صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

fpectemus, aut fatyricam mordacitatem.

[ocr errors]

Ele

gans eft fæpe (uti animadvertit Cicero ille difertus) urbanum, ingeniofum, facetumque apud "hunc poetam jocandi genus;" fed et obfcænum aliquando, illiberale, humile, ac nonnunquam etiam penitus in ambiguo, et verborum lufu pofitum.

Quod ad ea autem quæ apud Plautum fatyrice occurrunt fcripta, in iis profecto plerumque neque acumen cenfeo defiderari, neque fubinde pro re nata malignitatem. Etfi enim illi per confuetudinem temporis fui non licuit in aliquem nominatim animadvertere, verifimile eft tamen nonnunquam ex ipfa orationis vehementia, veras quafdam, privatafque perfonas in fabulis ejus notari.-Crederem certe poetam in potentes aliquas matronas invehere, acerbiffima illa infectatione, qua Megadorus in Aulularia copiofe recenset incommoditates, fumptufque intolerabiles, qui (uti ipfe loquitur) "funt in magnis dotibus."

[ocr errors]

Sed hæc quoquomodo fe res habet, multus fane eft nofter in dicteriis, et aculeata jocatione: fic, oblata occafione, medicos, advocatos, aliofque quos meliore quidem jure dictis laceffit, femper fere aut lepide irridet, aut afpere insectatur. Itaque in Plautinis five ludicris, five fatyricis imitandis fervandum eft plerumque mediocritas.

Quod

Quod fi porro apud eundem fabularum conftructionem, five economiam, aut perfonarum conformationem advertamus, conftat exemplar ejus nullo modo effe comicis proponendum. Etenim imprimis in Plautinarum fabularum confiliis plus festivitatis ineffe videtur, quam artificii; quod quidem plerorumque argumentorum tenuitati arbitror apponendum. Apud eum pleraque peraguntur per fraudem ac deceptionem uniufmodi; per ludificationem fcilicet alicujus perfonæ, femet quafi alter effeta affimilantis. Illud urgere omitto, quod aliquando in prima fcena, aut in prologo, confilium dramatis nimis aperire videtur, atque catastrophen præpropere fignificare.

Quod ad perfonas vero, eas interdum inducere poetam liquet, quæ minus fibi conftant; eas interdum quæ fupervacaneæ funt, et parum ad res gerendas neceffariæ. In Aulularia luculente exhibetur Euclionis fordidiffima parfimonia; avariffimi fenis fufpiciones, metus, folicitudines graphice exprimuntur; imo adeo graphice, ut in extrema fabula miremur hominem a fe prorfus mutatum, et liberalem fubito factum.-Quin et propter vitium hujufmodi (quod plerique omnes quidem comici plus minus in fe admittunt) ipfum Terentium critici vituperant; apud quem Demea in Adelphis ex morofo et difficillimo tam mitis tandem evadit, quam qui leniffimus eft natura, et confuetudine.

Et profecto vix unquam falva probabilitate fit ista in dramate morum mutatio; affectata quidem atque accerfita facile fatis deponuntur; non ideo quæ ingenita funt, ac innata. Fieri poteft, (verbi gratia) ut homines in veftiendo, in loquendo, in gerendo, confulto alii rufticitatem, alii elegantiam, alii immunditiem oftentent et præ fe ferant; aut fimulent porro mulieres aut faftidium, aut petulantiam: quorum quidem omnium, et fimilium ratio, fi non mutationem, remiffionem certe quandam, ac moderationem admittit. Sed nulla fere diligentia ab ipfa natura receditur: fed mores confuetos, inveteratos, qui raro per totam vitam extirpari folent, quomodo tanquam in vestigio temporis exui poffe credibile eft, ac brevi illa quæ dramati affignatur portione?—Atque hunc nullo modo poetis contemnendum arbitror cautionis locum.

Ad Plautinas autem perfonas, redeo quibus aliquando inutilitatem diximus exprobrari: cujufmodi quidem fine dubio eas omnes obiter effe ftatuimus, quæ apud veteres protactica vocabantur, atque in initio tantum dramatis, explicandi, puto, argumenti gratia, inducuntur. Qualis nimirum eft Thefprio in Epidico Plauti, et Sofia in Andria Terentiana.

Sed

que

Sed duas præcipue fabulas Plautinas hoc nomine vitiofas judico, tum eam quæ Miles gloriofus, tum illam quæ Pfeudolus infcribitur. In altera, Artotrogus parafitus, qui scena prima militi affentatione plufquam Gnathonica palpans magnam fui facit expectationem, post ne femel quidem prodit: in altera, Caliphoni, lepido quidem feni, commodoin adolefcentes judici, nihil aliud negotii datur, nifi ut paucis fententiis, ac una tantum fcena facilitatem fuam Simonis feveritati opponat. At oppofitionem hujufmodi per drama perpetuam fuiffe oportebat.- Rectius quidem hac ex parte officio fuo Mitio apud Terentium fungitur: poetam fane, ut plurimum, in iis quæ ad tò noixòv, five mores perfonarum spectant, omnium comicorum accuratiffimum. Sed Terentiane infuper orationis puræ nitidæ, concinnæ, caftæque, laudes in ore omnium verfantur.-Denique Plautinum ingenium, audax magis; varium, novumque Terentianum conftat effe modeftum potius, temperatum et æquabile. Eft quod in illo fæpius forfan fufpiciamus; in hoc tamen quod tutius comici imitentur.

Restat autem ut de recentioribus comicis, quorum fane excellentiam fuperius in genere attigimus, pauca verba faciamus.-Itaque ut fua cuique apud nos breviter fummatimque et laus et vituperatio conftet, æquum erit fortaffe tribuamus Shakefperio ingenii venam divitem, fed fibi inæqualem;

Johnsona

Johnfono doctam, fed infulfam fæpe, et literaturæ oftentatricem; Fletchero plenam, fed nimis nonnunquam artificiofam; Drydeno copiofam, ac expeditam, fed fæpiffime humilem; Wycherleio acutam, fed interdum elaboratam; Farquario lepidam, et facile currentem, fed nimia aliquando concinnitate quadam imbutam; Steelio vividam quidem et mordacem, fed ineptam nonnunquam atque intempeftivam; Vanburgio abundantem, et certam, fed agreftem non raro et inconcinnam; Congrevio demum, facilem, promptam, et versatilem, fed fæpe intemperatam, allegorice nimis productam, et omnino redundantem.

Idonei autem funt hi omnes, quos, maxima ex parte, in fuo genere poetæ imitentur, dummodo a communi fere omnium vitio non folum nimis ambigui dicti, verum etiam impuri, petulantis, profani caveatur. Et profecto ista verborum turpitudo fatis convenit rerum obfcœnitati. Fabulæ noftræ, refertæ funt ftupris, corruptelis, adulteriis. Hifce operam dant comici, libidini flagitiofe fervientes, nulla habita virtutis fuæ, imo nec judicii quidem exiftimationis ratione. Explodant oportet ipfi impuri, atque fcele rati, turpia illa in fcenis et inhonefta quæ non funt loco exhibita. Quis perfonas ferat, quæ nihil habent in fcenis quod agant, nifi ut dramatis præcipuum negotium flagitiis fuis interpellant? Quis res infi

« السابقةمتابعة »