صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Hanc veniam petimufque damufque viciffim.

Ad ea quidem præcepta in genere quod attinet quibus poetica oneratur, libenter nostrati * assentior, cujus antea memini, viro acuto admodum et erudito, qui in tractatu fuo de poefi multa de hisce rebus differuit, ex quibus pauca quædam excerpta, propter loci opportunitatem latine vertam.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

"Non mihi eft in animo, inquit, amplius cri"ticas partes fufcipere, quod nimii effet laboris, neque poeticæ leges præfcribere, quod non minoris "effet arrogantiæ: tanta porro fuit de his rebus fcriptitantium turba in hac ætate præ cæteris et "cenforia et faftidiofa, ut iis immorari fuperva“cuum prorfus habeam. Apud recentiores Gallos qui arti critica operam dederunt, cum ad judi"candum feveriffimi, tum ad leges ferendas accu"ratiffimi extiterunt; qui tamen, me judice, " nihil fere aliud quam actum agunt: neque enim intelligo cur non leges iis fufficerent ab Arifto"tele atque Horatio præfcriptæ, eædemque Gal"lica potius lingua donatæ, quam commentariis "fuis illuftratæ : in quibus nihil quidem ad eru"ditionem accommodate fcripferunt, nec tanti "funt aliis, quanti ipfi fibi fuerint. Poefis certe magis eft libera, quam quæ tam multis regulis

[ocr errors]

* Dom. Gul. Temple.

[ocr errors]
[ocr errors]

"aut poffit, aut debeat aftringi: ea, talibus circumfcripta limitibus, et gratia fua et venere fpoliatur, quæ femper nativæ funt atque inge"nitæ, nunquam aliunde petendæ ; aliunde petendæ ; hi igitur fcri"bendi magiftri fimiliter faciunt ac fi quis apibus "alas fuas præciderit, atque iis in alveario inclufis " flores pro arbitrio objecerit, et ex illis mel optimum exprimi poffe putaverit. Illud denique "efficere folum videntur quæ de arte poetica tam copiofe præcipiuntur, ut ne qui peffimi fiant poetæ, non ut evadant optimi."

[ocr errors]
[ocr errors]

Hactenus nofter, atque mea fententia rectiffime, quocum quidem plane totus fentio, nifi quod nec ea omnia, quæ ipfe ftatuit Ariftoteles, adeo mihi religiofa effe videantur, ut ab unoquoque, qui ea neglexerit, delinquatur. Interea non temere noftratem Gallis fubiratum fuiffe arbitror, qui, pro delicatiffimo fuo faftidio, ut fcenæ decorum, five To weεTOV confervetur, multa tam inepte instituerunt, ut eorum disciplinam plerique omnes critici, nostri saltem, ingenio alioquin non ita in poetas facili, irriserint.

Sed ut ad noftrates redeam, fi qui mihi ideo fuccenfeant quod in leges aufim invehere ipfo ufu quidem fanctas, quem penes, fecundum illos arbitrium et jus fcribendi, intelligant velim illis me eatenus affentiri, ut mediocres quidem

poetas

poetas fcribere noluerim nifi ad normam a criticis præfcriptam, veteribus femper, fæpe recen¬ tioribus. Eo certe modo, uti notat ille nofter, falva fama fcribant, qui nihil ad gloriam acquirunt. Illud enim legum poeticarum obfervantioribus plerumque folet contingere, quod in fcriptis eorum pauca licet laude digna fortaffe atque admiratione inveniantur, pauca tamen irridenda fint, aut reprehendenda. Non igitur leges quaflibet tolli omnino placet, atque abrogari; tantum contendimus nonnunquam poffe relaxari. Atque id quod præftanti ingenio licere dicimus, modico concedi negamus.

Quid quod huc etiam fpectare videatur illud Horatianum

"Pictoribus atque poetis

Quidlibet audendi femper fuit aqua poteftas ;"

Nihil quidem abfurdi et monftrofi vel in pictura, vel in poefi, eodem docente, tolerabile eft;

Non ut placidis coeant immitia.

Verum hercle hac ex parte peccantem non tam audere dixerim, quam infanire. Infinita autem ferme eft ifta licentia, eaque, ut opinor, longe amplior quam poetis folemus largiri. Illud certe reor

ex

ex iftis Horatianis colligi poffe, ingenium quodque excellentiffimum omni arte majus aliquando effe, atque ufitatis præceptis, inftitutifque criticorum ita non indigere ut ea pene omnia afpernetur, et ad recte fcribendum fe ipfo fit quodammodo

contentum.

Ex legibus autem dramaticis, aliæ ftylum et conceptus refpiciunt, aliæ unitates, quas vocant, tum actionis, tum loci et temporis, atque interiorem dramatis adminiftrationem. Cautum eft igitur ab his legibus, ne quid præter naturam vel dictum fit in fcenis, vel factum: fed ipfam naturam, quæ femper fine controverfia pro fundamento eft habenda, neutiquam decet poetam ferviliter imitari. Quis ignorat dramatici quam pene innumeris styli ornamentis ac flofculis, quanta vi ac vehementia nonnunquam figurarum, quanta concinnitate, quanta tum fententiarum gravitate, tum verborum majeftate abundent, quæ quidem omnia cum a nuda naturæ fimplicitate, et colloquio quotidiano maxime abhorreant, ad delectandum tamen funt aptiffima? Quid vero vetat quo minus poetis, fi majus quoddam audere velint, faciamus poteftatem? Id certe agemus ut aliqua ex parte etiam iftis legibus folvantur quæ ad unitates pertinent: namque talem licentiam iis pari fere jure quo alteram illam effe concedendam cenfemus. Illud faltem abunde compertum eft, eorum diligentiam, qui VOL. III. E

adeo

adeo fuperftitiofe hafce leges obfervant ut ab iis ne tranfverfum quidem digitum difcedere audeant, ipfi magis naturæ fæpenumero adverfari, quam negligentiam illorum quibus fcrupulus ifte minime injicitur. Et profecto quotufquifque poetarum recentiorum apud nos invenitur qui putat fe his legibus teneri ? A nullis quidem apparet eas tam libere perfringi, quam a Shakefperio: quod quidem utrum ingenii fui ubertati plerumque dandum fit, pofthac erit difceptandum.

Non eft interea caufa cur miremur, (cum nihil fuo ftatu femper manet) poeticam, et præcipue dramaticam mutationes fubire pro diverfitate temporum, gentium, ingeniorum. Quid, quod multa, quæ ad veteris dramatis conftitutionem fpectabant, jam olim obfoleta et antiqua, in defuetudinem abierunt: qualia funt chorus, mufica, larva, foccus, cothurnus, reliquaque ad theatralem apparatum pertinentia. Sed et alia funt quibus recentiores differunt ab antiquis; horum fabulæ ad terrorem plerumque incutiendum accommodatæ funt, illorum ad mifericordiam; hi altum femper fere fpirant, et magnificum; illi fæpiffime molle, et patheticum. Aliud vero majus difcrimen inter veteres dramaticos et recentiores interponi intelligo, quod in fabularum difpofitione cernitur, quæ apud hos multo magis perplexa folet effe atque involuta, quam apud illos; atque illud idcirco notandum

« السابقةمتابعة »