صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ad terminos' prenotatos liberabunt, garentizabunt et deffendent, quamdiu vixerint, ad usus et consuetudines Francie contra omnes. Promiserunt etiam dicti Simon, Johannes et Maria sub dicta fidei religione quod quam cito Guilbertus et Robinus fratres eorumdem, quondam liberi dicti defuncti Simonis, et adhuc in minore etate constituti, ad etatem legitimam devenerint, quod ipsi procurabunt et facient quod dicti Robinus et Guilbertus omnia et singula premissa, prout sunt expressa coram nobis, volent, acceptabunt pariter et concedent, et de non veniendo contra fidem in manu nostra corporalem prestabunt. In cujus rei testimonium et memoriam ad petitionem dictorum Simonis, Johannis et Marie, sigillum nostrum duximus presentibus apponendum. Datum anno Domini millesimo CCmo. LXmo, mense Februarii.

(Cart. B, fol. 16 verso, et 23).

Donation par Pierre Trochart de plusieurs cens et rentes à Barbery.

1264.

Lettre de Barberi de plusieurs rentes, comme argent et chapons sur plusieurs masures.

Universis presentes litteras inspecturis, ego Petrus Trochart miles, salutem in Domino. Notum facio quod ego habeo et singulis annis percipio super masuris inferius nominatis census seu redditus inferius nominandos, videlicet, super masura Louvelli decem

solidos parisiensium, item super masura Radulphi dicti Bouvier quinque solidos et duos capones, item super masura contigua masure Louvelli que fuit Gilonis de Beltisiaco duos solidos sex denarios et dimidium caponem, item super masura que fuit Radulphi Hure tres solidos, sex minas avene et quatuor capones; item super masura Sanctisme de Cruce tres solidos, sex minas avene et quatuor capones, quos census et redditus omnes et singulos super masuris predictis sitis apud Barberiacum silvanectensis diocesis, ego compos mentis mee et sanus corpore, consideratis curialitatibus, quas religiose mulieres Emelina abbatissa monasterii Montis - martirum parisiensis diocesis et ejusdem loci conventus michi fideliter impenderunt, dedi, concessi et quitavi in perpetuum eisdem abbatisse et conventui ac earum monasterio in puram et perpetuam elemosinam, donacione facta pure, libere et simpliciter inter vivos, absque spe aliqua revocandi, cedens ex nunc et in perpetuum eisdem abbatisse et conventui ac earum monasterio et transferens penitus in easdem omne jus, dominium, proprietatem, justiciam magnam et parvam, possessionem et quaslibet actiones reales et personales, utiles, directas et justas, que michi competebant et competere poterant modo quolibet in omnibus censibus et redditibus antedictis et eorum pertinentiis quibuscumque, nichil michi vel meis heredibus retinendo penitus in eisdem. Promittens ex certa scientia, voluntate spontanea, non coactus, fide mea prestita corporali, quod contra donationem, concessionem, et quitationem hujusmodi, jure hereditario et actione conquestus, vel alio quoquo modo per me vel per alium non veniam in futurum, et quod in censibus,

redditibus et masuris predictis nichil juris in posterum per me vel per alium reclamabo, sed omnes census et redditus supradictos cum omni justicia et pertinentiis eorumdem, quomodolibet nomine censeantur, prefatis abbatisse et conventui ac earum monasterio garantizabo, liberabo et deffendam in posterum in judicio et extra, meis sumptibus et expensis quocienscumque opus fuerit contra omnes, renuntians in hoc facto specialiter et per fidem omni exceptioni et privilegio sive consuetudini et statuto civitatis et patrie, cuilibet exceptioni doli, actioni in factum, et ne possim in posterum allegare me fuisse vel esse in donatione hujusmodi circumventum, et omnibus aliis exceptionibus realibus et personalibus loci et temporis, facti, juris canonici et civilis, que contra presens instrumentum possent obici vel adduci. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apponere dignum duxi. Datum anno Domini millesimo. CC. LX. quarto, mense Mayo.

(Cart. B, fol. 1 2, verso).

1281.

Alix, abbesse de Montmartre, donne quittance de cent sols tournois à l'Hôtel-Dieu de Paris, pour cinq années d'arrérages de dixmes sur le marais du Cordonnier (Porcherons). Du.

[ocr errors]

1281.

(Archives de l'Hôtel-Dieu de Paris).

1282.

Lettre d'une maison assise en la rue Saint-Martin en alant à la maison qui fu Henri le Plaistrier.

Universis litteras inspecturis, Officialis curie Parisiensis salutem in Domino. Notum facimus quod in nostra presencia constitutus dominus Radulphus de Tircis presbiter asseruit coram nobis quod ipse habebat, tenebat et possidebat ex conquestu suo quamdam domum sitam Parisius in vico Sancti Martini de Campis, in censiva et dominio abbatisse et conventus Montis - martirum, contiguam ex una parte domui Henrici Plastrarii et ex altera parte domui Johannis de Crona, ad incrementum census quadraginta quinque solidorum parisiensium debitorum annuatim censive dicte domus, quam siquidem domum prefatus presbiter recognovit in jure coram nobis se ad dictum incrementum census tradidisse, concessisse et quitasse Clementi dicto Lavielle de Monte-martirum, ejusque heredibus et causam habentibus ab eodem aut etiam habituris, reddendo et solvendo dicto censu dicto presbitero et censuario quatuor terminis Parisius consuetis, ita tamen quod dictus Clemens aut ejus heredes seu causam ab eo habituri ponent et publicabunt in melioracionem dicte domus viginti libras turon. infra quatuor annos ex nunc et in antea continue computandos, et tenebuntur dictam domum tenere in eque bono statu vel etiam meliori in quo erit, dicta melioratione in eadem posita et implicata ; ita quod censuarii censum predictum super domo

predicta percipere valeant et habere dictis terminis Parisius consuetis, promittens fide data in manu nostra dictus presbiter quod contra tradicionem, concessionem et quitacionem predictas jure aliquo communi vel speciali per se vel per alium non veniet in futurum, immo predictam domum, ut dictum est, ad censum predictum traditam dicto Clementi, ejus heredibus et ab eo causam habituris garentizabit, liberabit et defendit in judicio et extra judicium, ad usus et consuetudines Francie contra omnes sub propriis sumptibus et expensis, se et bona sua quoad hoc obligando et juridictioni nostre se quoad hoc supponendo. Dictus vero Clemens coram nobis constitutus confitens omnia. et singula supradicta esse vera et se predictam domum ad censum predictum a dicto presbitero, ut dictum est, recepisse, promisit fide data in manu nostra se dictum censum reddere et solvere dicto presbitero et censuario annis singulis, dictis quatuor terminis. Parisius consuetis et ponere et implicare in meliorationem domus predicte dictas viginti libras turon. infra terminum supradictum, et eamdem domum tenere in eque bono statu in quo erit dicta melioratione in eadem posita et implicata, vel etiam meliori, ita quod dicti censuarius et presbiter dictum censum super domo predicta annis singulis, dictis quatuor terminis, percipere valeant et habere, se heredesque suos et omnia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura quoad hoc obligans et juridictioni parisiensis curie supponens. Datum anno Domini millesimo CC. octuagesimo secundo, die Jovis post festum beati Martini Aprilis.

(Cart. B. fol, 19).

« السابقةمتابعة »