falis ac leporis in rebus levioribus, et ad rifum comparatis. Idem enim convenit ingenii nomen Homericis et Æfchyleis furoribus, eloquio Ciceroniano, fententiis Terentianis, ac falibus Plautinis.

Comedia autem, de qua nunc agimus, in feriis nonnunquam, in facetis potiffimum verfatur. Itaque comicum ingenium, quid maxime præftare debeat, quid vitare, hic loci paulum quærendum effe arbitrabar. Quanquam enim recte in quolibet genere fcribendi præcepta, multi, quos adeant tirones velim, abunde tradiderint, vifum eft tamen pauca, cautionis gratia, fubjicere, quæ præcipue

ad

« السابقةمتابعة »