صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

in consiliis nostris circa Historiam Virtutum, ubi origines et cunabula calidi et frigidi tractabimus, mortalibus adhuc incognita et intacta. Atque quæstio de heterogenea cœlestium ad hunc modum proposita sit. Damnare enim sententiam Aristotelis absque comperendinatione res fortasse postulat, sed nostrum non patitur institutum.

Altera proponitur quæstio, Quale sit contentum spatiorum interstellarium? Illa enim aut vacua sunt, quod Gilbertus sensit, aut repleta corpore, quod sit ad astra instar aëris ad flammam; quod familiariter accedit ad sensum; vel repleta corpore homogeneo cum ipsis astris, lucido et quodammodo empyreo, sed secundum minus, lucis scilicet non tam præfulgidæ et vibrantis: id quod sibi velle videtur recepta opinio, quod stella sit pars densior sphæræ suæ. Nihil autem officit quo minus lucidum sit diaphanum ad transmittendam lucem magis fortem. Nam acute notavit Telesius etiam aërem communem continere aliquid in se lucis, eo usus argumento, quod sint quædam animalia, quæ noctu vident, quorum scilicet visus ad tenuem hujusmodi lucem recipiendam et fovendam sit proportionatus. Nam actum lucis absque ulla luce, vel ex ipsa spiritus visivi luce interna fieri, minus credibile esse. Sed et flamma ipsa diaphana conspicitur, etiam ad transmittendam speciem corporis opaci, ut in filis lucernarum patet ; multo magis ad transmittendam speciem lucis intensioris. Etiam ex flammis aliæ aliis sunt pellucidiores. Idque accidit vel ex natura corporis inflammati, vel ex copia. Nam flamma sevi, aut ceræ

magis luminosa est, et (si ita loqui licet) magis ignea, at flamma spiritus vini magis opaca, et tanquam aërea, præsertim si in parva sit quantitate, ut flamma seipsam non inspisset. At nos hujus rei etiam experimentum fecimus; videlicet accipientes candelam ceream, eamque in situla erigentes (situla idcirco usi metallica, ut corpus candelæ a flamma, quæ circumfundenda erat, posset muniri), situlam vero in patera, ubi erat parum spiritus vini, collocantes, tumque primo candelam, deinde spiritum vini accendentes; ubi facile erat cernere flammam candelæ coruscantem et candidam, per medium flammæ spiritus vini infirmæ et vergentis ad diaphanum. Atque pari ratione cernuntur sæpius per coelum trabes lucidæ lucem manifestam ex se præbentes, et tenebras noctis insigniter illustrantes; per quarum corpora tamen datur conspicere astra. Attamen ista inæqualitas stellæ et ætheris interstellaris non bene definitur per tenue et densum, ut stella scilicet sit densior, æther tenuior. Nam generaliter hic apud nos flamma aëre est corpus subtilius, magis, inquam, expansum, et minus habens materiæ pro spatio quod occupat; quod etiam in cœlestibus obtinere probabile est. Durior vero est error, si stellam sphæræ partem esse intelligant veluti clavo fixam, et æthera stellæ deferens. Hoc enim fictitium quiddam est, quemadmodum et orbium contiguatio illa quæ describitur. Nam corpus stellæ in cursu suo aut æthera secat, aut, ut æther ipse, rotat simul æqualiter. Si enim inæqualiter rotet, etiam stellam secare æthera necesse est. Fabrica autem illa orbium contiguorum,

ut concavum exterioris orbis recipiat convexum int rioris, et tamen, propter lævorem utriusque, alt alterum in conversionibus suis, licet inæqualibus, no impediat, realis non est; cum perpetuum et cont nuum sit corpus ætheris, quemadmodum et aëris et tamen quia magna reperiatur in utroque corpor diversitas, quatenus ad raritatem et alia, regione ipsorum docendi gratia rectissime distinguantur Itaque recipiatur sexta quæstio secundum hanc nos tram explicationem. Sequitur quæstio altera nec e simplex; de substantia ipsorum astrorum. Prim enim quæritur, An sint alii globi sive massæ ex materia solida et compacta, præter ipsam terram Sana enim mente proponitur ea contemplatio in libro "De Facie in orbe Lunæ," non esse verisimile, in dispersione materiæ, naturam quicquid compacti corporis erat in unicum terræ globum conclusisse, cum tantus sit exercitus globorum ex materia rara et explicata. Huic vero cogitationi tam immoderate indulsit Gilbertus (in quo tamen habuit præcursores vel duces potius nonnullos ex antiquis), ut non solum terram et lunam, sed complures alios globos, solidos et opacos, per expansionem cœli inter globos lucentes, sparsos asserat. Neque opinio ejus hic stetit, sed et globos illos lucentes ad aspectum, nimirum solem et clarissima quæque astra, ex materia quapiam solida, licet magis splendida et æquali, constitui existimavit, lucem primitivam cum lumine, quod ejus censetur imago, confundens (nam et nostrum mare ex sese lucem ad distans proportionatum ejaculari censuit); nullam autem conglobationem agnovit Gilbertus,

nisi in materia solida, cujus corpora illa circumfusa rara et tenuia, effluvia quædam tantum essent, et tanquam defectiones, et deinde vacuum. Verum diligentissimi cujusque, et maxime sobrii investigatoris naturæ animum perstringere posset cogitatio illa de Luna, quod sit ex materia solida. Nam et lucem reverberat, nec lucem transmittit, et propriæ lucis tanquam expers est, et plena est inæqualitatis; quæ omnia solidorum sunt. Videmus enim æthera ipsum et aërem, quæ tenuia sunt corpora, solis lucem excipere, sed minime reflectere, quod luna facit. Solis vero radiorum is est vigor, ut densas admodum nubes, quæ materiæ sunt aqueæ, trajicere et penetrare possit; lunam tamen neutiquam. At lux lunæ ipsius in eclipsibus aliquibus cernitur nonnulla licet obscura; in noviluniis autem et ætatibus lunæ, nulla, præter partem irradiatam a sole. Porro, flammæ impuræ et fæculentæ (ex quo genere substantiæ Empedocles constare lunam opinatus est) sunt certe inæquales, sed tamen eæ inæqualitates non locantur, sed mobiles plerumque sunt; cum maculæ in luna constantes putentur. Accedit quoque quod maculæ illæ etiam suas sub-inæqualitates habere deprehendantur, per specilla optica, ut jam plane multipliciter figurata reperiatur luna, et selenographia illa sive typus lunæ, quem animo agitabat Gilbertus, jam ex Galilæi et aliorum industria præsto esse videatur. Quod si luna ex materia quapiam solida constitui possit ut terræ affinis, aut fæx cœli (hujusmodi quædam jactantur), videndum rursus an illa sit in hoc genere sola. Nam et Mercurius quandoque repertus

est in conjunctione solis, tanquam macula quædam, sive pusilla eclipsis. At maculæ illæ nigricantes, quæ in hemisphærio antarctico inveniuntur, suntque fixæ, non secus ac galaxia, majorem injiciunt dubitationem de globis opacis, etiam in partibus cœli sublimioribus. Nam quod illud in causa sit, quia cœlum in illis locis sit tenue et tanquam perforatum, id minus verisimile est; propterea quod hujusmodi decrementum, et tanquam privatio rei visibilis, ex tanta distantia visum nostrum nullo modo percutere possit, cum etiam reliquum corpus ætheris invisibile sit, nec nisi per comparationem ad corpora stellarum cernatur. Illud fortasse magis probabile foret, nigrores illos [defectui] luminis imputare, quia rariores inveniuntur stellæ circa eam partem coeli, quemadmodum circa galaxiam crebriores; ut alter locus continenter luminosus videatur, alter umbrosus. Magis enim committi videntur ignes cœlestes in antarctico hemisphærio, quam in nostro; majores siquidem stellas habeat, sed pauciores, et spatia interstellaria majora. Verum ipsa traditio de maculis illis non admodum fida est, saltem non tam magna circa eam observationem adhibita est diligentia, ut consequentiæ inde deduci adhuc debeant. Illud magis premit inquisitionem præsentem, quod possint esse plures globi opaci per æthera sparsi, qui omnino non cernuntur. Nam et luna ipsa in primis ortibus, quatenus illustratur a sole, visum sane ferit, cornu et labro illo tenui circuli extimi, in profundo autem minime, sed cernitur eadem specie tanquam reliquus æther: et stellulæ illæ erraticæ circa Jovem a Galilæo (si

« السابقةمتابعة »