صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Si illas animadvertere fabulas pergamus, in quibus maxime historicus est, atque annales regum

Britannicorum in scenam producit, res omnes similiter videbimus alias ex aliis aptas, et necessitate quadam connexas. Variæ nimirum ejusdem viri actiones exhibentur, contrariæ nunquam et oppofitæ: fic in eadem fabula intueri non est Henricum illum illuftriffimum, nunc diffolutum, libidinofum, commiffantem, furum, fcurrarumque comitem ; nunc animo præditum altissimo, fortiffimo, præsentiffimo, pientiffimo, apud Agincurtium copiolas suas instruentem, jam jamque cum ingenti Gallorum exercitu conflicturum. Tam inæquabilis certe non bene junctarum rerum varietas maximum creaffet fpectatoribus faftidium. Singulæ porro ejusmodi fabulæ, fi eadem examinentur trutina, dignæ erunt quæ eadem laude, cumulentur. In iis nimirum persona quæque primaria, imo et secundaria, ex ingenio suo noscitur; et mutata prorsus rerum gerendarum ratione pertotum tamen drama quisque sui est fimilis,

Aliufque et idem

Nafcitur.

Sic Henricum Sextum, virum pietate insignem, Richardum Tertium crudelitate atque diffimulatione, in amoribus, in confiliis, in præliis, omnia pro dominante in animo affectu ita molientes

reperiatis,

F4

reperiatis, ut quæcunque res ceciderint, facillime recognoscantur. Infinitus autem ferme essem, fi quicquid hujusmodi apud nostratem occurrit dignum notatu recenserem. Cum igitur ea omnia, quæ illi in unitates liberrime peccanti critici objecerunt, eum in majora vitia nunquam duxerint, in quæ ne exciderent poetæ præcipue præcautum fuiffe ab istis legibus verisimile est, liceat per vos saltem Academici nostrati ingenii sui uti excufatione, qui si instituta præceptaque tum veterum, tum recentiorum contempserit, ita tamen contempserit, ut quilibet poft illum venturus frustra forfan laboret,

Ausus idem.

Facile igitur patiemini hac ex parte peccantem, qui ab omni alia parte fere nescivit peccare.

Alacrius denique, Academici, me eas res de quibus differere institui persecuturum arbitrabar, fi illa omnia diluere aliquatenus atque propulsare potuerim, quæ potiffimum clarissimi poetæ nomini offeciffe videbantur.

PRÆ LECTIO SEX T A.

ACTENUS, Academici, id egi ut iis om

nibus occurrerem, quæ præjudicio, uti putabam, abrepti Shakesperio de licentia sua critici gravius objecerunt, ne hac ex parte reliquis poetis dramaticis herbam penitus' porrigere videretur, ab omni fere alia, me judice, facile superior evasurus. Nam, ut ad instituta jam proficisci pergamus, atque ea investiganda quæ maxime in poetica verfantur, id primum in hoc genere quæri debet, quod in omni potissimum folet spectari, ea nimirum ingenii, vel vis quædam, vel facultas, quæ inventionis nomine signatur. Ex hac, fecundum Popium, fummum quodque, aliquo tamen discrimine, noscitur ingenium. Illam vero constat non tantum ad ipfam materiam poematis, five epici five dramatici referri, (quæ plerumque ex historia aut vera aut ficta defumitur) sed etiam ad ejusdem administrationem, feu economiam, quam vocant, ad constructionem, atque dispositionem partium, cæteraque omnia in quibus et vis imaginandi, et animi acumen cernuntur. Sic fundamentum Homerici poematis fuit bellum Trojanum ; fed quod hoc fundamento tam ingentem, tam admirabilem

rerum

rerum molem inædificaverit ; quod effecerit, ut, eventus per fe quidem memorabilis, privato tamen prorsus confilio, et fuo inserviret ; quod tot splendide commentitia protulerit ; tantaque imaginum, personarum, similitudinum, descriptionum copia atque ubertate, omnigenaque poetices supellectili abundaverit, ideo illi primam inventionis laudem omnes uno ore detulerunt.

“ A quacunque parte, (inquit Popius) Homerun contemplemur, ejus certe inventione im

primis percellimur ; per eam, tanquam per “ infigne quoddam, singula in opere suo videmus

dignosci ; ei quippe debetur, quod apud illum “ fabula alia quavis et diffusior fit, et uberior;

mores vividi magis, et expressi; orationes elatæ

magis, atque animis commovendis idoneæ; sen“ fa vehementiora fint, et sublimiora; imagines “ atque descriptiones pleniores, et animosiores; « fententiæ altiores, et magis figuratæ; verfus de

nique rapidiores, ac numerofiores. Hinc, eo“ dem alibi notante, Homerum apparet non folum

poeticæ fuisse inventorem, verum etiam cæterarum artium inventoribus eo excellentiorem, quod post se venientibus præripuerit, ne hujusce honoris essent participes; omnia nimirum semel complexus est quæ fub imaginationem cadunt,

atque idco folum minus feliciter aliquando ausus vet, quod nihil non ausus est.”

Hæc

ز

Hæc Popius. Atque hercle æquum est laudem istam Homero concedi quatenus cum ethnicis fcriptoribus comparato : alia autem liquet esse capita inventionis atque imaginationis, omnino veteribus ignota, quæ abfque religione recentiorum temporum, imo et superstitione, nulla fuiffent: ea fcilicet omnia intelligo, ex quibus apud Chriftianos Machina poematis, atque illud quod jam ante a criticis to Sarpacòv appellari diximus, conficiuntur: Huc olim fpectabant partes quæ in fabulis a diis sustinebantur, quorum in locum substituerunt recentiores angelos, dæmonas, lamias, lemures, veneficas; naturas videlicet, quæ aut revera existunt, aut animo finguntur.

De Machina Miltonica plane admirabili pauca fuperiore quadam dissertatione locutus fum ; in qua constituenda, sua admodum fretus inventione, nullo subfidio poeta, ne Homero quidem duce, usus est. Quid quod apud eundem in dramatico illo poemate, cui titulus est Comus, egregie multa per artem magicam efficiantur. Nec minus interest inter machinam antiquorum dramaticam, et Shakesperianam: de qua mox suo loco : nunc ad Homerum redeo.

“ Troja igitur (ut verbis celeberrimi Barneři “ utar) materiam dedit Homero, cæteris autem ille “ omnibus poetis.” Hinc etiam eum a Platone

videmus

« السابقةمتابعة »