صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Perfpicitis igitur, Academici, quantum interfit inter poetarum, qui in eodem genere verfantur, naturas, quibus omnibus fua laus in diffimili fcribendi via tribuitur. Ea equidem quæ citavi ftylum potiffimum refpiciunt; erit autem cum alia quoque ad mores, perfonas, imagines, reliquaque omnia quæ inventionis eft effingere, pertinentia illuftrabuntur, facienda aliquando inter noftrates et antiquos harum rerum comparatione.

Quod fi hac ex parte intueamur eos qui apud nos dramati operam navarunt, omnes quidem inter fe diffimiles videbimus, fed ita tamen ut vix aliquem fui velimus effe diffimilem. In tragedia vero maxime præftantes apud nos fuerunt Shakesperius, Johnfonus, Fletcherus, Drydenus, Leius, Rowius, Otwaius, Addifonus, quibus alios, haudquaquam contemnendos, imo etiam honoris caufa poftea memorandos, hic loci non annumero. Quis igitur horum quos jam nominavi quoad rationem fcribendi non egregius? Attamen quis cujufquam nifi fui fimilis? Shakefperii certe ingenium inftar amnis erat monte decurrentis, fonori, profundi, et propter aquarum ubertatem fæpiffime exundantis; Johnfoni, (ut in eodem fimili verfer) inftar copiofi quidem et fœcundi, fed ita profluentis, ut nunquam exuberet: Fletcheri vago plerumque et veloci, tumido nonnunquam fluxit curfu: Drydeni amano, et finuofo erat confimile, ad ripas omni florum VOL. III. luxuria

G

luxuria abundanti: Leii rapido et violento, fpumofo tamen interdum, atque altitudinis experti : Rowii autem ingenium refert æqualiter labentem, et celeri magis curfu, quam præcipiti: Otwaii vero leniter, lubrice, queruloque quodam murmure, et dulciffimo fluentem: Addisoni demum neque lentum, neque velocem, fed plenum, et pellucidum, talemque quali confpicimus cultiffimos hortos irrigari. Itaque his fingulis, prout cujufque ingenium cum natura aut moribus lectorum congruit, fui contigerunt fautores: ex quibus quidem unum Shakefperium idcirco fortaffe omnes

[ocr errors][merged small]

quod in eo (atque hoc illi ad reliquam famam acceffit) earum omnium rerum quæ in cæteris præcipue folent placere exemplar quoddam reperiamus, et non ita rudem imaginem delineari.

Quanquam autem ea omnia, quæ dudum percurri, ad inventionem referenda fint, quædam tamen effe liquet quæ eam peculiariter defiderant, et in quibus fumma vis imaginandi verfatur. Illud enim caput inventionis nunc attingendum eft, cujus dudum mentionem feci; in quo certe Shakefperius totam fere laudem reliquis dramaticis præripuiffe videtur. Earum igitur rerum excogitandarum ex quibus illud fupra dictum to bavμasòv conflatur

noftrum

noftrum fuiffe conftat peritiffimum, fi perfonarum varietatem, et novitatem fpectemus, et nonnullarum fabularum machinam pulchram, atque admirabilem. Ad perfonas quod attinet (de quibus alibi fufius erit differtatio inftituenda) erit fatis argumenti hoc a me non temere effe dictum, quod in scenam induxerit eas quæ nufquam forfan nifi apud fe, et religioforum cerebrum extiterunt; fic cernimus non modo dæmonas, verum etiam larvas, lemures, veneficas fæpiffime dramatico negotio immifceri; quæ omnes tanta apud illum prodeunt folennitate, ut non folum plaufu atque approbatione, fed et reverentia, et religione, pene dixerim, quadam excipiantur. Quid? quod de novis perfonis loquentem iniquum effet illud

[ocr errors][merged small]

ac prorfus Shakefperianum præterire, quod in fabula illa magna quidem ex parte imaginaria, quæ infcribitur Tempeftas, feliciffime exhibetur.

Præterea iftarum perfonarum partibus debetur quod machina quoque dramatum Shakefperiana, quæ ex illis conftat, ad delectationem atque admirationem eliciendam femper fit accommodatiffima ; quo quidem nomine ab eo veteres dramaticos fuperatos judico. Apud eos nimirum difficillima quæque per facilem ufitatamque deorum interpofitionem

G 2

tionem expediuntur: laboranti poetæ fubvenit expectatus e machina deus, atque omnia ope divina peraguntur. Recte igitur ab Horatio præcipitur, ne ad notum iftud deorum fubfidium nifi de graviffima caufa decurreretur:

"Nec deus interfit, nifi dignus vindice nodus "Inciderit.

Hinc vitiofam Medea catastrophen Ariftoteles exprobrat Euripidi; cui et vitio vertitur quod frequentius in fabulis dii, ne nodo quidem postulante, ad confilium dramaticum admifceantur. Exemplis autem hujufmodi hic brevitatis ergo fuperfedeo. Machina vero Shakefperianæ diffimilis est ratio : nam cum apud antiquos dii levandæ inventionis gratia, et tanquam in auxilium ingenii inducantur, noftro in machina præcipue fumma et excogitandi, et imaginandi vi erat opus. Omnia enim quibus ille ufus eft επι το εξω τε δραμάτος (uti loquitur Ariftoteles de machina) ad ornatum quidem dramatis, ac dignitatem aptiffima erant ; fcribenti autem parum utilia, nifi ad gloriam. Ea induxiffe non erat fatigati animi, fed vigentis. Antiquitus intervenienti deo fine ulla dubitatione credebatur: apud recentiores vero primum eft efficere ut ipfa machina judicio fpectantium comprobetur. Atque hoc quidem imprimis Shakefperio laudi dandum eft, quod, cum femper videndum fit, ne illud

ΤΟ

το θαυμαςόν pugnet prorfus cum probabilitate, effecerit ut, quantumvis in difceptationem poffit vocari, utrum tales exiftant perfonæ quales ab eo in fcenis exhibentur, tamen fi exiftant, vix dubitandum videatur quin eodem modo et agant, et loquantur, quo videmus illos apud eum repræfentari : adeo fpeciofa fcilicet et plane fua reperimus eas cum lingua tum mente præditos. Hafce igitur fcenæ intereffe, ac dramati præfidere facile patiuntur ii etiam qui

[ocr errors]

Somnia, terrores magicos, miracula, fagas, "Nocturnos lemures, portentaque Theffala rident.

Etsi enim hujufmodi terriculis moveri deliræ effe mentis arbitrantur, ea tamen a noftrate tanto artificio, ac animi humani scientia in dramaticam rempublicam induci fatentur, ut eum unum fere ex omnibus putent effe qui vel

[ocr errors]

Infanire queat certa ratione, modoque.

Plurimum autem et ingenii, et inventionis, atque uberrimam imaginationem ad hoc quafi peregrinum fcribendi genus, atque ab omni reliquo alieniffimum defiderari ex eo colligi poteft, quod qui Shakefperium aufi fuerint æmulari vix ullam partem laudis ejus videntur effe affecuti. Miltonum tamen excipiamus oportet, ac Fletcherum, qui aliquid hac ex parte haud infeliciter moliti funt.

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »