صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

miratione, honore tandem aliquando afficeretur : atque hoc quidem eo melius et fapientius ab illis consultum fuiffe arbitror, quod et fuerunt, imo et sunt qui poeticæ gravia quædam objiciunt probra. Eorum fententiam qui hæc ftudia puerili folum ingenio convenire putant, plura jam refellendi gratia ab aliis dicta sunt : Illos tamen obiter admonitos velim nullo modo prudentiæ esse consentaneum, adolescentes, qui omnia, præsertim quæ fecum delectationem afferunt, retenta animo habent, literis erudiri, quæ ætate indigna sunt provectiori. Et fane longe aliter fe res habet, abundeque compertum habemus cuilibet ætati hæc studia congruere, et in omni homine, vel doctissimo, si non quæri, vehementer tamen amari. Et quidem Poesis, tantum abeft ut a reliquarum artium confortio, et studiis severioribus refugiat, ut quicquid eft doctrinæ atque humanitatis, poetice tractatum, cum a veteribus tum a recentioribus reperiatis ; et musas, præcipue anglicanas, nunc ethice, nunc metaphysice, nunc etiam theologice, loquentes audiatis.

At turpius quiddam nonnulli folent poeticæ exprobrare. Nam cum quidam, qui se poetas appellari volunt, eam fibi licentiam permitti credant, ut de unaquaque re fcribant, alii levitate, alii lucro, alii cupiditate ducti, neque decori, neque honesti rationem habentes, fieri non po

teft

test quin et ipsi male audiant, et eorum Nequitia ipsius poeticæ vitio vertatur. Quid igitur magis conveniret quam ab illa istam Injuriam quodammodo propulsari, ne quæ ars literato homine, ne dicam et Christiano indigna, hisce noftris Athenis aut floruiffe, aut extitisse diceretur? Quid magis homines Academia amantiffimos, politioris doctrinæ fautores, ejusdemque peritiffimos deceret, quam hæc studia publico patrocinio honeftare, ut, quantum poterant, providerent ne qui aut improbi, aut imperiti, et otio suo abutentes et literis, in poeticam regionem, tanquam in alienas poflessiones, invaderent ?

Quæ cum ita sint, eorum est qui de Poesi ex hoc suggefto præcepta tradunt, non solum in venustate ejus illustranda, in stylo formando, in conceptibus dirigendis, in figuris explicandis, in tota demum artis dulcissimæ elegantia exquirenda plurimum operis et studii collocare, verum etiam ejus præcipuam utilitatem, ad quam primam in cæteris disciplinis omnia referuntur, ita pervestigare, ut oftendant eam ad rectam vivendi viam quam maxime pertinere. Atque hic locus eo magis semper pro re nata attingendus est, et enucleandus, quod non tantum obscuri quidam et ignoti homines, sed ii qu..que qui philosophi vocantur, et ad hæc ftudia duriores sunt, Poehn vituperare solent et reprehendere, veluti voluptatum

ministram,

[ocr errors]

В 4

ministram, ab omni doctrina morali abhorrentem, et ab officiis vitæ remotissimam. Neque ea hodiernorum propria est, sed omnium etiam temporum communis accufatio. Ut enim Platonem, magnum illum quidem et sapientem virum, fed ex civitate quam finxerat poetas ejicientem, aliofque omittam, Ciceronem huic arti succensentem, et litem quandam intendentem, fæpiffime video ; qui cum cæteras omnes artes præ fua, non dico tempfiffe, at certe in locum inferiorem detrufiffe videatur, in poetas tamen liberius frequenter invehitur, utpote qui, eo judice, ii sunt qui doctrinis philofophicis adversantur, « Animos nostros “ molliunt, et nervos omnes virtutis elidunt.” Ita quippe ei videtur philofophi personam sustinenti, magnamque fapientiæ, et gravitatis fpeciem præ

se ferenti. Cui quidem in poetica vix mediocriter versato, cautius erat contra poetas exclamandum, ne id aut Invidia potius, aut nimia severitate, quam judicio feciffe putaretur : inconftantiam

porro hominis vix fatis poffum mirari in poetas nunc impetum facientis ; eosdem nunc in clientelam recipientis ! - Sed artes alias aliis bellum indicere turpissimum est, quæ singulæ non oftentationis causa, sed eruditionis, et mutuæ amicitiæ coli debent, ut, commuis omnium hoftis, ignorantia, fæderatis

fæderatis quafi copiis repellatur.

Homerus

mento eflent

Homerus quidem, quem Reverendi quidam ECCLESIÆ PATRES conviciis insectantur, quafi opera ejus fabulis poeticis refertiffima impedi

quo

minus Fides Christiana propagaretur, magno arcessebatur crimine, sed non fuo. Quid enim illi falsa religio criminis loco objiciatur, qui nihil omnino de vera acceperat ? Quod fi Homericos interpretes audiamus, plura allegorice tantum dici constat, quæ de diis absurde et impie videntur proferri. Illud vero quibus poffint rationibus probare non est præsentis loci quærere : multa certe et rectæ rationi, et veræ theologiæ consentanea, nemo inficias ibit, rebus fictis et fabulofis admisceri. Ea nonnunquam, quæ propria Dei Attributa sunt Yovi Homerico tribui manifestum est: qualia sunt

Διος δ' ετελέιετο Βελή
Δία δ' έκ έχε νήδυμος ύπνος. .

Sed nunquam mihi magis placere fateor principem illum, patremque poetices, quam cum deos res humanas curantes, atque administrantes inducit : li fere omnibus intersunt negotiis, heroas incitant pugnantes, peregrinantes comitantur, navigantesque. Illis adjutoribus (ut bene clariffimus animadvertit Popius) fortitudo heroum accepta referenda est, iisdem adversariis, animi abjectio atque debilitatio; recte ergo admonemur de

imbecillitate

imbecillitate mortalium virium divina tutela auxilioque carentium. Atque haud fcio an minus vere dicturus fum, apud Homerum nihil præclari non folum factum, sed ne cogitatum quidem effe, fine divino impulsu: Achilles ira accensus, injuriamque illatam ense jam vindicaturus, nisi a dea coerceri, reprimique non potest. - Ab eodem detinetur corpus Hectoreum ; impellente dea restituitur. Hæc autem, in quibus omnibus poetam pro temporibus istis veræ religioni proxime acceffiffe cenfeo, honoris causa, leviter tantum, ac tanquam properans percurro ; quibus congerendis, atque amplius pensitandis, immorari non esset injucundum, fed ab hoc' nostro instituto alienum.

Ut igitur istis, quæ modo dixi poesi folere exprobrari, brevi occurratur, non ideo contendimus, ut in poetas nulla vitia referamus, fed ut doceamus, ea, quotquot fint, ipsis poetis imputanda esse. Neminem certe fugit, ut optimum unumquodque sit, ita pessimum fit corruptione. Salva ergo poetices fama, animadvertant per me, imo etiam me auctore, qui volunt, cum in eorum ftultitiam qui nullis ad scribendum præsidiis parati ad hæc studia confluxerunt, tum in eorum culpam, qui et suæ, et aliorum libidini inservientes, omnia ad fenfus hominum, et voluptates corporis accommodarunt.

[ocr errors][merged small]
« السابقةمتابعة »