صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

"Sit MEDEA ferox invictaque; flebilis INO;
"Perfidus IXION; Io vaga; triftis ORESTES.

Medea igitur ferocitas, Ixionis perfidia, Oreftis triftitia (ut altera illa præteream exempla) funt " fun«damenta characteris fingulis proprii." Quod fi in eadem fabula in scenam prodiret vel Medea nunc animo miti et mifericordi prædita, nunc ira omnino et rabie abrepta; vel fi Ixion nunc perfidus, nunc fidei obfervantiffimus evaderet; vel fi Oreftem adeo non triftitiæ prorfus deditum, ut amori æque aut vindictæ fervientem induceret poeta ; inter omnes quidem apertiffime conftaret, quam plane iis omnibus fundamentum illud characteris Trappianum deeffet, quantum fibi invicem repugnarent. Simpliciores equidem erant apud veteres dramatica actiones quam ut talem repugnantiam facile admitterent; neque quidquam hujufmodi apud recentiores vel imperitiffimos ob eam folam caufam fæpe reperimus, quia iftis legibus fatis diligenter paruere, quas critici jam olim de fententia Ariftotelis fanxiverunt; quas itaque optime latas judico. Hæc enim, mea quidem fententia, vitia effent quæ alioquin difficillime præcaverentur. Neque enim magnum eft omnia in dramate cohærere, in quo una tantum et fingularis quædam actio exhibetur, atque omnia horis locifque confuetis peraguntur. Sin diverfas ejufdem perfonæ, Medea puta aut Oreftis actiones poeta per fabulam quafi

continuare

continuare aggrederetur, tum denique metuerem ut fubftaret perfona, et fibi ipfa conftaret.

Quod fi poeta quivis, legibus criticorum defpectui habitis, nihil tamen commiferit, ut earum rerum negligens fuiffe videatur, quæ ne acciderent, ab iftis legibus præcipue præcautum fuiffe verifimile fit, quid erit cur ei ingenio fuo freto fuccenfeamus ?

cr

Coram quem quæritis adfit

SHAKESPERIUS!

Quis enim illi repugnantiam ullam objiciat, aut in vitium aliquod libertatem illius excidiffe criminetur ? Nonne fabularum ejus unum prorfus vultum admiramur, quæcunque fuerit rerum commutatio, aut ubicunque migretur? Apud eum,

"Cœlum, non animum mutant, qui trans mare currunt,

Sunt autem fortaffe quibus, de loco dramatico et tempore non multum quidem laborantibus, difplicet tamen nofter tam palam in unitatem actionis peccans, ut totas fere vitas hominum nonnunquam in fcenam produxerit: quod ei negant ullo modo aut per normam veterum, aut per exempla recentiorum licuiffe. Vellem equidem aliquando arbitrio fuo magis caruiffet; quanquam omnium

[blocks in formation]

1

quæ hac ex parte tum præter dramaticorum morem, tum criticorum legem fecit, quoad potero, gratiam quandam illi facturus, id imprimis notandum duco, varias et diverfas fæpenumero apud eum actiones reperiendas effe, nunquam contrarias et pugnantes. Hic autem excipiamus penitus oportet fabulas istas (atque utinam nullæ effent quæ exciperentur) quas tragico-comedias appellare folemus.

Quod fi omnia, quæ ad unitates et loci et temporis pertinent, ideo critici potiffimum ftatuiffe videantur, ut ista partium convenientia, cui fupra immorati fumus, commodius confervaretur, quidni ea quoque eodem fpectare cenfeamus quæ de actione dramatica præfcripferunt? Permutari quidem rem dramaticam non modo non vetant, verum etiam jubent, qui ingenio fuerunt feveriffimo; inverti nolunt, qui funt facillimo: illud in fabulis in quibus actio vere una est crebro cernimus fieri; hoc nunquam apud Shakefperium, non cum actiones maxime variæ funt, et quafi multiformes. Si quis exempli gratia Cæfarem in fcenam induceret per tres actus Roma novis rebus ftudentem, atque orbis imperium affectantem, prudentem, fortem, magnanimum, atque ad omnia paratum: per reliquos eundem exhiberet Ægypti muliebriter lafcivientem, atque in amore prorfus occupatum, cum irrifione certe audientium exciperetur, optimo jure exclamantium,

[ocr errors][merged small][merged small]

Hic omnia ita variari videremus, ut omnino difjungerentur. Quæ enim perfonæ duabus fabulis optime materiam fuppeditarent, in eadem peffime fuftinerentur.

Quod fi Shakefperius ad hoc quafi judicium vocetur, omnibus fententiis veftris puto, abfolvetur. In tragœdia igitur Julii Cæfaris Shakefperiana (quæ quidem mallem infcripta fuiffet Brutus, cujus in honorem credibile eft illam fuiffe confcriptam) multiplices actiones continentur. In illa primum omnia verti conftat in conjuratione contra Cafarem deinde in eventu belli a conjuratoribus cum amicis cognatifque Cafaris gefti. Idem nihilominus totius dramatis eft color; Cæfar, vita licet fpoliatus, munere tamen dramatico minime defunctus, partibus fuis et mortuus favet; adverfis terrorem injicit; novum quippe certamen non fufcipitur, vetus prorogatur; hinc de imperio certatur, illinc de libertate; quæque fibi conftat perfona; Brutufque quem in prima fabula nihil agentem malitiofe, in commune femper confulentem videmus, in extrema etiam prodit probitate infignis, et publicæ falutis ftudiofiffimus. In hac igitur fabula alius eventus ex alio oritur, atque omnia non tam repugnantia, quam confequentia repræsentantur. Quid quod propter iftam varietatem adeo non imminui manifeftum fit dignitatem dramatis, ut

[blocks in formation]

magis augeatur. Quæ enim eveniunt ordine potius quam pondere diftinguuntur. Teftor fummatim retum feriem: in Cafarem conjuratur: idem interficitur: utrinque poftea varia fortuna pugnatur: Brutus cum fuis fugatus tandem fe ipfe interimit: rerum denique victores Triumviri potiuntur. Graves igitur eventus, gravis claudit; quod factum effe oportuit. Fruftra vero apud veteres illam venuftatem ac convenientiam partium quæretis, fi quando a folita actionis dramatica fimplicitate paululum difcefferint. Tragoedia certe Ajacis Sophoclea hac ex parte in vitiofis eft habenda: etenim in illa duas tanquam actiones invenio, quarum altera terminatur Ajacis morte manus fibi afferentis; altera contentionem continet inter Teucrum mortui fratrem ortam, atque Menelaum, de ejusdem fepultura. Non eft hic quidem cur poetæ rerum repugnantiam exprobremus, cum hic eventus illum facillime confequatur: quod fi dignitas illa dramatica, quam jam attingimus fpectetur

cr

Immane quantum difcrepant!

Levioris fcilicet momenti videtur fuiffe ifta rixantium heroum altercatio quam ut poft ruinam tanti viri fatis audientium faceret expectationi. Quanto rectius in his omnibus nofter, ad quem nunc redeo?

Si

« السابقةمتابعة »