صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

gulos, in supremo spargit se per globos plurimos, adeo ut per summitates ejus videatur transire, quasi in empyreum integrum. Neque interim obliviscendum ejus quod paulo ante diximus, consuesse naturam processum graduatum et persultorium alternare, adeo ut regionis primæ confinia communicent cum secunda, et secundæ cum tertia. Nam et in aëre sublimiore, postquam aër cœperit esse ab effluviis terræ defæcatior, et a cœlestium magis attenuatus, tentat et experitur consistere flamma; ut in cometis humilioribus fit, qui sunt mediæ cujusdam naturæ inter naturam stellarum consistentem et evanidam; et rursus videtur cœlum circa solem fortasse stellescere, et transire incipere in naturam cœli stellati. Nam possint illæ maculæ, quæ in sole observatione certe fida et diligenti deprehensæ sunt, esse rudimenta quædam materiæ stellaris; at in cœlo Jovis etiam stellæ absolutæ et perfectæ conspiciuntur, licet, propter parvitatem, absque commoditate perspicillorum invisibiles, et rursus in summitatibus cœli stellati ex innumeris micationibus ætheris inter stellas numeratas (cujus aliæ causæ satis frigidæ reddi solent) videtur natura stellaris magis fundi et continuari. Verum de his in quæstionibus, quas mox proponemus de substantia et astrorum et cœli interstellaris, plura dicemus. Hæc enim, quæ diximus, pertinent tantum ad quæstiones de nexu systematis. Superest quinta quæstio de collocatione partium systematis, sive de ordine cœlorum. Atque dato quod non sit systema, sed spargantur globi, aut dato quod sit systema, cujus sit centrum sol;

aut etiamsi videant astronomi de aliquo novo systemate, tamen manet utique inquisitio, qui planeta ad alium planetam sit magis propinquus aut remotus, et similiter qui planeta magis aut minus elongetur a terra aut etiam a sole. Quod si recipiatur systema veterum, non videtur causa cur magnopere insistatur inquisitioni novæ de quatuor cœlis superioribus, stellarum fixarum scilicet, Saturni, Jovis, et Martis. Nam de eorum positura atque ordine, et seculorum consensus suffragatur, nec phænomenon ullum adversatur; atque rationes motuum (unde sumitur de altitudinibus cœlorum præcipua probatio) accommodatæ sunt, et nusquam turbant. Verum de Sole, Venere, et Mercurio, et Luna etiam, secundum systema veterum dubitatum est ab antiquis; atque apud recentiores quoque de Venere et Mercurio ambigitur, uter planeta sit altero superior. Nam pro Venere ut sit superior, stat illa ratio, quod tardius nonnihil movet, et pro Mercurio quod alligatur ad distantiam propiorem a sole, unde quis asserat debere eum proxime ad solem collocari. De luna vero nemo unquam dubitavit, quin locata sit proxime ad terram, licet variatum sit de appropinquatione ejus ad solem. Neque serio contemplantem fugere debet aliud genus quæstionis, pertinens ad constitutionem systematis; hæc est, utrum planeta alter alterum per vices supergrediatur quandoque, et quandoque rursus subeat; id quod de Venere per demonstrationes quasdam non indiligentes evinci videtur, ut illa aliquando inveniatur super solem locata, aliquando subter. Atque omnino recte quæ

ritur, utrum apogæum humilioris planetæ perigæum superioris non secet, ejusque fines subintret. Restat ultima quæstio de collocatione partium systematis, hoc est, utrum sint plura et diversa centra in systemate, et plures tanquam choreæ, cum præsertim non solum terra primi mobilis, sol (ex sententia Tochonis) secundi mobilis, verum etiam Jupiter minorum et nuperorum illorum errorum ex Galilæo centrum constituatur. Atque hæ sunt quæstiones illæ quinque, quæ de systemate ipso proponendæ videntur, an sit videlicet systema? et quod sit centrum ejus ? et quanta profunditas? et qualis nexus ejus? et quis ordo in collocatione partium?

De

De extimis vero cœli, et cœlo aliquo empyreo, theses aut quæstiones non conficimus. Neque enim istarum rerum est historia, aut exstat phænomenon ullum. Itaque quæ de iis sciri possunt, ea per consecutionem tantum, ac nullatenus per inductionem sciri possunt. Erit igitur talis inquisitionis et tempus congruum, et ratio et motus quidam. cœlis vero et spatiis immateriatis, religioni omnino standum et permittendum. Quæ enim a Platonicis, et nuper a Patritio (ut diviniores scilicet habeantur in philosophia) dicuntur, non sine superstitione manifesta, et jactantia, et quasi mente turbata, denique ausu nimio, fructu nullo, similia Valentini iconibus et somniis; ea nos pro rebus commentitiis et levibus habemus. Nullo modo enim ferenda est Moriæ apotheosis, tanquam Divi Claudii: quin pessimum est, et plane pestis et tabes intellectus, si vanis accedat veneratio.

CAPUT VII.

Sequuntur quæstiones de substantia cœlestium; qualis, videlicet, sit substantia cœlestium in genere comparata ad corpora sublunaria? et qualis substantia ætheris interstellaris comparata ad corpus stella? et qualis sit substantia astrorum ipsorum comparata ad invicem, et comparata ad ignem nostrum, et in natura propria? et qualis sit substantia galaxice? et macularum nigrarum in hemisphærio antarctico? Tum proponitur quæstio prima, An sit heterogenea inter cœlestia et sublunaria, et qualis ea esse possit? ABSOLUTIS quæstionibus de systemate, pergendum ad quæstiones de substantia cœlestium. Nam de substantia cœlestium inquirit præcipue philosophia, et de causis motus eorum: de motu ipso vero et ejus accidentibus, astronomia: de influxuet potestate, utraque. Debuerat autem esse cautum inter astrcnomiam et philosophiam, ut astronomia præferat hypotheses, quæ maxime expeditæ ad compendia calculorum; philosophia vero, quæ proxime accedunt ad veritatem naturæ. Atque insuper, ut astronomia hypotheses ad commoditatem suam, rei veritati nullo modo præjudicent, vicissim ut philosophiæ decreta talia sint, quæ sint super phænomena astronomiæ omnino explicabilia. At nunc contra fit, videlicet ut astronomiæ figmenta in philosophiam invecta sint, eamque corruperint; et philosophorum speculationes circa cœlestia sibi tantum placeant, et astronomiam fere deserant, cœlestia generaliter intuentes, verum ad phænomena particularia atque

eorum causas nullo modo se applicantes. Itaque cum utraque scientia (qualis nunc habetur) sit res levis et perfunctoria, fortius omnino figendus est pes; ac si ista duo, quæ propter angustas hominum contemplationes, et usum professorium, per tot secula disjungi consueverunt, una atque eadem res sint, atque in unum scientiæ corpus conflata. Itaque proponitur prima ea quæstio, An substantia cœlestium sit heterogenea ad substantiam inferiorum? Nam Aristotelis temeritas et cavillatio nobis cœlum peperit phantasticum, ex quinta essentia, experte mutationis, experte etiam caloris. Atque misso in præsenti sermone de quatuor elementis, quæ quinta essentia illa supponit, erat certe magnæ cujusdam fiduciæ, cognationem inter elementaria, quæ vocant, et cœlestia prorsus dirimere, cum duo ex elementis, aër videlicet et ignis, cum stellis et æthere tam bene conveniant, nisi quod moris erat illi viro ingenio abuti, et sibi ipsi negotium facessere, et obscuriora malle. Neque tamen dubium est, quin regiones sub luna positæ et supra, una cum corporibus quæ sub iisdem spatiis continentur, multis et magnis rebus differant. Neque rursus hoc certius est, quam illud, corporibus utriusque regionis inesse complures communes inclinationes, passiones, et motus, ut, salva naturæ unitate, ista distinguere potius debeamus, quam discerpere. Quod vero attinet ad illam heterogeniæ partem, ut cælestia ponantur æterna, inferiora corruptibilia; videtur sententia illa sub utraque parte fallere, quod nec cœlo ea competat æternitas, quam fingunt, neque terræ ea mutabilitas.

« السابقةمتابعة »