صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

niam dicte ecclesie apud Compendium, et duos solidos de pena singulis diebus, donec ex integro predicta persolvatur pecunia. Ne autem super hoc aliqua questio possit suboriri imposterum, ipsi major et jurati et tota communitas Compendii presentem cartam sigilli sui munimine confirmaverunt. Actum anno Verbi incarnati Mo.CCo.VIo, mense maio. -Valete.

(Cartul. A, no 37).

Confirmation par Philippe-Auguste de la donation d'une voite placée devant le Châtelet', faite par Nicolas le Boucher, sergent royal.

1206.

Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi ad quos littere presentes pervenerint, quod Nicholaus Carnifex serviens noster in elemosinam dedit ecclesie Montis-martyrum voltam quam habebat Parisius ante Castelletum nostrum, que fuit Radulfi Vigueros, et de qua reddebat singulis annis unum laisantium ad festum Sancti Dionisii, et nos amore Dei elemosinam confirmamus, salvo nobis tali redditu qualem nobis debebat dicta volta. Quod ut perpetuum robur obtineat, sigilli nostri auctoritate confirmamus. Actum Parisius, anno incarnati Verbi milesimo ducentesimo sexto, mense septembri.

(Cartul. A, n' 11).

1. Al. Sous l'huis du Chastelet.

Donation de 40 livres faite par Gautier, chambrier du roi, pour servir à payer la voûte du Châtelet.

1206.

Ego Galterus juvenis domini Regis camerarius, Notum facio universis presentibus pariter et futuris, quod ego divine intuitu pietatis dedi sanctimonialibus de Monte-martyrum quadraginta libras parisiensium ad emendum unam voltam Parisius sitam sub castellulo domini regis de magno ponte, que fuit Nicholai Carnificis et Bartholomei generi sui, ea conditione quod de proventibus de predicta volta singulis annis provenientibus percipiet quamdiu vixerit annuatim duas partes, ad vestes sibi emendas, Ysabella filia Roberti de Milliaco militis et amici mei karissimi, que monialis est predicte domus; et Agnes de Espies neptis Elysabeth ejusdem domus abbatisse percipiet tertiam partem ab eosdem usus, quia ipsius amici ad predictam emptionem viginti libras posuerunt. Post illarum autem decessum, volta predicta et ejus proventus quiete et libere remanebunt ad communes usus ecclesie Montis-martyrum. Quod ut ratum permaneat, presentem cartulam sigilli nostri munimine roboravi. Actum Parisius anno Domini M°. CC°. sexto, mense septembri.

(Cartul. A, no 13).

Investiture donnée par Eude de Sully, évêque de Paris, de la voile, dont il est question dans les chartes précédentes.

1206.

Odo Dei gracia parisiensis episcopus, omnibus ad quos littere iste pervenerint, in Domino salutem. Notum facimus quod Bartholomeus gener Nicholai Carnificis, et Emelina uxor sua, filia ipsius Nicholai, et idem Nicholaus, et Maria uxor sua, voutam unam sub castello domini regis, que fuit Radulfi Vignereus, dederunt in perpetuam elemosinam ecclesie monialium Montis-martyrum, et se inde in manu nostra devestierunt fidemque dederunt predicti Bartholomeus et Emelina, et Nicholaus de portanda garentia; et nos ecclesiam investivimus. Recognoverunt autem se recepisse de caritate ecclesie, pie recompensationis intuitu, sexaginta libras parisiensium. Et nos ad preces eorumdem, in hujus rei testimonium, presentem cartam notari fecimus, et sigillo nostro muniri. Actum anno gratie millesimo ducentesimo sexto mense novembri.

(Cartul. A, no 12).

1207.

Lettre de la chapelle de Sainte Luce à Bethisy.

Ego E. Dei patiencia abbatissa ecclesie beate Marie de Monte-martirum totumque ejusdem ecclesie

capitulum, notum facimus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod G. tunc temporis domini regis prepositus de Bestisiaco, intuitu Dei, pro se, pro sua et matris sue salute, pro animabus amicorum suorum et omnium antecessorum, in nostra capella Sancte Lucie in territorio Besticiacensi sita, quosdam redditus ad usum capellani qui in capella predicta, que diu deserta et desolata fuerat, singulis diebus officio divino intendens deserviret, instruere procuravit; nos autem habito respectu ad Dominum et relevationem et instaurationem loci illius deserti, G. preposito prenominato beneficii illius, nobis omnibus benigne assensum prebentibus, primam concessimus donationem; cum autem ulterius beneficium illud vacaverit, nisi infra mensem post vacationem illam alicui persone idonee assignaverimus, ipse G. prepositus, si vixerit, vel filius ejusdem vel heres quicumque ministrum et capellanum ad serviendum in predicta capella eliget, sic et donationem, nobis concedentibus, obtinebit. Quod ut ratum et firmum habeatur et nunc et in perpetuum, sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno ab incarnatione Domini millesimo CCmo. VII.

(Cartul. B, fol. 11, verso).

1207.

La Lettre de Jehan Rembault, chevallier, de XX setiers de blé sur la décime de Gisonville en Gastinois, pour Montmartre.

Petrus Dei gratia senonensis archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis, in Domino salutem.

Noverint universi quod, constitutis in presentia Johanne Rembault milite et Theofonia uxore sua ex una parte, et Renerio presbitero pro venerabili abbatissa Montis-martirum ex altera, dictus Johannes et uxor sua in manu nostra fiduciaverunt, quod singulis annis proxima dominica post festum Omnium Sanctorum solverent ecclesie Montis-martirum viginti sextarios bladi, videlicet, quatuor sextarios melioris Ibernagii quod erit de decima de Gisonvila et octo sextarios melioris ordei, et octo sextarios melioris avene, pro sexta parte decime bladi quam possidet dicta ecclesia in decima Oschiarum de Gisonvila, et in decima totius territorii de Grandi-Valle; hanc vero admodiationem tenere et solvere tam ipsi quam heredes eorum tenebuntur, quamdiu placebit ecclesie jam predicte. Quod ut ratum permaneat et firmum, presentem paginam fecimus sigilli nostri munimine roborari. Actum anno gratie millesimo CC. septimo, mense octobris.

(Cartul. B, fol. 27 ct 64).

Achat d'une rente de sept livres sur la maison et l'étal de Nicolas le Boucher.

1209.

Edelina abbatissa et conventus Montis-martirum, omnibus presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum nos abbatissa de pecunia quam neptis nostra de Constantinopoli nobis misit, redditus census in domo et stabili,

« السابقةمتابعة »