صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

titias prorfus et inductas, atque extra argumentum nequitiæ folum promovendæ caufa affumptas? At hujufmodi exempla apud ingeniofiffimum quemque occurrere neminem fugit; neminem probum non pudet.

Sed ut præteream tandem cæteros, libet paulum fpeciatim quærere, quid Shakefperius in hoc genere præftiterit; qui quidem fe ad comœdias fcribendas appulit, tanquam qui tragediam alienam provinciam duxiffet. Etfi enim alii, fi inter eos certatio fit aut de ftyli acumine, aut de fententiarum concinnitate, aut de argutiarum urbanitate, parem et majorem etiam laudem fuerint adepti, noster certe incredibili quadam leporis vi, ac festivæ locutionis infolentia omnes facile fuperavit. Nullus profecto dubito vobis ilico in mentem venire militem Shakefperianum, omnium et gloriofiffimum, et lepidiffimum; quocum fi quis conferre velit aut Plautinum Pyrgopolinicem (quem tamen ei proximum acceffiffe, fed longo intervallo judico) aut Thrafonem Terentianum, aut ridiculum quendam ducem apud Fletcherum (qui Shakefperium parum feliciter profecutus eft) fimiliter faciet ac fi Pygmæam ftaturam moli gigantea componeret. Facete quidem non inficior parafitum apud Plautum militi infolentius fe efferenti, facinora ejus ordine commemorare;

[ocr errors]

Ecquid meminifti?-Memini, centum in Cilicia « Et quinquaginta, centum Sycolatronidæ, Triginta Sardi, fexaginta Macedones, "Sunt homines, tu quos occidifti uno die. "Quanta ifthæc hominum fumma eft?—Septem millia. Tantum effe oportet-recte rationem tenes.

At nihil iftud ad ipfam militis Shakefperiani venustiffimam timiditatem; ad mendaciorum glorioforum facetiffime abfurdam progreffionem; nihil (ut innumera alia omittam) ad famelicæ cohortis, quam ipfe confcripferat, descriptionem; ad fimulatam, ardente prælio, mortem; ad lepide demum commentitiam, per integrum horæ fpatium, cum Ducis Northumbria filio μονομαχίαν.

In amoribus porro miles nofter æmulo caret. Quid memorem notam fatis fabulam, in qua eum feftivum matronarum par miris modis ludificantur? Lepidam fateor Thrafonicam domus meretricia oppugnationem; nec non affentationem eam, qua parafitus Plautinus militis prædicti gratiam aucupatur :

"Amant te omnes mulieres, neque bercle injuria,

[ocr errors]

Qui fis tam pulcher, ut vel illæ, quæ here pallio "Me reprehenderunt.—Quid here dixerunt tibi ?— "Rogitabant; biccine Achilles eft, inquit, tibi? "Immo ejus frater, inquam.

Atqui neutram comediam Shakefperianæ parem puto, fi vel festivam eventorum varietatem, vel miram ludicrorum fermonum copiam refpiciamus.

Neque tamen deditus adeo fuit nofter festivo huic generi, ut in jocis argutioribus, iifque ex quibus acutæ refponfiones conftant, peregrinus habeatur. Teftor folummodo ingeniofas inter Benedictum et Beatricem altercationes, quibus nihil venustum magis, et concinnum, et jocularium.

Quod fi demum apud noftrum mordacitatem quæramus, ne fententiis aculeatis, quæ paffim occurrunt, immorer, notum illum ferio-jocularem mimum, in quo per ridiculum Pyrami et Thibes amores exhibentur, crederem certe infulfiffimi cujufdam poetæ irridendi gratia, more quafi Ariftophaneo, fuiffe excogitatum.-In hoc autem genere eminere hic loci obiter notandum eft nobiliffimum illum poetam, qui in æquales et præcipuue Drydenum aptis fane parodiis, ac fententiarum immutationibus illufit in ea fabula quæ Recitatio infcribitur.

Sed ne iniquo ftudio abreptus, vitia Shakefperiana vos celare videar, fateor quidem locutionem ejus fæpe fordidam effe, infulfiffime ambiguam, turpem, et obfcœnam; fed ita tamen, ut ne in hisce quidem rebus expers omnino fit excufationis. VOL. III.

Bb

Nam

Nam in ipfa illa verborum ambiguitate, ac inepta nonnunquam modulatione, erat, ut temporibus illis, elegans et facetus. Atque ejufmodi porro apud eum, maxima ex parte, est obscœnitas, et petulantia, ut aures potius lædant, quam corrumpant animum. Etenim mollibus et delicatis defcriptionibus, jocifque tanquam obliquis maxime homines capiuntur; aperta ac manifesta spurcitie offenduntur. In infinita materia dramatica difficile eft non labi-quod fi vitiis, tum in fcribendo, tum in vivendo,

[ocr errors][merged small][merged small]

noftrum in genere certe judicarem tanto reliquos pene omnes morum dramaticorum, fermonumque integritate vincere, quanto iis præstat et animi vigore, et ingenii ubertate.

PRÆLECTIO DECIMA NONA.

A

D finem demum, Academici, jam perducto,

quod fufcepi, opere, visum est præcipua rerum capita fummatim repetere, ac pauca quædam vel cautionis, vel complementi gratia ante fubjicere, quam vos valere jubeam.-Itaque in eo contendendum mihi ac laborandum imprimis putavi ut de dramatico poemate, potiffimum qua poemate, (uti loquuntur) ratio ineatur. Nam profecto ea omnia quæ de forma, five conftructione fabulæ, de unitate tum loci, tum temporis, tum actionis obfervanda præcipiuntur, etfi exactiorem quandam dramatis fpeciem conftituant, antiquæ normæ confentaneam, fatifque pro fimplicitate fua mediocri fæpe ingenio commodam, vim certe animi vividam, furoremque bonis poetis infitum adeo non promovent, ut eum nonnunquam impedire nimis, et reprimere videantur.

Fateor equidem vim iftam et furorem antiquis dramaticis nullo modo defuiffe ; ideoque iniquum prorfus arbitror ingenium certo quolibet fcribendi modulo metiri. Illud folum in genere contendo, ingenium

Bb 2

« السابقةمتابعة »