صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

tirum, et omnes vineas quas ibi habebat ; quatuor solidos duos denarios census et ea que in Pomponia villa habetis; capellam unam in Calvo-Monticulo, cum feudo Pagani Trencebisse, et cum feudo Garsilie, atque alodia fratris tui Eustachii et sororum tuadilecta in Christo filia Christiana abbatissa, Cecilie videlicet et Hildebourgis; Gozonem quoque hominem eorum et ea que ab illis tenebat; undecim arpenta de pratis, que vulgo Mareis apellantur; ex dono Ludovici Francorum regis quidquid habuit in villa Barbariacum, stagnum cum justicia et districtis omnibus pertinentiis suis, terram quam Petrus Cocus in Barberiacum tenuit, et que eidem Petro adjudicata fuit a Silvanectensi curia regis, et quam idem eidem ecclesie rationabiliter dedit; in Molendino regis....

...modios frumenti et dimidium, molitare vero quatuor modios et dimidium; triginta libras in perpetuo habendas in teloneo carnificum, sive unum sive plures Parisius habeant que ab eodem rege date sunt ecclesie vestre pro domo Werritii cambitoris et pro alia domo quam vos habebatis in vico parvi Pontis intra Insulam, quas rex assensu Adde abbatisse et capituli in manu sua ad viam quamdam ampliandam accepit; predicte vero triginta libre sunt in quatuor anni terminis persolvende, scilicet, in Natali Domini, Pascha, in festo Sancti Joannis et in festo Sancti Dionysii, in unoquoque termino septem libras et decem solidos; et quod Adda Abbatissa emit a Joanne de Miliaco, quicquid videlicet habebat in villa de Memberviller, Buxi, Merlenval, terram scilicet et campardum, quicquid legitime possidebat per uxorem suam Bosseriam, ex cujus parte ei provenerant, filiabus suis et Adam de Viniaco, de cujus feudo illud

erat, sine ulla reclamatione in posterum concedentibus; illud etiam quod Adda abbatissa emit à Bartholomeo de Auvers apud Membervillier, Buxi, Merlenval et Auci (?) in terram, hospites et campartum, que omnia Teonus de Nantolio, ex cujus feudo erant, et uxor jam dicti Bartholomei concessisse noscuntur; et quod Philippus de Sancto Ionio abbatisse vendidit apud Toronfou et terram quam possidebat usque ad caminum petrosum et ecclesiam assensu Parisiensis episcopi a vobis constructam in villa que Burgum Regine appelatur; sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus decimas a vobis presumat exigere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, seu quibus libet vexationibus fatigare, sed omnia. integra conserventur earum pro quarum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnino profutura, salva in omnibus apostolice sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi presumptionem suam congrue emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, qualiter et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

Locus signi.

Ego Alexander Catholice Ecclesie episcopus.
Ego.... Hostiensis episcopus.

Ego Benardus Portuensis episcopus.
Ego..... Albanensis episcopus.

Ego Hiacintus diaconus cardinalis Sancte Marie. Ego Oddo diac. card. Sancti Nicolai in carcere Tulliano.

Ego Ardicio diac. card. Sancti Theodori.

Ego Boso diac. card. SS. Cosme et Damiani.
Ego Cinthius diac. card. Sancti Adriani.

Ego Petrus diac. card. Sancti Eustachii juxta templum.

Ego Manfredus diac. card. Sancti Georgii ad velum

aureum.

Ego Holbadus presbiter card. tit. Sancte Crucis in Hierusalem.

Ego Johannes presb. card. tit. Sancte Anastasie. Ego Aibertus presb. card. tit. Sancti Laurentii in Lucina.

Ego Guillelmus presb. card. tit. Sancti Petri ad Vincula.

Datum Senonibus per manum Germani sancte romane Ecclesie subdiaconi et notarii, VI kal. Februarii, indictione XIo, Incarnationis dominice anno millesimo centesimo sexagesimo tertio, pontificatus vero domini Alexandri Pape tertii anno quinto.

Deux copies authentiques (assez peu correctes), de 1586 et 1590.

1. Alexandre III, chassé d'Italie par l'empereur Frédéric, s'était réfugié en France. Il séjourna à Sens depuis le 30 septembre 1162, jusqu'au commencement de 1164.

Confirmation de la vente de la dîme de Buters.

1165

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex. Conventiones et contractus qui fuerint inter ecclesiasticas et seculares personas, quando ad nostram venerint audientiam, dignum est illa commendari memorie, ut descripta veritate negocii, perfidia eorum qui nocere cogitant necessitate cognite veritatis obmutescat. Notum itaque sit universis presentibus et futuris quod Rainaudus de Camptembro et Robertus frater ejus invadiaverunt decimam suam de Buters ecclesie Montismartyrum per manum abbatisse Ade pro quater XX libris parisiensibus, et deinde, cum Robertus esset ultra mare, Raginaudus locutus cum abbatissa. transegit de jam dicta decima, quam concessit ecclesie in venditionem acceptis inde XXV libris de caritate ecclesie, tali quidem modo, quod si Robertus rediens moverit calumpniam vel aliquis umquam alius, Raginaudus venditionem garentabit, et si non poterit garentare, decima sicut prius remanebit in pignore pro quatuor XX libris, et Raginaudus pro illis XXV libris XL ecclesie persolvet, quarum plegii sunt amici sui et hanc summam coram nobis fiduciaverunt se reddituros, Johannes scilicet de Colentiis XX libras, Bartholomeus de Auveso X libras, Petrus de Alneto C solidos, Adam de Sorel C solidos. Contractus iste recitatus fuit ante nos et rem laudavit Teudo de Namtolio, de cujus feodo decima esse dinoscitur, et quod

tercius dominus, Odo scilicet Male-Herbe rem istam concesserit, certissime asseruit prepositus de Capella Gaufridus. Ceterum ipsi nos laudantes contractum pro amore ecclesie cui multum favemus, conscribi, et sigillo nostro muniri fecimus, addito karactere nostri nominis. Actum publice Parisius anno incarnati Verbi M°. C. LXo. Vo.

(Cartul. A. no 25).

Donation devant l'évêque de Térouanne, d'un demi marc, et de 20 sols d'argent de rente.

1167 (?)

Lettre de demi marc d'argent, au pois de Boulongne.

Ego Milo Dei (gratia) Morinorum episcopus, dilecte sue Christiane abbatisse de Monte-martirum ejusque sororibus regularem vitam professis, in Christo salutem et apostolicam benedictionem. Ea que pro salute animarum a fidelibus racionabili devotione coram nobis facta esse cognoscimus, ne in posterum a pravorum hominum violencia infringantur, scripto retineri ac sigilli nostri munimine roborari utile duximus. Hujus itaque considerationis intuitu, dilecta soror Christiana, tibi et ecclesie de Monte-martirum allodia. fratris tui Eustachii et sororum tuarum Cecilie et Hildeburgis confirmamus, que, cum quiete tenerent, tam pro salute animarum suarum quam antecessorum suorum ipsi ecclesie nostre dederunt, et ea ipse Eustachius per dimidiam marcam argenti, Cecilia per decem solidos, et Hildeburgis per decem solidos Boloniensis

« السابقةمتابعة »