صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

tate, gravitate, doctrina, pietate infigniffimos intueri; qui me utcunque indignum, amicitia fua ornare non dedignati funt.

Dulcius vero apud nos aut fanctius nullum nomen fonat, quam Reverendi illius Ecclefia Patris, et ACADEMIE et fuorum deliciarum, NATHANAELIS, Epifcopi Dunelmenfis: quem me nominantem videmini, Academici auribus folito attentioribus audire. Effem equidem nimius fi fingulas illuftriffimi hujufce viri laudes recenferem, cujus quidem primas et fummas virtutes palam video prædicari, fed ita ut de domefticis etiam et quotidianis nullo modo fileatur. Quod fi munificentiam ejus et liberalitatem folam fpectemus idonea fatis laude cumulari vix potest; qui ACADEMIA agros affignavit unde reditus ducentarum librarum proveniunt; qui Collegio LINCOLNIENSI ampliora prædia libello addixit; qui centum libris Vigorienses, ducenis Reginenfes donavit in ædificia ipforum infumendis: qui demum libras fexcentum ad Ecclefiam Omnium Sanctorum OXONII ædificandum contribuit. Magnum eft certe quod tot et tanta in ACADEMIAM, in privata Collegia, in rempublicam beneficia contulerit ;

contulerit; quod tam multa vero vivus contulerit, illud maximum: neque enim id egit (quod fieri certe nonnunquam folet) ut honesto teftamento famam aut novam acquireret, aut læfam restitueret, fed ut notam, prædicatamque augeret et confirmaret.—Nequeo autem quin gaudeam ornatiffimum hunc virum me poffe peculiari quodam jure meum vindicare; qui quidem POETICAM LECTURAM eadem mente auxit, qua eam eximius vir BIRKHEADUS fundavit, nimirum ut poetæ quod ad dignitatem fuam pertinet melius profpicerent: ut musæ, faltem OXONIENSES, ufitatioribus argumentis longe majora canerent, neque amplius aut levitati hominum, aut libidini fervirent, fed virtuti, fed doctrinæ, fed religioni. —Noluerim autem huic deeffe occafioni vobis, ACADEMICI, quam maximas gratias agendi, qui me muneri præpofuiftis tanti viri favore, et patrocinio honestato; cui quidem et ingenii et judicii viribus etfi fentiam quam impar fim fuftinendo, eft tamen quod abunde mihi operam ac diligentiam incitet, stimulet, accendat, et vobis auditoribus utenti, et CREVIO Mæcenate.

Literaturæ

Literaturæ autem et religionis cultores oratione celebrantem nefas effet egregii viri LỊCHFIELDI non meminiffe, ARCHIDIACONI MiddleJexia; qui libras ducentas, ad Ecclefiam Beata Maria reficiendam impendit, et in veterem Bibliothecam libros centum viginti et octo manu fcriptos repofuit.

Bibliothecam dixi? facere fane non poffum quin ipfa voce iterum admonente, clariffimos viros hic memorem, BODLEIUM, et RADCLIVIUM! Utrumque tam propter bonarum artium scientiam, quam amorem fingularem orbi literario et notiffimum, et cariffimum. Eorum igitur fuaviffimo ftudio, ac impenfiffimæ curæ tum de ACADEMIA tum de patriæ honore debetur, quod ifta Bibliothecæ, quæ poft homines natos omnium fermone celebratiffimæ fuerunt, fecundum hanc noftras fint memorandæ ; antiquam illam intelligo Alexandrinam, et recentiorem Vaticanam.— Sed BODLEII laudibus

fuperfedeo; cujus munificentiam, eruditionem, prudentiam, modeftiam, reliquafque optimi animi dotes vix ulla affequatur eloquentia, nifi aut ea qua ipfe olim apud OXONIENSES enituit,

aut

Ad

aut eorum quorum ex numero quotannis idoneum virtutis fuæ præconem invenit.. RADCLIVIUM Porro quod attinet, quid molem iftam ingentem, amplam, fuperbam admiramur? Quidni potius excellentiffimum hominis ingenium, fummamque artis in qua fe exercuit fcientiam fufpiciamus, ex qua lucrum honeftiffimum reportavit quod tali ædificio extruendo fufficeret? Interea laudate, Academici, liberalitatem,dignum tanti ingenii fructum! cum voluptate intueamini structuram univerfis forte rebus perenniorem, præter famam nomenque fundatoris !

Reftat autem ut SAVILIUM, SIDLEIUM, WHITUM, CAMDENUM memoremus; viros, ordine quidem poftremos, fed in patronis noftris, feu dignitas, feu virtas, feu doctrina, feu munificentia refpiciatur, neutiquam noviffimos; qui quidem eas artes, in quas ipfi aliquando feliciffimo ftudio incubuere, animo tam benevolo, tam potius paterno foverunt, ut peramplos iis fundos affignaverint, qui et PROFESSORUM et PRÆLECTORUM impofita fibi perfona illas publice explicarent, patefacerent, illustrarent. Itaque effectum eft, ut Geometria et Aftronomia,

quarum

quarum SAVILIUS, Philofophiæ, cum naturalis, cujus SIDLEIUS, tum moralis, cujus WHITUS, Hiftoriæ demum, cujus PRÆLECTOREM CAMDENUS inftituit, fingulæ certe et ad dignitatem vitæ humanæ, et ad utilitatem accommodatiffimæ, ea apud nos diligentia colerentur, folertia, ftudio, acumine, ut exinde maxime honos et ad præftantiffimos illos viros, et ad ipfam Academiam redundaverit.

Videor mihi, AUDITORES, illuftriffimos hofce ACADEMIA patronos enumerando, clariffima quædam ANGLIA luminaria, orbis CHRISTIANI columina, pietatis exempla, hortamenta virtutis oculis veftris quodammodo fubjeciffie: videor habere quos opportune iis opponam, qui in vos, flagitiofa hac ætate, animo effe averfiffimo prædicantur. Et profecto illud in gloriam veftram cedit, quod nulli unquam vobis peftem et perniciem machinati fuerint, nifi qui bellum quoddam, eodem tempore, aut patriæ, et ecclefiæ, aut ipfi religioni indixerint. Quod fi quos vobis inimicos fufcepiftis pro Libertate, pro Epifcopatu, pro ipfo forfan nomine Chriftiano, pergite forti animo, Academici, eofdem inimicos fufciVOL. III.

Dd

pere.

« السابقةمتابعة »